Obrazy na stronie
PDF
ePub

ef ipfe testatur', uelle deinceps me relinquere. Mira de Ferdinandi tyrannide, et exactionibus hic dicuntur. Ora pro me cum tuis, ut Dominus me soboret, et non deferat in manu fatanae. Domi. nus Iefus feruet et benedicat te, Amen. 12. Febr, 1529. *)

IVI.

Nicolao Hausmanno.

G. et P. in C. Mirifice gaudeo, mi Hause manne, de uifitatione ueftra fic feliciter per gratiam Dei consumniata. Spes' est reliqua omnia pro Ecclefiarum utilitate cum tempore futuro donanda effe. Litanias nos in templo canimus latine et uer. nacule, forte utriusque - nota seu tenor edetur. Ieiunia , excommunicatio et aliae quaedam tales ce. remoniae fuo tempore sequentur. Quanquam pro exordio iam fatis sint. Ego uertigine seu capite hactenus laboraui propter ea, quae angelus Satanae operatur, tu ora pro me Dominum, ut confirmet me in fide et uerbo fuo. Duci Georgio amplius non respondebo. De Turcico bello fpero breui edam libellum; esset iam dudum editus, nisi prio. res fexterniones intercidiffent incuria famulorum, unde difficile fuit ideam atque conceptum reperire,

*) VN. 1720. p. 897..

ideo fic dilatus fuit. Salutat te Ketha mea reue. senter, item, et D. Jonas omnesque noftri. Pome. ranum uis ante Pentecosten rediturum timemus eo quod uxor partum expectat circa Pascha. Chri. ftus fit tecum Amen. 13. Febr. 1529. *).

LVII.
Nicolao Hausmanno.

G. et P. in Domino. Non eft abfolutús Ca. techifmus mihi, Hausmanne, fed breui abfoluetur. Libellus contra Turcam iam cuditur abfoluendus ante Judica Christo fauente. Ego fere assidue cos gor fanus aegrotare uexante Satana, quo fit, ut multum impediar a fcribendo et aliquid agendo, quod sociis uti oportet, ne folitudine pericliter.

Tu ora pro me. Dimiffo Paulo uestro feripfit et Spalatinus de cogitando, quis substitui debeat. Ego constitui, fi alium non habetis, noftrum. Conradum Cordatum effe idoneum. Nam uir eft eruditus fortisque hactenus fidei testis fuit. Fiat quod Do. mino placeat. Vale et ora pro comitiis futuris. Salutat te mea Ketha ualde. 3 Martii, 1529. **)

*) Germ. T. XXI. Opp. Luth. Walch. p. 1369.

**) Germ. T. XXI. Opp. Luth. Walch. p. 1370.

LVIII. Balthafari Thuringo, Pastori Coburgensi.

G. et P. in C. Hunc uirum Johannem Web. linger tibi , optime Balthafar, commendo diligenter, quem modo omnium rogatu pro Pastore Hil. perhausenfi Dominus e nostro medio mittit. Pauper est, et Carnaria (f. Carinthia) propter Euangelium eiectus, apud nos exigua mercede alitus in officio praedicatoris in arce. Quare feceris recte, fi dili. gens fueris, ut ex aerario ecclefiaftico fumtus ei re. ftituantur, quos hic mutuo fumere coactus est, ne alieno stipendio isthic feruiąt. Nosti nostram tenui. tatem, quae undique profugis aduenientibus exhau. ritur quotidie, ut omnibus prouidere non poffim imo nifi profugos et exules hos hodie haberemus, deficerent et nobis perfonae idoneae. Spero et Pa. piltas propediem sensuros esse eum defectum, tot exhaustis minifteriis et optimis profligatis. Tu quae. fo pro me ora, et Ecclesiam diligenter mone, ut oret pro Comitiis iftis et omnibus rebus Germaniae, quia Satan ruptis uinculis furit et faeuit. Gratia Dei tecum, Amen. Wittenb. Dominica Laetare (d. 7. Mart.) 1529. *)

[ocr errors]

* Schlegelii uita Jo. Langeri p. 199.

LIX."

Wenceslao Linco.

7

G. et P. in Chrifto. Binas literas accepi, mi Wenceslae , nouitatum plenas, ego uero Moab meum contemnere coepi, non responsurus ultra maledicis eius. Erasmus facit sese digna, quod Lutheranum nomen, sub quo iam uiuit solo tutus, fic insectatur. Cur non it ad fuos Hollandos; Gallos, Italos, Anglos?. Er reucht Macuse. Parat fibi qui. dem his adulationibus locum, fed non inueniet, inter duas sellas cadet. Quodfi Lutherani fic eum odissent, ut illi sui, tum uero periculo sui capitis Basileae ageret. Sed iudicet Christus hunc tsov, Lucianumque Epicurum.

Nihil noui apud nos. De uifionibus in Bo. hemia iactitatis nihil est certi, multi negant. Chalma uero, quod hic fuit, me uidente quoque Sabbatho post Epiph. hora octaua uefperi, certum est, multis locis usque ad oceanum uifum effe. Praeterea in Decembri igneum coelum supra templum fum. mum Vratislauiae in nocte fuiffe, fcribit Doctor Hessus, atque alio die uisas esse binas contignatio. nes et igneas, in medio earum igneam scopam Ego diem extremum istis ignibus in foribus effe significari arbitror. Ruit Roma, ruunt Reges, ruunt Pontifices, et plane mundus collabitur, quem

admodum folet magna domus mox cafura minutis rupturis primum ruinam suam inchoare nifi quod Turcam, ut Ezechiel uaticinatur' de Gog et Magog, in fua fumma uictoria oportet inueniri gloriantem et perdendum cum suo focio Papa. Ora pro me peccatore, et faluta Dominum Abbatem, meque eius precibus commenda. Christus secundet partum uxoris tuae. Gratia tecum. Dominica Lao. tare (a. 7. Mart.) 1529. *)

LX.
Casparo Aquilae Pastori Saalfeldenfi.

G. et P. in Christo. Etli tu dignus es, mi Caspar, cui quam longissimas fcriberem literas, ta. men multitudo scribendarum literarum et aliarum rerum non finit satisfieri dignitati tuae. Proinde boni confules, et animum meum pro opere accipies. Vicem tamen mearum, literarum, fi uoles ac petes, facile implebit uirorum istorum literas has ferentium copia, qui tibi abunde referent, quae apud nos funt et aguntur; et nofti, quod dignissimi sunt non folum fide fed et omni honore et amore. Tu uide, 'ut pro mę Dominum ores, ne deserat me in dentibus Satanae. Šalụtat te Jonas nofter , Ke

[merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »