Obrazy na stronie
PDF
ePub

SECTIO PRIOR

CONTINENS b. LUTHERI

AD

MELANCHTHONEM EPISTOLAS.

1

[ocr errors]

Eruditiffimo fuo dulciffimoque Philippo Melanthoni, graeca profitenti Wittembergae, in Christo fufcipiendo.

Salutem. Iohannem noftrum Boffenftein, mi dulciffime Philippe, a te potius accipio commendatum, quam tibi commendatum facio. Homo eft, ut uideo, anxius et modicae fidei, quae res, timeo, ne familiaritatem ueftram faciat ei rariorem: fed tu uifcera, non offa in co oftende una cum reliquis. De mea caufa D. Carlstadium certum faciet. Nihil noui aut miri hic agitur, nifi quod mei nominis rumore plena eft ciuitas, et omnes cupiunt uidere hominem tanti incendii Heroftratum.

Tu age uirum ficut et agis, et adolefcentes recta doce ego pro illis et uobis uado immolari, fi Deo placet. Málo enim perire, et quod unum mihi grauiffimum eft, ueftra dulciffima conuerfa tione carere in aeternum, quam ut reuocem bene dicta, et ftudiis optimis perdendis occafio fiam,

Apud hos ut infipientiffimos ita acerrimos lite rarum et ftudiorum hoftes Italia eft in Aegypti tenebras palpabiles proiecta, adeo ignorant omnes Chriftum, et ea quae Chrifti funt: hos tamen Dominos et Magiftros habemus fidei et morum. Sic impletur ira Dei fuper nos, qui dicit: Dabo pueros Principes eorum, et effoeminati dominabuntur, eis. Vale, mi Philippe, et Dei iram caftis precibus auerte. Auguftae feria 2 poft. Dionyfii (d. 10. Oct.) 1518.

IL

Philippo Melanchthoni, Schwartzerd, Graeco, Latino, Hebraeo, Germano nunquam Barbaro.

Salutem. Hodie contemfifti (quod et Mufa et Apollo tibi ignofcant) et me et nouellum (ut uocant) Doctorem. Nunc, quamquam non fuit ifta res penitus mea, ipfe quidem ignoui, uerum nifi hac hora comparueris Dn. Doctori Andreae Carlftadt et Licent. Amsdorfio, maxime uero et Rectori, nec ipfa quidem te Graecitas excufare poterit, nedum Martinus ille fraterculus, ut ait Caic.. tanus. Credit fe, ut iocari folet, barbarum a graeco uilius habitum Doctor nouellus. Tu uide, quid

agas; nam te certiffime venturum hac hora ipfe promifi; meum officium feceris, fi veneris, quanquam mire vellem D. Vitum et Iohannem Schwertfeger tecum duceres. Nam hoc vefperi ego hofpes ero, cui cognitiffimi imo amatiffimi funt. Tuo iudicio et confilio, maxime vero meo mandato (fi quid tamen valet fraterculus ille) veniant tecum. Vale. Fraterculus Martinus Ελευθερίας.

III.

Fragmentum epistolae.

Audio Erfurdiae in facerdotum domus vim fieri, quod miror permitti et diffimulari a Senatu, tum taceri a Lango noftro. Nam etfi bonum eft inceffabiles illos impios coerceri, modus tamen iste evangelio noftro parit et infamiam iuftamque repulfam. Scriberem Lango, fed nondum poffum. Ve. hementer enim me offendit, ifta gratia hominum in nos, Ex qua liquido videmus nondum effe nos dignos coram Deo verbi fui miniftros, et Satanam in noftra ftudia ludere et ridere. O quám metuo, ne ficus illa fit parabolica, quae ante diem iudicii praedicitur Matth. 21. producere tantum, nec ad fructum pervenire: veritas eft quidem, fo•` lia et verba tamen funt, dum non ita facimus, ficut docemus.

« PoprzedniaDalej »