Obrazy na stronie
PDF
ePub

(alium enim Canonem Romana non admittit Ecclesia) securitatem habebis sine contradictione. »

In altera epistola ad Clerum et populum constantinopolitanum Innocentius deplorat subrogationem alterius episcopi in ea urbe loco Joannis. Ac proinde n. 3. ait: « Quod autem ad Canonum observationem attinet, solis illis parendum esse diximus, qui Nicaeae definiti sunt: quos solos sectari et agnoscere debet Ecclesia Catholica. Sin autem a quibusdam proferantur alii, qui a nicaenis Canonibus dissentiant, et ab haerereticis compositos esse arguantur, hi ab episcopis catholicis rejiciuntur. Nam quae ab haereticis sunt excogitata, ea catholicis regulis adjungere non licet: quippe illi per contraria et illicita placita perpetuo agunt, ut nicaenorum Patrum sententiam labefactent etc. >>

Inspice interim quomodo Innocentius Clerum et populum Constantinopoleos alloquatur tanquam agnos sibi adsignatos pascendos pro sua in Ecclesia universali auctoritate suprema. Ac insuper vide, quomodo eadem usus potestate juxta dominica dicta pasce oves meas, mandat Pontifex, ut alter arceatur illius urbis pastor, qui non intravit per ostium in ovile, nec a se obtinuit custodiam gregis. Ac amplius advertito, quare Papa Canonum ecclesiasticorum custos et interpres, refutet haereticorum placita adversus nicaenas constitutiones excogitata, earumque exactam statuat observantiam. Denique considera quomodo Innocentius ex Theophili factione sub Eudoxiae patrocinio adversus Chrysostomum concitata, in litteris ad Arcadium, hunc cum uxore sua anathemate perculerit: << Itaque ait, ego minimus et peccator, cui thronus beati Petri apostoli creditus est, segrego et rejicio te et illam (Eudoxiam) a perceptione sacramentorum immaculatorum mysteriorum Dei nostri. » Et hoc item in Theophilum, huic indicens, ut Synodo se sistat, rationem redditurus de omnibus malis adversus Joannem ceterosque sanctos viros inique patratis.

Ad eamdem causam, idest adversus Origenem et origenistas a Theophilo inique susceptam, referenda est epistola ejusdem Innocentii ad Joannem Hierosolymorum patriarcham: unde eruitur quosdam confugisse ad hunc Pontificem ob vexationes in ea urbe perpetratas, quin ab ipso Joanne cohiberentur.

Novissime, simul collatis quae ad Innocentii Pontificatum spectant, manifeste elucet pontificiae jurisdictionis exercitium, non tantum in Occidentis sed et in Orientis regionibus, ac profecto super Alexandriae, Antiochiae, Hierosolymorum et Constantinopoleos patriarchas, 1 et hinc necessario supra ceteros illarum provinciarum antistites juxta veterem

1

Quamvis ab initio quaestionis patriarcharum nomine usus sim: attamen in Ecclesia hic titulus non nisi circa an. 380. invaluit. Et tunc solis Romano, alexandrino, antiocheno et hierosolymitano episcopis inditus fuit.

consuetudinem, seu potius secundum Canonem apostolicum a Christi Jesu verbis repetitum: Tu es Petrus, et quidem in cunctis negotiis ad regimen et Ecclesiae unitatem spectantibus.

Postquam vero Innocentii Papae acta expendimus maxime circa ipsius jurisdictionem supra Orientis patriarchas, non abs re erit notare, quae scribit ad Victricium episcopum rothomagensem c. 3. circa appellationem ad Sedem apostolicam ex Synodo nicaena: ubi explanantur, quae obscura sive dubia viderentur decreta ab ejusdem Patribus. (Labbei Tom. III. p. 1032.) Inquit enim: « Siquae autem causae vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis, quam etiam inferioris fuerint exortae (mandat) ut secundum Synodum nicaenam, congregatis ejusdem provinciae episcopis jurgium terminetur. Nec alicui liceat (sine praejudicio tamen Romanae Ecclesiae, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri) relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Dei Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si forte quis praesumpserit, ab officio clericatus submotus, velut injuriarum reus ab omnibus judicetur. Si autem majores causae in medium fuerint devolutae, ad Sedem apostolicam, sicuti Synodus statuit, post episcopale judicium referantur. » Praeclare ergo Papa ex Synodo docet, minores causas judicari a provincialibus episcopis, sine praejudicio tamen Sedis apostolicae, ad quam cuncti appellare possunt. Majores vero causas statuit Innocentius absolute, (nec ideo ex beneplacito, nec ex contendentium arbitrio) referendas esse ad Petri Cathedram: Referte ad me et ego audiam.

