Obrazy na stronie
PDF
ePub

CONCLUSIO

Cunctis ac una collectis argumentis, et adversantium rite exploratis animadversionibus, patet quanto jure deceat Cepham Petrum apostolum ab altero Cepha discipulo secernere ob illas, quas notavi difficultates, solutuque arduas, de Petri persona, de illius apostolatu, de ejusdem in Evangelii ministerio oeconomia, deque illius moribus, itineribus, ceterisque hujusmodi: adeo ut cujusque aetatis et fidei orthodoxi et heterodoxi interpretes (iis potissimum collatis, quae ait Paulus ad galatas, quaeque scribit Lucas in Actis) multi multa dixerint, et commenti sint admodum inter se dissita, ac saepe parum Scripturae sensui congrua; eoque magis mutuis eorum animadversis de hac re contestationibus, quibus singuli pro ingenio suo huc illuc errarunt, quin inter se convenirent, et aliquando fortasse in proverbii discrimine constituti: Incidit in Scyllam cupiens evitare Charybdim.

Quapropter ss. Hieronymi, Augustini, Chrysostomi aliorumve sententiam deserendam, et ex adverso, potiori quidem jure, Patrum, qui eis praecessere, interpretationem amplectendam esse existimavi; qui Cepham Petrum apostolum, cujus mentio in Evangelio, segregarunt a Cepha discipulo in Pauli Epistolis nuncupato. Hos enim, quorum nomina praeter Clementem latent, in Ecclesia Dei excelluisse doctrina, pietate, zelo sicuti, qui eis successere, scriptores, credendum est; adeo ut sive primorum, sive alterorum opinionem amplexus fueris in libertate constitutus, nihil illorum zelo, pietati, eruditioni subtraxeris. Nihilominus ex aetatis praecessione, sicuti veritatis fontibus viciniorum, ita et validioribus inde indiciis horum testimonium magis comptum putare nobis licet.

De ceteris, praevia vulgata sententia: in dubiis libertas, in omnibus caritas, nulli sane fit injuria ab eo, qui judex subit, perscrutatus de hac re hinc inde argumenta veterum Patrum. Quorum tamen non pietas tantum, ingenium et eruditio, quantum cujusque illorum aptae rationes ponderandae sunt. Et in hoc suffragatur nobis s. Hieronymus in epistola 112. 5. ad s. Augustinum supra eamdem quaestionem scripta. Ait enim: Ego in parvo tuguriolo cum monachis idest compeccatoribus meis, de magnis statuere non audeo nisi hoc ingenue confiteri, me majorum scripta legere, et in Commentariis secundum omnium consuetudinem varias ponere explanationes; ut e multis sequatur unusquisque, quod velit. Quod quidem te puto et in seculari litteratura, et in divinis Libris legisse et probasse >>.

Postremo, hujus lucubrationis pertigens finem, cujus scopus quibusvis patet, sive quoad opportunitatem, seu quoad utilitatem, ingenue fatebor

me, viginti et amplius ab hinc annis, aliis abstractum curis, huic quaestioni manum adposuisse et fere dicam absolvisse, quando subito Quaestio origeniana avertit animum meum, adeo ut illa supersederem, et alteram susciperem; eoque magis quod nulla tunc occasio propitia praeberetur istam de Cepha innovandi tam arduam et gravis momenti causam. Cum autem his diebus, veluti ab exordio dictum est, stante Concilio Vaticano, in quo praecipue agitata et definita est quaestio de infallibilitate Romani Pontificis, factum sit, ut tum haeretici, cum schismatici, et supra modum novatores et rationalistae (etsi in ceteris inter se discordes, in hoc tamen valde concordes) adversus hanc definitionem animose dimicantes, praecipuum argumentum mutuati sint ex praesumpta discordia inter apostolos Petrum et Paulum: ex quo unus idest Paulus exprobrasset alteri, quod non recte ambularet ad veritatem Evangelii; idcirco visum mihi fuit, hanc denuo aggredi quaestionem; si forte benevertat, ut extenuentur tenebrae, quibus ea obvolvitur, magis clarescat mens Apostoli, cessent variae et contradictoriae interpretum opiniones; ac demum tollatur scandalum, unde magis offensi sunt pontificiae infallibilitatis dogmatis expugnatores. In quo tamen, utrum nec ne tulerim punctum, lector judex esto.

