Obrazy na stronie
PDF
ePub

LXVI.

Justo Jonae. G. et P. Ternas literas a Jona Visitatore accepi, quarum nulli respondere potui. Bonum est uidere te in medio regno Satanae, ut fimul uideas, quantum distet regnum Christi. Ego toto tempore, quo abfüisti, catarrho grauislimo ac pene mortali uexatus, nec hiscere nec mutire, fed tuf. fire potui, ut de uoce reditura defperarim, nec adhuc finis. Laborant eodem multi alii, sed non aeque mihi, fiue quod Maluatico sophisticato in gratiam Amsdorfii hausto irritauerim, fiue quod con.. cionandi instantia pulmone fatigato fic illum exacerbarim. Ita iacet et friget schola. Theologiae uoce sublata e cathedra Creutzingerum substituam, interim Pomeranus uocatus iuit ad Holsteinenlem Ducem pugnaturus cum Carolstadio, quod me male habet. Sed aiunt 'Carolstadium perterritum isthinc aufugisse, et praetexere nefcio quid.

Ex Spira nihil adhuc audimus. Pomerani uxor abortiuit, feu foetum mortuum, in ipfo partu extinctum edidit. Scripfi ut ftatim redeat. Hamburgenfes student eum perpetuo retinere , fcilicet eam gratiam relaturi noftrae charitati, Domus fal. ua, etiam me nec faluo nec uisitatore ualente. Quid me interrogas in cafibus iftis luculentis ? sed ecce

in ifta scheda fententiam meam. Saluta mihi Dominos Visitatores omnes in Christo, et ipse fit erit. que nobiscum; Amen. Datae 14. April 1529. *)

LXVII.

Andreae Kaugisdorfio, Pastori Eilen

burgensi.

G. et P. in C. Mulierculam mihi a te com. ; mendatam', mi Andrea, quo poffum modo juuabo, fi forte locum fuum inuenire poterit. Rursus te oro, ut Nicolaum Foraneum, tuum conferuum pro. moueas, ut quam primum ad alteram parochiam concedat. Considerandum est enim, quod iam tem. pus eft maxime opportunum, uillas et agros una cum reliquis domesticis officiis disponendi, praesertim, cum alium in locum •eum habere dicantur popula. res eius. Nam ego tam subito in tam tenuem pro. ventum non habeo. Accipiant itaque quod offer, tur, satis diu illi feruiuit, plus quam dimidio gra. tis, quamuis dignus erat operarius mercede fua, Vale et ora pro me. Prima Maii, 1529. **)

*) VN. 1720. p. 1065.
**) VN. 1721. p.9.

LXVIII.

Amsdorfio.

cat,

Ecce måndatum, quod scribis tibi esse a me mandatum, mi Amsdorffi, noli credere, quae iste perfidus Sponfus ad te retulit, ego sententiam tuam plane approbaui, et eum ad te rursus remili etiam cum indignatione, fcilicet ut coram te uel probet sponsalia nulla effe (id enim contendebat) uel du.

uel maneat innuptus in aeternum. Haec mea fententia fuit. Nunc fi ita est, ut tu fcribis, cogendus est, ut ducat, uel coelibatu perpetuo puniendus.

De comitiis nec nos quicquam certi habemus. Expectamus quotidie Philippi Melanchthonis redi. tum. Catarrhus et tuflis mea uix tandem incepe. runt mihi reddere uocem. Heri et hodie legi Efaiam, fed femiraucus. Ora pro nobis. Datae 4. Maii, 1529. *)

LXIX.

Amsdorfi o.

G. et P. in C. Litteras proximas de Sponso isto captiofo ad te datas fcribebam assistente Ketha mea, quae statim incipit ringi et dolere, et tertia

*) VN. 1721. p. 10.

hora fere post datas litteras enixa eft filiolam fal. uam: fic opulenter benedixit nos Dominus, ut fe. liciter pareret, cui gloria in secula, Amen.

Nunc ergo, quod praesenti non audebam, ab. senti exhibeo his uerbis: Achtbar, würdiger Herr! Gott der Vater aller Gnaden hat mir und meiner lieben Kethen eine junge Tochter bescheret, so bitte ich euer Würden um Gottes willen, wollet ein christlich Amt annehmen, und derselbigen ar. men Heydin geistlicher Vater seyn, und ihr zu der heiligen Christenheit helfen durch das himmli. sche hochwürdige Sacrament der Tauffe. Sic esto Catechista filiae meae. Henricus Dichlenfis, Praepofitus Vicarius erit tuo interim loco. Dominus tecum. 5. Maii mane, 1529.

LXX.
Wenceslao Linco.

G. et P. in C. Horologium, quod donasti, mi Wenceslae, uenit, et forte ex itinere fessum , aut noui hofpitii insuetum aliquando quiescit. Sed uidetur rurfus cum tempore cursum suum repetere. Gratias ago tibi, ego nihil habeo pauper, quod reddam. Nam libros, quos nuper edidimus, arbitror iam dudum ad uos peruenisse, suntque ta. les, ut doni appellatione non debeant dignari. Vetera enim sunt, alia forma prodeuntia, et familiam

meam auxit Dominus filiola Magdalena, matre fala ua et feliciter enixa.

Finita sunt iterum comitia, sed nullo pene fructu, nisi quod Christomastiges et Psychotyranni fuum furorem non potuerunt explere. Quod no. : bis fatis est' a Domino impetraffe. Nam de Concilio quod dicitur, nihil eft, quod fperemus.

Eft apud me uir quidam e Venetiis ueniens, qui affirmat, filium Ducis Venetorum effe in aula Turcae, ita pugnamus , contra Turcam hactenus, donec Papa, Veneti, Gallus palam et impudenter Turci facti funt. Denique refert , in exercitu Galli proxime ad Papam fuisse 800 Turcos, quorum 300 falui et taedio eius belli domum funt reuerfi. Haec monstra quia tu non scribis, arbitratus fum tibi ignota effe, mihi autem eis circumstantiis et scripta et dicta, ut uera esse credam. Media illa nox fic instat, in qua clamor audietur: Sponsus uenit, exite obuiam ei. Ora pro me, et uale cum carne tua , falutaque omnes nostros. 6. Maii 1529. *)

LXXI. Justo Jonae, D. ac Archiepiscopo Mifnensi

et Saxonico. G. et P. in Chrifto. Certe uiros effe uos uideo, qui Laurentium istum fic tractare audetis. De co

*) VN. 1721. p. 11.

« PoprzedniaDalej »