Obrazy na stronie
PDF
ePub

lentia singulari curae commendantur, tantis praejudiciis tam longa seculorum serie superati circa utrumque Vigilium et Justinianum, qui simul vocantur rei, unusquisque in parte sua, hi, inquam, scriptores judices subeuntes, alii vix hanc pertigerunt quaestionem, cum alii silentio praeterierunt; alii mirati sunt, quod ob hanc apologiam plura refutavi documenta uti falsa et falsata in utrumque delata alii, ut sileam de ceteris, qui in tenebris jaculantur, hypercriticam hanc nostram nuncuparunt discussionem, paucis tamen subjectis animadversionibus et parum ad argumentum facientibus.

Cum ergo ita sit horum censura tam breviter indicata, hos rogarem scriptores, ut apertius pronuncient suum judicium ac denuo mecum descendant in arenam de utroque disceptaturi. Conveniamus pariter. Ego vindex Papae Vigilii, suae fidei et morum integritatis, et in regimine prudentiae per omne sui Pontificatus tempus; illi vero hujusmodi dotes in Vigilio viro pravo negantes. Hinc fiet ut, si ex parte mea minus fecerim, tunc mihi uti catholico immodicus exprobrabitur zelus erga Sedis apostolicae decus; et si forte ad falsa declinarim, abluere studens sordes, quibus maculatus dicitur Papa, error meus parum oberit essentiae quaestionis.

Si vero, rite ponderatis rebus, punctum tuli, ac Pontificem a calumniosis insimulationibus undequaque servavi, ut audentius puto, tunc quid superest oppositoribus nisi dedecus et ignominia, se causam adjuvisse Sedis apostolicae maledicorum? ac potissimum cum isti in sua illusione asseverarint, Vigilium, postquam tot et tanta facinora patravit simoniae reus, ambitus, homicidii, perjurii, haereseos, et instabilitatis in judicio, demum poenitentiam egisse ? Et quid per hanc poenitentiam obtinuerunt dicti censores coram Ecclesia, nisi praedictorum omnium reatuum confirmationem, quos admisisse dicitur, ita ut in parte per hanc praesumptam confessionem magis excitetur fidelium scandalum, praesertim ubi agitur de fide?

Verumtamen quomodo et undenam probatur ejusmodi poeniten→ tia in viro, qui amplissimas emisit testificationes, saepe innovatas in suis scriptis, contra obtrectatores suos et suarum epistolarum interpolatores? cum a sui Pontificatus primordiis perpetuo innoxiam duxerit vitam, nec ad dexteram declinarit, nec ad sinistram? Et

quidem de sua canonica electione testatur, rescribens ad episcopos, ubi ait se a Deo vocatum ad regendam Ecclesiam, et se a Deo ipso constitutum super familiam suam; addens Deum, se voluisse praesidere Sedi apostolicae; insuper professus, se ab eisdem apostolis fidem traditam sincera voluntate tenuisse, tenere, et veneratam venerari atque defendere. Et fortasse hinc oppositores eruent simoniae vel haereseos culpas in Vigilio, ut inde concludant postea resipuisse ?

Hoc item testatur Arator nobilis romanus in Poemate eidem Papae inscripto et quidem ab initio sui Pontificatus: quo tempore dicitur ipse leges canonicas pessumdedisse et immania patrasse crimina. Nihilominus Arator in concione coram eodem Vigilio, clero et populo romano ita celebrat Pontificem tanquam Romae salvatorem, et orthodoxa docentem ut concludat:

Respice, quod meritis debita solvo tuis.

Te duce, tyro legor, te dogmata disco magistro etc.

Et talia sunt Vigilii merita supra citata, unde hoc encomium consecutus est, ut fieret dux et magister Aratoris, et omnium fidelium. His positis, forsitan Arator mentitus est celebrans tantum Pontificem coram populo, cum nondum tersa erant vestigia simoniae, intrusionis, caedis, haereseos tam scelesti viri? Respondeant critici, qui ob hoc me hypercriticum vocarunt.