PARAENESIS

AD

PATRIARCHAS ET EPISCOPOS NESTORIANOS, MONOPHYSITAS, IACOBITAS, GRAECOS, ARMENOS, RUTHENOS, AC CETEROS EXTRA ECCLESIAM ROMANAM CATHOLICAM AD HANC USQUE DIEM FACTOS.

Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam. Moyses in Deuteronomio c. I. 17.

Καγό σοι λέγω, ὅτι σὺ εἶ Πέτρος, καὶ ἐπὶ ταύτῃ τῇ πέτρᾳ οἰκοδο μήσω μου τὴν Εκκλησίαν, καὶ πύλαι ᾅδου οὐ κατισχύσουσιν αὐτῆς. Εt ego dico tibi, quia tu es Petrus; et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Petram)

Matthaei c. XVI. 18.

Φέρειν μὲν γὰρ πᾶσι φιλοτιμίαν τήν ρωμαίων Εκκλησίαν ἐν τοῖς γράμμα σιν ώμολόγουν, ὡς ἀποστόλων φροντιστήριον, καὶ ἐυσεβείας μητρόπολιν ἐξ ἀρχῆς γεγενημένην. Fatebantur enim episcopi eusebiani) in litteris (ad Papam) romanorum Ecclesiam penes omnes referre aestimationem, quippe ab initio apostolorum domicilium sive scholam factam, et metropolim verae pietatis. >>

Apud Sozomenem Hist. Eccles. Lib. III. c. VIII.

Τοῦ ἐκκλησιαστικοῦ κανόνος κελέυοντος, μὴ δεῖν παρὰ γνώμην τοῦ ἐπισ σκόπου Ρώμης κανονείζειν τὰς ἐκκλησίας: Ecclesiastico Canone mandante, praeter sententiam Episcopi Romani non oportere aliquid ab ecclesiis de

cerni.

Socratis Hist. Eccles. Lib. II. c. XVII.

Εἶναι γὰρ νομον ἱερατικὸν ὡς ἄκυρα ἀποφαίνειν τὰ παρὰ γτώμην πραττόμενα τοῦ Ῥωμαίων ἐπισκόπου: Esse enim Legem hieraticam sacrosanctam ut pro irritis habeantur, quae praeter sententiam Episcopi Romani fuerint gesta.

Sozomenis Hist. Eccles. Lib. III. c. X.

Siquae vero causae graviores, vel appellationes emerserint, eas sub ipsius (Vicarii) relatione ad nos mitti debere decrevimus: ut nostra secundum ecclesiasticum Canonem sententia finiantur.

S. Leo in Epistola V. ad episcopos Illyrici.

Quemadmodum in bello non est ordo deserendus, quem dedit imperator militi; ita nec deserendus est ordo, quem dedit nobis λóyo; Verbum, quod accepimus principem et ducem cognitionis et vitae.

Clemens alex. in Stromatum Lib. VII.

Ad vos tandem loquar, praestantissimi et honorandi viri, ad vos tandem ego miserrimus Christi famulus loquar episcopos nestorianos, eutychianos, Jacobitas, armenos, graecos, ruthenos, et quotquot hucusque temporis separati a Petri Cathedra, degentes in schismate miserando, anxiam ducitis vitam, nec cum Ecclesia Catholica nec inter vos concordes. Quam concordiam ipse Jesus tantopere fidelibus suis commendavit, rogans pro eis Patrem, ut omnes unum sint, sicuti tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. Ad vos praesertim alloquar patriarchas Alexandriae, Antiochiae, Caesareae sive Hierosolymorum et aliarum metropoleon: qui cathedras apostolorum vel suorum discipulorum gloriamini tenere. Loquar, siquando aliquantisper ad hoc Opusculum mentem intendentes vestram, ab illusione, qua capti estis, errorem pro veritate amplexi, mortem pro vita, in admirabile Dei lumen restituamini: qui ab initio illuminavit Patres vestros per apostolos sinceros fidei praecones. 1

Interrogate itaque Patres vestros, Christi Dei apostolos et ipsi narrabunt vobis summum studium suum in fidei unitate servanda sub uno Magistro Jesu Christo, et hinc sub Petro Christi ejusdem Vicario; cui ab eo traditae sunt claves Regni Coelorum: et quem ideo constituit Petram et in eo suos successores, ut hanc unam regeret Ecclesiam super eamdem Petram fundatam; et adversus quam portas inferorum nunquam praevalituras esse ipsi testati sunt Patres vestri. Hos interrogate et ipsi narrabunt, quod ipse Christus promisit Simoni Petro, (Lucae c. XXII. 31.) eisdemque prophetavit apostolis, quae in mundo superventura eis forent a satana: qui sicut triticum expetivit cribrare eos; cum tamen Simon Petrus ab hac cribratione victor futurus esset; adeo ut inde confirmaret fratres suos.

