Obrazy na stronie
PDF
ePub

tha mea, et omnes noftri. In Chrifto quam opti. me uale. Wittembergae, Dominica Laetare (d. 7. Mart.) 1529. *)

LXI.
Amsdorf.

G. et P. Pecuniam accepimus , caeterum scrip. seramus nuper, ut ad nos uenires, de quo nihil meministi in tuis litteris, ac fi litteras non accepe. ris, quare ante Pascha te non expectamus. Fritzhans non uidi, neque fcio, an hic fit, fciam uero statim. De ludimagistris duobus, etfi quae alia mandes, "dispiciemus libenter , et respondebimus. Causa Fritzhans quae fit, forte apparebit ipfo apparente. De comitiis fpero bene, neque concilium ualde nocere poterit, fi fiat, quamuis fieri mihi non lit uerifimile neque credibile. Turca immi. net, hic erit reformator, metuo, ira Dei miflus. Ego depositus sum ab officio uisitandi ac mira arte impeditur per Satanam illud opus. Spero tamen ftatim resuscitandum, agam enim pro Plozicenfibus uirginibus quicquid poffum. Longicampianus defunctus est post horrendam impatientiam mira Dei mifericordia fuauiter mortuus. Ora pro me pec

"VN. 1720. p. 1066.

catore, mi Amsdorffi, et in Chrifto ualidiflime uiue. Datae 15. Mart. 1529. ")

LXII.

Nicolao Amsdorfio.

G. et P. in Domino. Ex his literis, mi Ams. dorfi, intelliges, quod Dux Holstein fuper te a nobis petit. Sed quia hoc nec tutum nec pium effe arbitror, ut a Magdeburga tam subito rapia. ris; non uidetur effe consultum, et alia ratione illi feruiendum. Mitto tamen ideo literas, ut tuis faxis et truncis in Senatu oftendas, et simules te urgeri, et uelle et oportere, an forte fic moueri queant ad sensum recipiendum, et cogitandum de alendis scholis et educandis pueris, quod ut quam maxima serii specie facias te rogo uehementer , ac fi tam boni funt, linas te, uix maximis precibus retineri. Nam dubito, an dolituri fint de tui auo. catione. Vale. Longicampianum abiiffe te fcire credo: obiit et Marcus Schartta in Hessen, Vale, die Palm. (d. 21. Mart.) 1529. **)

*) VN. 1721. pag. 8.
**2 VN. 1720. P. 1064.

1

L XIII. Nicolao Amsdorfio. G. et P. in Domino. Placet ualde, quod faxa tua fic tentaris, atque praeter fidem tales inueneris. Ego certe occasione ista accepta eis crasse et confi. denter fcribo, 'monens et hortans ad promovendas literas et studia. Tu fac quod facis, et urge idem opus, quantum potes. Ceterum Brunò fponfus ius. fit, ut significem tibi diem nuptiarum fuarum, nempe feria 4 post Quasimodogeniti adque eas no. mine suo te inuitarem. Erit et feria 2 post Quafimodogeniti in domo mea fponfa, uel potius uxor Gersa mea a Quoffe. Quodfi fimul Ketha mea pareret, effes tu certe futurus pauperior, fi omnia ista conciderent. Quare accinge non ferro aut gladio, sed auro et argento et sacco in omnem euentum, quia fine dono te non permittemus liberum abire. Ex Spira nihil adhuc noui adeft. Audietis autem omnia coram. Vale in Christo, et pro me ora. Feria 2 Paschat. (d. 29. Mart.) 1529. *)

LXIV.
Nicolao Hausmanno.

G. et P. Reddidit mihi literas tuas D. Ste. phanus nofter, mi Hausmanne, charislimas iucun.

*) VN. 1720. p. 1066

diffimas, maxime quod fpei essent plenae de pro, (pero Cordati nostri minifterio futuro, et tibi uirum placere significarent. Dominus Jesus bene. dicat uos ambos, hactenus bene exactos, ut ueniatis cum gaudio propter tantos manipulos uestros, quorum pretiosum semen tam diu feminatur in la. chrymis et miseria, Amen. Sic enim fieri neceffe est, ut ex nihilo faciat omnia Deus, ex defperatis certiffima, ex contemtis gloriosa, ex opprobrio lau. datissima, ex peccato iustitiam, ex morte uitam, ita ex afflicto Hausmanno lactum ac gratum filium. Ipfe enim est, qui confolatur humiles et affictos, ait Paulus. Gratias quoque ago charitati tuae fin. cerissimae, quod et mei non es immemor fiue fo. lando fiue orando. Christus rependet tibi uicem abunde. Noua praeter haec nulla habemus. Stor. mus iste, quem mififtis, nondum eft mihi uifus. Ex confeffione eius auguror, hominem esse laeso cerebro, uel Satana furente agitato. Ideo parum fpei eft, eum poffe Christo reuocari. Dominus mi. sereatur eius, Amen. Muncerus' tenetur, nondum abolitus est.. Vale.et ora pro me. Peria' 5. post Quasimod. (d. 8. April.) 1529. *)

[ocr errors]

*) Extat germ. T. XXI. Opp. Luth. Walch. p. 1371,

LXV. Gerardo Heckero, Th. Doctori in mona. sterio Augustiniano in Offenbrugge West

phaliae. Laetus et gratus accepi literas tuas, Vir claw riflime, hoc nomine iucundiffimas, quod purum et constantem animum tuum erga doctrinam Dei te. ftarentur. Christus nos in unitate illa fpiritus sui usque in diem illum gloriae, incontaminatos ab immunditia ista prophanorum fpirituum, quos Satan contra nos mifit in mundum, ut fallat incredu. Ios et ingratos, Amen.

Adolescentem, quem P. T. mihi commendauit, quantum poffum iuuabo; etfi inopum copia abun. det in nostra altissima paupertate. At Christus est diues fatis. Commendo me tuis precibus, uir fancte Dei, quia peccator ego et daemonibus multis obiectus in multa infirmitate. Dominus Jefus fit tecum, Amen.

Nondum quicquam nouitatis ex comitiis Spi. rensibus accepimus. Fama est autem de maximo terrae motu in Carinthia et Istria, qui castella, ure bes, regiones absorbuerit, turrimque S. Marci'Ve. netiis in quatuor partes ruperit. Si uera sunt, diem Christi praecurrunt haec monstra. 13. April, 1529. *)

*) VN. 1756. p. 297.

« PoprzedniaDalej »