Obrazy na stronie
PDF
ePub

refpondi fortiter, ut puto uidiffe te iamdudum, ne nimio fiderent, fuperbirent, et iactarent adulatores et adoratores fui. Modo in parando catechifmo pro rudibus paganis uerfor. Tu pro me cum tuis diligenter ora et in Chrifto bene uale. Datae 15. Ianuarii, 1529. *)

LIII.

Nicolao Amsdorfio.

Reuertuntur ad nos Alemanni, mi Amsdorfi, et gratias agimus, quod peftis non modo reftincta eft, fed etiam tam mitis fuit. Ketha mea collegerat nafturtium tibi mittendum, fed gelu irruente fruftratur. Miffura eft alias dum poteft, unum iam rogo, ut meo nomine expedias. Licentiatus Premfel tandem practicam quaerit artis fuae, is me rogauit, ut fe tibi commendarem diligenter. Idem feciffem cum Ebelingo Alemanno, ni cafu impeditus effem. Sed tu facies co plús operae et officii pro bono et quieto illo homine, ut nofti. Ambit autem medicinae falarium in ueftra urbe, migra turus illuc, fi per te impetrare poteft. Quicquid effeceris, refpondebis mihi. Ducis Georgii libellum in me, et meum in ipfum credo tibi uifos effe,

*) VN. 1720. p. 894.

de me etiam noftri iudicant, quod nimis indigne. et dure tractarim hoftem illum tyranniffimum, ego uero mihi uideor multa illi condonaffe longe maiora merito tot furoribus fuis. Landgrauii caufa Wormatiae fcribitur paulo melius habere opera noftri Cancellarii, Deo gloria et gratia. Quaefo ut pro me ores Dominum, et Ecclefiam tuam ad orandum fortiter urgeas, quia Satan rugit, faeuit, fu rit, undique nos petens. In Chrifto bene uale die 21. Ianuarii 1529. *)

LIV.

Johanni Hesfo.

Gratiam et pacem in Domino. Furere noftrum tyrannum etiam aliunde experimur, quanquam fa, bro nullo monente, quanto magis urgente, quo magis opus eft optimi uiri fedula oratione. Nam fub Papatu non fumus affueti oratione, cum fatanam fua in pace feruantem nemo fentiret, omnia lufus et iocus erant. Nunc uero excitatus per fortiorem fuperuenientem ferio furit ac faeuit, nec fine caufa: multa enim patitur a nobis in dire ptione armorum fuorum. Confidamus igitur, maior eft, qui nobis eft, qui dixit: confidite, ego uici

*) VN. 1726. p. 896.

mundum. In mundo preffuram habetis, in me uero pacem. Amen.

Fuit in noftris regionibus magnum chaẩma, quo nox tota illuminabatur, fabbatho' poft Epiphanias, hora nona, uifumque eft per multas regiones. Quid fignificet, Deus nouit: nobis dicitur: nolite metuere a fignis coeli. Impii uiderint, quid contemnant. Ego capite iam laboro plus octiduo, uertigine et bombo agitor, an fit fatigatio, uel fatanae tentatio nefcio. Orate pro me quaefo, ut fortis fim in fide. Chriftus uobiscum fit potens et fuauis confolator, Amen. Tabulas polonicas et li teras auratas accepi et tradidi. Salutant te noftri fratres omnes. Ultima Ianuarii 1529. *)

[blocks in formation]

Gratiam et pacem. Mirifice me laetificafti iudició tuo de libello meo contra Ducem Georgium. Nam ad unum me damnant omnes, nec quid ille in me peccauit, curant, nec fpectant, illum uero quafi innocentem. Non oftendo literas tuas illis, eo quod uolunt, te quoque damnari mecum. Perfuafus fum ne deinceps refpondeam tyranno, quia

et

*) VN. 1720. p. 896.

et ipfe teftatur, uelle deinceps me relinquere. Mira de Ferdinandi tyrannide et exactionibus hic dicuntur. Ora pro me cum tuis, ut Dominus me roboret, et non deferat in manu fatanae. Domi. nus Iefus feruet et benedicat te, Amen. 12. Febr. 1529. *)

LVI.

Nicolao Hausmanno.

G. et P. in C. Mirifice gaudeo, mi Haus. manne, de uifitatione ueftra fic feliciter per gratiam Dei confumniata. Spes eft reliqua omnia pro Ecclefiarum utilitate cum tempore futuro donanda effe, Litanias nos in templo canimus latine et uernacule, forte utriusque nota feu tenor edetur. Ieiunia, excommunicatio et aliae quaedam tales ce remoniae fuo tempore fequentur. Quanquam pro exordio iam fatis fint. Ego uertigine feu capite hactenus laboraui propter ea, quae angelus Satanae operatur, tu ora pro me Dominum, ut confirmet me in fide et uerbo fuo. Duci Georgio amplius non refpondebo. De Turcico bello fpero breui edam libellum; effet iam dudum editus, nifi priores fexterniones intercidiffent incuria famulorum, unde difficile fuit idéam atque conceptum reperire,

*) VN. 1720. p. 897..

ideo fic dilatus fuit. Salutat te Ketha mea reue. renter, item et D. Jonas omnesque noftri. Pome. ranum uix ante Pentecoften rediturum timemus eo quod uxor partum expectat circa Pafcha. Chriftus fit tecum Amen. 13. Febr. 1529. *).

[ocr errors]

LVIL

Nicolao Hausmanno.

G. et P. in Domino. Non eft abfolutus Ca. techifmus mihi, Hausmanne, fed breui abfoluetur. Libellus contra Turcam iam cuditur abfoluendus ante Judica Chrifto fauente. Ego fere affidue cogor fanus aegrotare uexante Satana, quo fit, ut multum impediar a fcribendo et aliquid agendo, quod fociis uti oportet, ne folitudine pericliter. Tu ora pro me. Dimiffo Paulo ueftro feripfit et Spalatinus de cogitando, quis fubftitui debeat. Ego conftitui, fi alium non habetis, noftrum Conradum Cordatum effe idoneum. Nam uir eft eruditus fortisque hactenus fidei teftis fuit. Fiat quod Do mino placeát. Vale et ora pro comitiis futuris. Salutat te mea Ketha ualde. 3 Martii, 1529. **)

*) Germ. T. XXI. Opp. Luth. Walch. p. 1369.

L

[ocr errors]

**) Germ. T. XXI. Opp. Luth. Walch. p. 1370.

« PoprzedniaDalej »