Percurrite insuper, quae ipse Papa deinde scribit ad Justinianum, ad Rusticum et Sebastianum, ad Valentinianum de Tomis, ad Caesarium et Aurelianum arelatenses, ac demum in Constituto novissimo, ubi sancita est damnatio trium Capitulorum: et hinc discite, si unquam fieri potuerit, ut Papa aliquando ad Ecclesiam universalem locutus sit, mentitus, quae antea probaverat, si revera ab initio Pontificatus tam manifeste deliquisset.

Huc ergo adeste critici; ac me hypercriticum arguite. Et si ita vultis, tunc eadem ut hypercritica a vobis opus erit allata coargui documenta; et hinc Vigilium, Aratorem ac ceteros uti falsarios et mentitores refelli. Attendite, num usu criticae vestrae hoc fieri possit, ut inde probetur, revera Papam talia admisisse crimina. Si vero vobis hoc arduum sit, mecum potius convenite asserentes, acta vitae hujus Pontificis ab Anastasio Bibliothecario

collecta (unde posteri historici illusi sunt) redacta fuisse a monumentis per trium Capitulorum defensores elaboratis: qui voce et scriptis animoque intenso, undique sparserunt falsa in odium apostolicae definitionis, fabulosas commenti narrationes, genuinas Papae epistolas pravantes, decreta fingentes suoque nomini inscripta, carceres, tormenta, cujusque generis violentias ex Justiniani parte in Vigilium exercitas propalantes, totamque Italiam et Africam pestiferis inficientes libellis in sanctum Pontificem et Justinianum ita ut nil mirum sit, si Anastasius in haec scripta incidens (Historici aetati ratione habita) talia posteritati commiserit parum sollicitus de illorum authenticitate.

Si praefatum Aratoris encomium, quo initium Pontificatus Vigilii ornavit, et si epistolae ejusdem cum Constituto novissimo, quo coronavit damnationem trium Capitulorum, hujusmodi sint ut vix reperiatur, qui genuinae earum derivationi resistat, cum horum dictio, circumstantiae, ordo, sensus inter se omnimode conveniant ac mutuo fulciantur; ex adverso quae his contraria continent, praesertim dico scripta Facundi et Liberati (quorum Pelagius I. lamentatur ignorantiam, vaniloquentiam, pervicaciam et perfidiam) inter se contendunt ac ad invicem confutantur, undequaque occultata illorum malitia in Vigilii dedecus et episcoporum, qui tria Capitula anathematizarunt. In quibus scriptis maxime perperdendum Facundi volumen est, ad Justinianum scriptum : quum totum hoc opus erigitur super cumulum arenae leviter dissolvendum, epistolam Ibae dico, ex actis citatam Synodi chalcedonensis: quorum sensum vel corrupit, aut non intellexit. Et hoc est vexillum a Facundo et sociis elatum contra pontificiam definitionem praeclarissime in citato Constituto exactam. Et hi sunt fontes, Facundi dico et Liberati scripta et libellos anonymos huc illuc discurrentes, unde, qui mihi obstiterunt, mutuati sunt argumenta, ut hypercriticam nuncuparent, quam texi apologiam Vigilii Papae. et Justiniani. 1

'Si in hac quaestione plura donanda sint c. Baronio, cui deerant documenta postea in lucem edita; non ita tamen dicendum est de Collectoribus Conciliorum a Labbeo incipiendo usque ad Card. Passionaeum: qui falsa sinceris commiscentes de hoc Pontifice, libellum potius famosum, quam ejusdem vindicias compilarunt.

Interim e pluribus manifestis indiciis, quibus perversorum patet malitia, hoc satisfiat. Tria notantur in Synodo V. oecumenica Vigilii decreta pro ejusdem confirmatione eodem anno subscripta. Duo veniunt sub Constituti nomine, alterum sub titulo epistolae decretalis ad Eutychium. Quorum ponderato tenorem. In uno Constituto decernit Papa, quaedam de tribus Capitulis esse damnanda, alia nequaquam, in quibus Theodorus mopsuestenus, cum non fuerit ante obitum damnatus. In secundo idest in epistola ad Eutychium eodem tempore dicit Papa absolute se a daemone fuisse deceptum, ita ut defenderet tria Capitula. In tertio, et quod probatur genuinum, testatur Vigilius, nunquam se tria Capitula comprobasse, exprobrans ideo obtrectatores suos falsa de se fingentes.

