Obrazy na stronie
PDF
ePub

SECTIO PRIOR.

CONTINENS b. LUTHERI

AD

MELANCHTHONEM EPISTOLAS.

[ocr errors]
[ocr errors]

Eruditissimo suo dulcissimoque Philippo Melanthoni, graeca profitenti Wittem

bergae, in Christo suscipiendo.

Salutem. Iohannem nostrum Bosfenstein, mi dulcissime Philippe, à te potius accipio commendatum,

, quam tibi commendatum facio. Homo est, ut uideo, anxius et modicae fidei, quae res, ti. meo, ne familiaritatem ueftram faciat ei rariorem: led tu uifcera, non offa in co oftende una cum reliquis. De mea causa D. Carlstadium certum faciet. Nihil noui aut miri hic agitur, nifi quod mei nominis rumore plena est ciuitas, et omnes cupiunt uidere hominem tanti incendii Herostratum.

Tu age uirum ficut et agis, et adolescentes recta doce: ego pro illis et uobis uado immolari , fi Deo placet. Mdlo enim perire, et quod unum mihi grauiffimum est, uestra dulcissima conuerfa, tione carere in aeternum, quam ut reuocem bene dicta, et studiis optimis perdendis occafio fiam,

Apud hos ut infipientiffimos ita acerrimos lite. rarum et studiorum hostes Italia est in Aegypti te. nebras palpabiles proiecta , adeo ignorant omnes Christum, et ea quae Christi funt: hos tamen Do. minos et Magistros habemus fidei et morum. Sic impletur ira Dei super nos, qui dicit: Dabo pue. ros Principes eorum, et effoeminati dominabuntur eis. Vale, mi Philippe, et Dei iram castis preci. bus auerte. Augustac feria 2 post. Dionyfii (d. 10. Oct.) 1518.

II.

Philippo Melanchthoni, Schwartzerd, , Graeco, Latino, Hebraeo, Germano

nunquam Barbaro.

Salutem. Hodie contemfisti (quod et Mufa et Apollo tibi ignoscant) et me et nouellum (ut uocant) Doctorem. Nunc, quamquam non fuit ista res penitus mea, ipse quidem ignoui, uerum nifi hac hora comparueris Dn. Doctori: Andreae Carlftadt et Licent. Amsdorfio, maxime uero et Rectori, nec ipfa quidem te Graecitas excufare potea rit, nedum Martinus ille fraterculus, ut ait Caie. tanus. Credit se, ut iocari solet, barbarum a graea 60 uilius habitum Doctor nouellus. Tu uide', quid

agas; nam te certissime venturum hac hora ipfe promisi; meum officium feceris, fi veneris, quan. quam mire vellem D. Vitum et Iohannem Schwert. feger tecum duceres. Nam hoc vesperi ego hofpes

ero, cui cognitiffimi imo amatissimi sunt. Tuo iudi. :cio et confilio, maxime vero meo mandato (fi quid tamen valet fraterculus ille) veniant tecum. Vale.

Fraterculus Martinus Easu-Isptos.

III.

Fragmentum epistolae.

1

Audio Erfurdiae in facerdotum domus vim fieri, quod miror permitti et dissimulari a Senatu, tum taceri a Lango noftro. Nam etfi bonum eft incessabiles illos impios coerceri, modus tamen iste evangelio nostro parit et infamiam iustamque repul. fam. Scriberem Lango, sed nondum possum. Ve. hementer enim me offendit. ista gratia hominum in

Ex qua liquido videmus nondum effe nos dignos coram Deo verbi fui ministros, et Satanam in nostra studia ludere et ridere. O quam metuo , ne ficus illa sit parabolica, quae ante diem iudicii praedicitur Matth. 21. producere tantum, nec ad fructum pervenire : veritas est quidem, fo. lia et verba tamen sunt, dum non ita facimus, ficut docemus.

nos.

« PoprzedniaDalej »