Obrazy na stronie
PDF
ePub

populares tuos terreri. Multa uana in eó feruntur negotio tam de nobis, quam de aliis. Libellus remedii contra hunc morbum editus caufa eft, ut multi cum incipiunt fudare, mox panore adie cto credant fe eo arripi, qui nunquam fudarunt. Magdeburgae 800 aut 1000 coeperunt ita fudare; omnes autem reuixerunt, nifi quos uiolentia caloris per uim iftam concitati fine morbo extinxit, fcilicet 20 aut 30. Et iam uident iftud ludibrium pauoris. Sic apud nos multos, atque adeo me ipfum eo pauore pulfo me liberaui. Et nunc fumma pax eft gratia Dei nullo adhuc mortuo, Satanam fic delectat nos terrere et pauefacere. Tuis ergo confule, ne paueant, atque fi etiam aliquis ea imaginatione uexaretur, fudet, fi libet. Sed non ultra, quam ferre poteft complexio, alia eft res, fi uerus morbus accideret: nam hi plane nullo, ut audio, poffunt redimi remedio. Caeteri, qui imaginatione uexantur, et pauore, omnino refurgent, nifi qui uiolentiam tam diuturni caloris ferre non pof funt. Tu uale in Chrifte et ora pro me. 29. Augufti, 1529. *)

*) VN. 1721. pag. 716.

LXXXVIL

Nicolao Gerbelio, iuris Doctori
Argentin.

G. et P. in Chrifto. Quantum profecimus in concordia dogmatum hic Marpurgi, intelliges, mi Gerbeli, tum ex ore, tum ex fcheda ueftrorum legatorum. Nos fane cum noftra fatis fortiter defenderimus, et illi multa de fuis cedentes, uno isto articulo de facramento altaris pertinaces dimiffi funt in pace. Quod fecimus, ne nimis mungendo fanguinem eliceremus. Caritatem et pacem etiam hoftibus debemus. Sane denunciatum eft eis, nifi et hoc articulo refipifcant, caritate quidem noftra poffe eos uti, fed in fratrum et Chrifti membro rum numero a nobis cenferi non poffe. cabis, quid fructus hinc natum fit, certe fcandali pars non minima tolli mihi uidetur, ubi contentio fcribendi et difputandi publice adimitur, quin tantum effecturos nos effe non fperabamus. Vtinam et ille reliquus fcrupulus per Chriftum tandem tollatur, Amen. Vale, mi frater, et ora pro me, Marpurgi 4 Octob. 1529. *)

Tu iudi.

*) VN. 1721. p. 718.

LXXXVIII.

Friderico Myconio.

G. et P. in Chrifto. Chariffime in Domino frater Friderice. Per Chriftum te oro et obteftor, ut res iftas, de quibus in Ifennaco nobis fecifti opinionem maximae fidei et cupiditatis, quam primum expedias. Hoc eft de monacho illo in excommunicatione mortuo et prophetante, fore, ut illi ipfi, qui aderant, uifuri et audituri effent eum, qui ea doceret, quae ipfe docuiffet et fenfiffet. Hanc inquam hiftoriam uide ut plenis, multis, totis et fuperfluis uerbis nobis scribas, et mittas nihil omittens. De libro fub lateribus fepulto, et quod nomen fit eius facerdotis, et ubi fit, qui eum lib. rum adeptus fit. Scis enim mihi in hac re mul

tum effe fitum. Quare nihil negligas te oro, fi euti ego te amo. Nam et folius tui caufa, ne te contriftatum relinquerem, abiens concionem habui Gothae, non habiturus alioquin, etiam omnibus urgentibus aliis. Ita rurfus fac, ut hac tua opera fungar, utar, laeter, fruar. Valde enim cupio, imo ardeo eam habere hoc magis, quo abfentior fum. Spero et praefumo de te, ficuti debeo, et ficuti tu dignus es. Atque fi aliter non poteft fieri, nuncium meo fumtu mittas. Saluta coftam tuam

et liberos. Vale in Chrifto. Sonntag nach Galli (d. 17. Octob.) 1529. *)

LXXXIX.

Nicolao Amsdorfio.

G. et P. in Chrifto. Salui domum reuerfi, mi Amsdorfi, et quae gefta funt, referet tibi M. Ge. orgius et Joannes Zirnigus. Magnifice tractauit nos Landgrauius. Ego fane aegri animi heri et uefperi uexatus fum. Angelus fatanae, uel quisquis eft diabolus mortis, ita me fatigat, forte cooperante Turcarum furia, quae in foribus eft, uifitatura in uirga ferrea horribiles illas blasphemias impietatis uerbo aduerfantium. Deinde plebis ubique intolerabilem ingratitudinem. Chriftus mifereatur noftri, Amen. Tu ergo ecclefiam ueftram ad poenitentiam et orationem admoneto. Tempus eft. Neceffitas urget. Alias alia, nunc trementibus et laffis digitis plura non potui. Altera póft Lucae, (19. Octob.) 1529. **)

XC.

Nicolao Hausmanno.

G. et P. in Chrifto. Quae de Chriftophoro fcripfifti, mi Nicolae, ad ipfum omnia retuli. Sit

*) VN. 1721. p. 870. **) VN. 1721. p. 871.

Christina illi uxor in nomine Domini feliciter. De fynaxi puerorum fortaffe fermonem edam. Sed modo exhortationem Germanorum contra Turcae im petum meditor. Peccata noftra nimium prouocarunt oculos maieftatis ; ideo merito poena nòs uifitat. Exercenda tamen nihilominus est ecclefia ueftra et noftra orationibus, lachrymis et poenitentia, ficut Niniuitae fecerunt. Quis fcit fi mifereatur noftri et relinquat poft fe benedictionem. De noftro colloquio alias te certiorem faciam, quia et feffus fum animo et res prolixa eft. Articuli editi funt, in quos ultra fpem concefferunt, fatis humiles et modefti fuerunt. Etiam hic edentur articuli ftatim. Bene uale et ora pro me. Dominus fit tecum. Datae 20. Octobris, 1529. ")

XCI.

Wenceslao' Linco.

G. et P. in Chrifto. De noftra Synodo Marpurgenfi nihil eft, quod fcribam, optime Wenceslae. Nam ex Ofiandro cognouifti omnia. Satis et plus quam fatis le humiliarunt et fraternitatem noftram ambierunt. Dominus Nicolaus Amsdorffius mirum quam exultet et iactet opus Dei, quod illi

*) VN. 1721. p. 717.

« PoprzedniaDalej »