Hinc cum mireris ejusmodi dissonantiam in his tribus documentis, eodem anno a Papa subscriptis, memento, qui legis, me, cum duo priora refutarim ut falsa, cum in his corruptus sit sensus Constituti genuini, ob hoc hypercritici nota fuisse distinctum.

Ceterum, si critici inter scripta apocrypha et quidem jure collocarunt magnam copiam epistolarum Pontificum vulgo inter genuinas aliquando inscriptarum (etsi harum tenor plerumque habeatur orthodoxus) non mihi licebit inter libellos famosos numerare plura documenta labem inurentia nominibus duorum principum, qui tam benemeriti sunt de Ecclesia et de imperio?

Hoc autem sufficiat, quod praemisi monitum, lectorem precatus, ne subito praeripiatur a vanis suggestionibus adversus Vigilium virum probum a Deo vocatum ad Christi Ecclesiam regendam; cui vocationi ab initio ad finem usque sanctissime satisfecit. De reliquo ne thaedeat hujus argumenti studiosum, Volumen IV. meditari Operis citati cum additionibus insertis in Volumine V. ubi eadem apertius pertractantur tam de Vigilio quam de Justiniano; et ubi puto me explanasse difficultates, quin gestorum proderem veritatem: quod quidem obtinetur accurata monumentorum collatione.

Idcirco concludam rogans censores ut prae oculis teneant, nec ignorent quod in Actione XIV. Synodi oecumenicae VI. constantinopolitanae decretum est: « Anathema Libro, qui dicitur Mennae ad Vigilium et qui eum finxerunt. Anathema libellis, qui dicuntur

facti fuisse a Vigilio ad Justinianum et Theodoram divae memoriae; qui et sunt falsi demonstrati. Anathema simul omnibus, qui falsarunt acta sancti et universalis quinti Concilii etc. »

Nec tamen cessabo ab hoc argumento, quin prius meam exponam sententiam, impossibile mihi videri Vigilium in talia et tanta offendisse in suo Pontificatu: sicuti tantumdem valde miror, quod cum apertissime ab ejusdem aetate contrariae de eo vagentur opiniones, aliae pro eo, aliae adversus eum pugnantes, nihilominus in scholis catholicis adhuc persisti nisi in denigrando saltem in dubitando de tanti Pontificis fama.

Hanc porro notam mihi visum est hîc apponere ita ut siqui ob praecitatas ephemerides quodammodo capti sint illusionibus circa hanc Vigilii et Justiniani apologiam, sollicite attendant, ne forte ob hanc indulgentiam erga trium Capitulorum defensores, Sedis apostolicae jura et privilegia, quae hodie novis machinationibus incessanter impetuntur perversorum, ob praesumptos hujus Papae reatus, majori alacritate expugnentur.

Novissime hoc unum adserere mihi liceat, in historia ecclesiastica nullum occurrere exemplum, quocum probetur, humanam perfidiam tantum praevaluisse, quantum in quaestione Canonum nicaenorum, Liberii Papae, Origenis Adamantii, et trium Capitulorum et tantumdem nullum in eadem historia reperiri exemplum; in quo sive illusio, aut praejudicium, vel partes tanta in Ecclesia provocarint scandala, quanta vidimus in praefatis excitata quaestionibus.

His praemissis, ad praecipuam quaestionem revertor. Et ab initio nemo nesciat, me in argumenti processu, juxta vulgatam locutionem ecclesiam occidentalem ab orientali distinxisse, ita tamen ut in ecclesia orientali comprehenderim non solum Syriam centralem, cujus metropolis Antiochia, sed et provincias totius Aegypti, Syriae, Palaestinae, Armeniae et Asiae minoris, seorsim a regionibus Thessaliae et Macedoniae. Et hinc opus aggredior, lectorem rogans, ut si forte in quibusdam erraverim, ut hominis est, mihi benigne donetur.

« PoprzedniaDalej »