CAPUT XIII.

Zosimus et Bonifacius.

Zosimus Pontifex suis in epistolis ad Aurelium, cunctosque Africae episcopos adversus pelagianos, veterum Patrum testimonio suffultus, Sedis apostolicae in toto orbe diffusam celebrat auctoritatem. In his notanda est ea, in qua mentionem agit de Pelagio et de Praylo Hierosolymorum episcopo (Gallandi Tom. IX. p. 6. 14. an 417.): « Postquam, ait, a nobis Caelestius presbyter auditus est, et quid de fide sentiret, evidenter expressit, eademque, quae in libello contulerat, repetitis crebro professionibus roboravit, de ejus nomine plenius ad dilectionem vestram scripta direximus. » Quod et amplius confirmat Papa in alia epistola XI. ubi ait episcopis africanis: « Quamvis Patrum traditio apostolicae Sedi auctoritatem tantam tribueret, ut de ejus judicio disceptare nullus auderet, idque per Canones semper et regulas servaverit, et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina, Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet, exolvat; tantam enim huic Apostolo canonica antiquitas per sententias omnium voluit esse potentiam, ex ipsa quoque Christi Dei nostri promissione, ut et ligata solveret, et soluta vinciret par potestatis data conditio in eos, qui Sedis haereditatem, ipso annuente, meruissent (habet enim ipse cum omnium ecclesiarum, tum hujus maxime, ubi sederat, curam; nec patitur aliquid privilegii, aut aliqua titubare aura sententiae, cui ipsa sui nominis firma et nullis hebetata motibus, constituit fundamenta: et quae sine suo periculo temere nullus incessat) cum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit, et sequentia omnium majorum studia firmaverit, ut tam humanis quam divinis legibus et disciplinis omnibus firmetur Romana Ecclesia, cujus locum nos regere, ipsius quoque potestatem nominis obtinere, non latet vos, sed nostis, fratres carissimi, et quemadmodum sacerdotes scire debetis; tamen cum nobis tantum esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus; dantes haec fraternitati, ut in commune consulentes, non quia, quid deberet fieri, nesciremus; aut faceremus aliquid, quod contra Ecclesiae utilitatem veniens, displiceret; sed pariter vobiscum voluimus habere tractatum de illo, qui apud vos, sicuti ipsi per litteras dicitis, fuerat accusatus; et ad nostram, qui se assereret innocentem, non refugiens judicium ex appellatione pristina, venerit Sedem, accusatores suos ultro deposcens, et quae in se crimina per rumorem falso dicebat illata, condemnans. Omnem ejus petitionem prioribus litte

ris, quas vobis misimus, putavimus ac novimus explicatam; satisque illis scriptis, quae ad illa rescripseratis, credidimus esse responsum. »

Eodem zelo eademque auctoritate Zosimi successor Bonifacius I. ad Thessaliae episcopos litteras scribit, eis commendans in Petri Cathedram obsequium, ut unitas fidei custodiretur doctrinae et disciplinae. Inquit enim: « Institutio, ait, universalis nascentis Ecclesiae (Gallandi Tom. IX. p. 57. 58. an. 419.) de beati Petri sumsit honore principium, in quo regimen ejus et summa consistit. Ex ejus enim ecclesiastica disciplina per omnes ecclesias, Religionis jam crescente cultura, fonte manavit. Nicaenae Synodi non aliud praecepta testantur, adeo ut non aliquid super eum ausa sit constituere, cum videret nihil supra meritum suum posse conferri: omnia denique huic noverat Domini sermone concessa. Hanc ergo ecclesiis toto orbe diffusis velut Caput suorum certum est esse membrorum: a qua se quisquis abscidit, fit christianae Religionis extorris, cum in eadem non coeperit esse compage.

« Audio episcoporum quosdam, apostolico jure contempto, novum quidpiam contra Christi proprie praecepta tentare, cum se ab apostolicae Sedis communione, et, ut dicam verius, potestate separare nituntur, eorum petentes auxilium, quos ecclesiasticarum sanctio regularum majoris esse non dedit potestatis. Leguntur etenim praecepta majorum; et quibus in ecclesias juris aliquid dederint, invenimus. Jam temerator est, ecclesiasticae disciplinae, quisquis in ejus leges, cum sibi nihil debeatur, irrepit, ea sibi vindicando, quae sibi a Patribus negata videantur... Ergo servate honorem debitum Capiti, quia nolumus ut intra se membra decertent, ita ut tendatur eorum ad nos usque certamen; dum fratrem et coepiscopum nostrum Rufum dignum ducitis contemptu: cui nihil novum auctoritas nostra concedit, sequens priorum gratiam, qua huic cura ecclesiarum saepe videtur injuncta. Quod factum intemeratum servari voluimus in futurum, sicut a Patribus hujus dispositionis forma servata est.»

