Obrazy na stronie
PDF
ePub

LVIII.

Balthafari Thuringo, Paftori Coburgenfi.

G. et P. in C. Hunc uirum Johannem Web.. linger tibi, optime Balthafar, commendo diligenter, quem modo omnium rogatu pro Paftore Hilperhaufenfi Dominus e noftro medio mittit. Pauper eft, et Carnaria (f. Carinthia) propter Euangelium eiectus, apud nos exigua mercede alitus in officio praedicatoris in arce. Quare feceris recte, fi dili gens fueris, ut ex aerario ecclefiaftico fumtus ei reftituantur, quos hic mutuo fumere coactus eft, ne alieno ftipendio ifthic feruiat. Nofti noftram tenuitatem, quae undique profugis aduenientibus exhau ritur quotidie, ut omnibus prouidere non poffim imo nifi profugos et exules hos hodie haberemus, deficerent et nobis perfonae idoneae. Spero et Pa piftas propediem fenfuros effe eum defectum, tot exhauftis minifteriis et optimis profligatis. Tu quaefo pro me ora, et Ecclefiam diligenter mone, ut oret pro Comitiis iftis et omnibus rebus Germaniae, quia Satan ruptis uinculis furit et faeuit. Gratia Dei tecum, Amen. Wittenb. Dominica Laetare (d. 7. Mart.) 1529. *)

[ocr errors]

*) Schlegelii uita Jo. Langeri p. 199.

LIX.

Wenceslao Linco.

G. et P. in Chrifto. Binas literas accepi, mi Wenceslae, nouitatum plenas, ego uero Moab meum contemnere coepi, non refponfurus ultra maledicis eius. Erafmus facit fefe digna, quod Lutheranum nomen, fub quo iam uiuit folo tutus, fic infectatur. Cur non it ad fuos Hollandos, Gallos, Italos, Anglos? Er reucht Macufe. Parat fibi qui. dem his adulationibus locum, fed non inueniet, inter duas fellas cadet. Quodfi Lutherani fic eum odiffent, ut illi fui, tum uero periculo fui capitis Bafileae ageret. Sed iudicet Chriftus hunc aεOV, Lucianumque Epicurum.

[ocr errors]
[ocr errors]

Nihil noui apud nos. De uifionibus in Bohemia iactitatis nihil eft certi, multi negant, Chafma uero, quod hic fuit, me uidente quoque Sabbatho poft Epiph. hora octaua uefperi, certum eft, multis locis usque ad oceanum uifum effe. Praeterea in Decembri igneum coelum fupra templum fummum Vratislauiae in nocte fuiffe, fcribit Doctor Heffus, atque alio die uifas effe binas contignatio. nes et igneas, in medio earum igneam fcopam Ego diem extremum iftis ignibus in foribus effe fignificari arbitror. Ruit Roma, ruunt Reges, ruunt Pontifices, et plane mundus collabitur, quem

[ocr errors]

admodum folet magna domus mox cafura minutis rupturis primum ruinam fuam inchoare nifi quod Turcam, ut Ezechiel uaticinatur de Gog et Magog, in fua fumma uictoria oportet inueniri gloriantem et perdendum cum fuo focio Papa. Ora pro me peccatore, et faluta Dominum Abbatem, meque eius precibus commenda. Chriftus fecundet partum uxoris tuae. Gratia tecum. Dominica Lao. tare (d. 7. Mart.) 1529. *)

LX.

Cafparo Aquilae Paftori Saalfeldenfi.

G. et P. in Chrifto. Etfi tu dignus es, mi Cafpar, cui quam longiffimas fcriberem literas, tamen multitudo fcribendarum literarum et aliarum rerum non finit fatisfieri dignitati tuae. Proinde boni confules, et animum meum pro opere accipies. Vicem tamen mearum. literarum, fi uoles ac petes, facile implebit uirorum iftorum literas has ferentium copia, qui tibi abunde referent, quae apud nos funt et aguntur; et nofti, quod digniffimi funt non folum fide fed et omni honore et amore. Tu uide, ut pro me Dominum ores, ne deferat me in dentibus Satanae. Šalutat te Jonas nofter, Ke

*) VN. 1720. p. 1063

tha mea, et omnes noftri. In Chrifto quam opti. me uale. Wittembergae, Dominica Laetare (d. 7. Mart.) 1529. ")

LXI

Amsdorf.

G. et P. Pecuniam accepimus, caeterum fcripferamus nuper, ut ad nos uenires, de quo nihil meminifti in tuis litteris, ac fi litteras non accepe ris, quare ante Pafcha te non expectamus. Fritzhans non uidi, neque fcio, an hic fit, fciam uero ftatim. De ludimagiftris duobus, et fi quae alia mandes, difpiciemus libenter, et refpondebimus. Caufa Fritzhans quae fit, forte apparebit ipfo apparente. De comitiis fpero bene, neque concilium ualde nocere poterit, fi fiat, quamuis fieri mihi non fit uerifimile neque credibile. Turca imminet, hic erit reformator, metuo, ira Dei miffus. Ego depofitus fum ab officio uifitandi ac mira arte impeditur per Satanam illud opus. Spero tamen ftatim refufcitandum, agam enim pro Plozicenfibus uirginibus quicquid poffum. Longicampianus defunctus eft poft horrendam impatientiam mira Dei mifericordia fuauiter mortuus. Ora pro me pec

VN. 1720. p. 1066.

catore, mi Amsdorffi, et in Chrifto ualidiffime uiue. Datae 15. Mart. 1529. *)

LXIL

Nicolao Amsdorfio.

G. et P. in Domino. Ex his literis, mi Ams. dorfi, intelliges, quod Dux Holstein fuper te a nobis petit. Sed quia hoc nec tutum nec pium effe arbitror, ut a Magdeburga tam fubito rapiaris; non uidetur effe confultum, et alia ratione illi feruiendum. Mitto tamen ideo literas, ut tuis faxis et truncis in Senatu oftendas, et fimules te urgeri, et uelle et oportere, an forte fic moueri queant ad fenfum recipiendum, et cogitandum de alendis fcholis et educandis pueris, quod ut quam maxima ferii fpecie facias te rogo uehementer, ac fi tam boni funt, finas te uix maximis precibus retineri. Nam dubito, an dolituri fint de tui auocatione. Vale. Longicampianum abiiffe te fcire

credo: obiit et Marcus Schartta in Heffen. Vale, die Palm. (d. 21. Mart.) 1529. **)..

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »