Obrazy na stronie
PDF
ePub

LXXIIL

Matthiae Epifcopo Gadenff.

G. et P. in Chrifto. Reuerende Pater, et in Domino uenerabiliffime uir. Literis tuis cum petafone fuillo acceptis mirum quam hilariter et iucunde in Domino afficiebar, quod intelligerem te iam fenio confectum ante diem defunctorum euangelio Chrifti captum et illuminatum, quam gratiam Dei plane inter miracula refero, ut qui fciam, quam foleant tui ordinis proceres uerbo Dei refiftere. Dominus Jefus, qui in te coepit opus fuum, is perficiet, Quod oro et peto, Amen.

1

Proinde ficut tua paternitas defiderat me ui dere, ita uiciffim magna uoluptas in Chrifto mihi effet, uenerandos canos tuos uidere confeffores Chrifti in haec turba procerum hoftilium, audentes illis diffentire. Mihi fane fas non eft, nec liberum iftuc proficifci. Dominus autem uelit, qui poteft nos coniungere, uel una folum uice, qui R. P. T. mifericorditer augeat et feruet, Amen. 28. Maii, 1529.

*) VN. 1721. p. 174.

LXXIV.

Nicolao Amsdorfio.

4

G. et P. in Chrifto. Nihil nouorum apud nos, quae tu non noris. Hos uero miniftros uerbi Gos lariae ad te mifi, ut tibi ecclefiae Goslarienfis rationem narrarent, quos quaefo benigniter audias et commendatos habeas, Boni et integri mihi uidentur effe dignique uiri fauore piorum: pertinet autem ad te quoque talia nofle, et praemoneri, ut qui primus ibi fundamentum ieceris pietatis, et non infeliciter fuperftruxeris. Deinde animabit pios et trepidos, ubi fenferint noftrum in hac caufa confenfum et gaudium. Simul et Satanam cum fuis organis uel confundet, uel faltem impediet. Foue itaque eos fereno uultu et confolare in uifceribus Chrifti. Nam qui fic metuunt fcandala et fic foliciti funt pro concordia, non poffunt non optima praefumere in Chrifto. Chriftus te feruet ac faluet, Amen. Ultima Maii, 1529. *)

LXXV.

Jufto Jona e.

Paries tuus adhuc lateres formandos expectat in fornace fenatus. Nam praefecti lateres cecide

VN. 1721. p. 175.

1

runt in fpongiam. Caufa qua? coram audies. M. Milichio defpondimus Sufannam Mofuicen, forrorem uxoris Doctoris Auguftini, Pomeranus fcribit fefe breui uenturum, quo praefente facilius potero uobiscum agere et laborare uifitando, fi tamen opus eft. Philippus fefe macerat cura rei ecclefiafticae et reipublicae usque ad periculum ualetudinis. Tu ora pro me et eo, ut fatanam conculcet Chriftus fub pedibus eius. Saluta coepifcopos omnes. 14. Iunii, 1529. *)'

LXXVI

Jufti Jonae.

G. et P. in Domino. Mihi fane placet (nifi ad rem adeo pertinet) Stephanum hunc a uobis conftitutum Paftorem. Nec de Joachimo quicquam aliud fentio, quam quod tu fcripfifti. Miror autem cur ad me talia referas, fcilicet absque meo confilio aut uoto. Nihil ualet ucftra ordinatio? Benedictum Paulum ueniffe ad uos fpero. Dominus reftituat choro Coteritium, ac faluos uos omnes et felices feruet, Amen. Gratias ago, quod Staupitianae Magdalenae fic fideliter memineris. M. Georgium Mohr libens iuuero, ubicunque po

*) VN. 1721. p. 358.

tuero, quanquam ignoro, an confultius fit eum Bornae manere tranquillo uitae genere, quam alibi rufticanae turbae mifceri. Caetera ipfe Stephanus forte, quanquam nihil praeterea fit, quod fcribi poffit, cum omnia ex Benedicto Pauli fitis intellecturi.

[ocr errors]
[ocr errors]

Carolftadius in Frifia laetus et triumphans diu confedit, uocauit literis binis gloriofis et gratula. toriis uxorem ad fe: fcilicet noúa monftra nobis ibi cudet fatan. Chriftus fortitudo noftra fit, qui laborantes et feffos nos roboret, Vere enim nos Hercules et Atlantes effe cogimur, adeo totus orbis noftris humeris incumbit. Nullus Epifcopus, nullus Princeps fuo officio fungitur, ut ille uel unam ecclefiam, imo unam animam, ifte uel unam ciuitatem, imo unam domum curaret. Ad uexandam Dei uoluntatem omnes in unum furunt. Ora pro nobis. 15. Iunii, 1529. *)

LXXVII.

Wenceslao Linco.

G. et P. in Chrifto. Oro te, mi Wenceslae, ut coniunctis ftudiis, uiribus, tú et Ofiander, me non derelinquatis: eft enim partim et mea caufa

*) VN. 1721. p. 359.

quae agitur, uidelicet: Wolff Hornung, qui has reddit, uocatus tandem ad Regensburgam in caufa fua audiendus, noffe enim te credo, quomodo Marchio Brandenburgenfis eius uxore abutitur uiolenter et impudenter. Ipfo Hornungio, quia hoc probare noluit, expulfo a domo, liberis, facultate et omnibus. Summa eft, haec indigniffima tyrannus ifte agit. Ego pauper pauperem hactenus foui et alui exulem et miferum. Es folt Stein und Fels erbarmen. Hoc autem peto, ut forenfem aliquem patronum inuenire poffit apud uos, qui cum eo uadat Regensburgam et adfiftat milero. Sumtus ipfe dabit, tantum iuues, ut aliquem inueniat. Fac quaefo hac in re ac fi mea et tua ageretur. Nam Christi et iuftitiae extrema diferte caufa haec eft: Es folt einer mit Füffen drem fpringen, und mit Faeuften drein fchmeiffen. Vale et uiue cum tuis omnibus in Chrifto. Quereris proximis literis, quod non refponderim tibi ad quaeftiones. Noli mirari, fi refponderi uoles, fcribes et monebis iterum. Nam fic obruor quotidie literis, ut mensa, fcamna, feabella, pulpita, feneftrae, arcae, afferes et omnia plena iaceant literis, quaeftionibus, caufis, querelis, petitionibus. In me ruit tota moles ecclefiaftica et politica, adeo neque ecclefiaftici neque magiftratus fuum officium faciunt. Vos Norimbergae in paradifo fedetis et luditis, quia ma

« PoprzedniaDalej »