In epistola sequente idem Bonifacius de eodem Perigenis negotio disserens ita episcopos Macedoniae, Achajae, Thessaliae, Epiri veteris ac novae, Praevalini et Daciae, alloquitur: « Manet beatum apostolum Petrum per sententiam dominicam universalis Ecclesiae ab hoc suscepta sollicitudo: quippe quam, Evangelio teste, in se noverit esse fundatam; nec unquam ejus honor vacuus esse potest curarum; cum certum sit, summam rerum ex ejus deliberatione pendere. Quae res animum meum usque ad Orientis loca, quae per ipsam sollicitudinem quodammodo videmus, extendunt. Indesinenter enim ab unoquoque illinc veniente, percontor de pace fratrum, idest de quiete pontificum; quae solet, quoties diabolus huic invidet, alicujus praesumptione turbari. Cum igitur ad nos ordine suo cuncta servari fama nunc usque detulerit, vehementer mirati sumus ejus rei stupentes, ut poscebat ratio relatorum, quam in injuriam Patrum intentio novella tentavit. >>

Paulo post n. 6. pergit (quod hucusque a nobis sedulo actum est) veterum documenta citans et ait: « Sed, quia res postulat, approbandum documentis est, maximas orientalium ecclesias in magnis negotiis, in quibus opus esset disceptatione majore, Sedem semper Romanam consuluisse; et quoties usus exegit, ejusdem auxilium postulasse. Sanctae memoriae Athanasius et clementissimae recordationis princeps Theodosius Nectarii ordinationem propter ea, quia in nostra notione non esset, habere non existimans firmitatem, missis e latere suo aulicis cum episcopis, Formatam huic a Sede Romana dirigi regulariter depoposcit; quae ejus sacerdotium roboraret. Ante breve tempus, idest sub praedecessore meo beatae recordationis Innocentio, orientalium ecclesiarum pontifices dolentes se a beati Petri communione sejunctos, per legatos pacem, cuti caritas vestra retinet, poposcerunt etc. »

si

Haud secus Bonifacius ad Rufum, (Gallandi Tom. IX. p. 49.) cui commissa erat cura Achajae provinciae et Illyrici (ut liquet ex epistola 13. Innocentii) scribit, ita exorsus: « Beatus apostolus Petrus, cui arx Sacerdotii dominica voce commissa est, in immensum gratulationis extollitur, quoties pervidet concessi sibi honoris a Domino intemeratae se pacis filios habere custodes. Quid enim gaudio debeat majore pensare quam quod agnoscit acceptae potestatis illaesa jura servari? Vere namque immobile requirit a diversis destinata super negotiis quibusque consultatio fundamentum, quae eis consulit Sedis arcanum, quam constat dignatione Petrae spiritalis elatam etc. »

Item in epistola sequente ad eumdem, quae incipit: Credebamus, ait: << Te ergo, frater carissime, omnis cura respectat earum ecclesiarum, quas tibi vice Sedis apostolicae a nobis creditas recognosces: ut et prava corrigas et dissipata componas. Et siquae inter episcopos eveniant causae sub divini judicii timore distinguas : ut, creditis tibi a Sede apostolica gubernaculis, contra omnes fluctus nascentium procellarum juste et prudenter utaris. »

Hinc, quum in alia epistola ad Hilarium episcopum narbonensem, propter illicitam antistitis lutevensis ordinationem, Synodi nicaenae citet decretum, idest per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuipiam duas esse subjectas, ejusque Hilario commendet observantiam, ita tamen agit Papa ceu supremus judex omnium quaestionum, quae in his casibus vel leviter excitantur; ideoque ad se eas referendas esse mandat: Referte ad me et ego audiam.

Demum non est transigendum ejusdem Bonifacii decretum, quo a decessorum suorum exemplo statuit circa decimarum et oblationum distributiones: « Cum sit, inquit, una mater Ecclesia sicut unus Dominus, et una fides et unum baptisma, licet in omnem orbem diffusa, decernit omnes clericos unius matris bonis communicare, quos constat unius matris filiabus utiliter ministrare. (Labbei Tom. IV. p. 395. et 399.)

« PoprzedniaDalej »