Interrogate Patres vestros vos, qui in Synodo permanente negotia discutitis ecclesiastica; et confirmationem petitis a potestate laicali. Consulite Canones non illos apocryphos 33. 38. 73. falso apostolis inscriptos, in quibus soli episcopi in Synodo congregati cum metropolitae adsistentia vocantur judices omnium controversiarum religionis et ecclesiasticae disciplinae: quorum judicium inappellabile decernitis, quacumque exclusa appellatione ad Petri apostoli Cathedram. Ast potius interrogate divina et authentica apostolorum Acta, eaque consulite, num apostoli, quorum vos successores esse gloriamini, aliquando convenerint de sacris tractaturi absque praesidentia beati Petri.

Hos interrogate et ipsi docebunt vos, Synodo apostolorum adunata, (Act. c. I. 15.) Petrum primum in medio fratrum surrexisse ac dixisse: viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus

Plura hic sino Patrum documenta citare, cum in prima et secunda Parte satis

factum sit,

etc. Cujus dictis omnes accesserunt. Et paulo post (c. 11. 14) iterum stans Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: viri judaei etc. Rursus hunc Librum legite c. XV. et docebit vos, seditione Antiochiae facta inter discipulos Domini, hinc Paulo et Barnaba cum suis, inde de pharisaeorum secta, qui crediderant, propter circumcisionem et statuta mosaica gentibus imponenda, decretum esse, ut ejusmodi quaestio deferretur ad apostolos et presbyteros in Hierusalem. Nequaquam Antiochiae, ubi aderant Paulus Barnabas ac alii discipuli Domini, adunata est Synodus ut viderent de verbo hoc; sed Hierosolymis convenerunt ubi erat apostolorum princeps. Qui, audita quaestione hinc inde disputantibus, surgens in medio dixit ad eos: viri fratres etc. decernens non esse ulterius gentibus, quae crediderant, mosaica imponenda statuta. Cui omnes acquieverunt. Hinc discite, num sufficiant episcopi soli absque Sedis apostolicae auctoritate in rebus sacris dijudicandis.

Consulite Patres vestros corinthiorum presbyteros et docebunt vos, se ob seditionem in clero promotam propter episcopos, scripsisse ad Clementem Papam I. (et quidem illum, cui inscribuntur Constitutiones huic praxi contrariae) ac Papam pro sua auctoritate suprema super omnem Ecclesiam, corinthiis rescripsisse statuentem non esse episcopos et presbyteros arcendos a suo ministerio, dummodo inculpate se gererent. Praeterea in fine epistolae dicit Clemens, se misisse Corinthum legatos, ut rem investigarent et referrent ad se, per haec refutans ei inscriptas Constitutiones de episcoporum in Synodo privilegiis extra conscientiam Sedis apostolicae: ac simul condemnans vestram separationem ab hac Sede.

Interrogate s. Irenaeum apud Eusebium in Libro V. Histor. Eccles. c. XXIV. ubi citatur hujus epistola ad Victorem in qua asserit veteres ecclesias vario tempore Paschatis diem celebrare, quin tamen inter se communionem scinderent, nec multo minus cum Ecclesia Romana. Et quae ab eo notantur audite: « Sed et Seniores (Papae) illi, qui ante Soterem Ecclesiam, cui tu nunc praees, gubernarunt, Anicetum dico et Pium et Hyginum cum Telesphoro et Xysto; neque ipsi unquam observarunt; neque his, qui cum ipsis erant, ut id observarent, commisere. Ipsi tamen cum hoc minime observarent, pacem nihilominus colebant cum iis, qui ad se venissent ex ecclesiis, ubi id observaretur. » Item dicit de Polycarpo, qui ab Asia Romam venit ad Anicetum Papam non tantum ob Paschatis quaestionem, sed ob quasdam alias controversias, quae cessarunt cum utriusque satisfactione.

Hunc ergo Polycarpum interrogate cum aliis episcopis, qui ab Asia ac ceteris Orientis provinciis Romam venerunt, ut singuli communicarent cum Episcopis hujus almae Urbis et Petri successoribus; et cum his agerent de controversiis ecclesiasticis. Hos inquam interrogate, cur ita se gesserint: et docebunt vos hoc factum esse ob obsequium debitum pon

« PoprzedniaDalej »