Obrazy na stronie
PDF
ePub

dicit, non putant apostolum Petrum, sed alium de 70. discipulis, isto vocabulo nuncupatum. » S. Chrysostomus in Homilia inscripta: In faciem ei restiti etc. quaestionis inspecta difficultate, ait: << Quo igitur pacto nonnulli hanc solverunt quaestionem? Non erat hic, inquiunt, ille primus Apostolus, cui fuerunt oves a Christo creditae, sed alius quispiam vilis et abjectus et vulgaris homo. Ac interea addit: « Porro si libet, excogitatas etiam aliis defensiones, ubi primo loco posuero, tum meam quoque sententiam conabor expromere: vobisque faciam optionem, ut ex iis, quae dicta fuerint, quod potissimum placeat, eligatis.

«

Inter recentiores autem, qui hoc idem existimarunt, praeclaros viros memorabo Albertum Pighium, Alexandrum Carrerium, Vallarsium in Editione Operum s. Hieronymi, Harduinum, Zaccariam, Dominicum Cerrium aliosque. Quorum omnium repetens expendensque argumenta, nova his superstruere incumbam, ut tandem liqueat, non Cepham tantum, sed et Jacobum et Joannem una in commate 9. c. II. Epistolae ad Galatas commemoratos a Paulo, extra collegium duodecim apostolorum et a numero fratrum Domini ablegandos esse; nec ideo unquam cum his confundendos, quin derogetur Actuum Historiae, Bibliorum harmoniae, chronologiae ordini, rethoricae locutioni, Simonis Petri praerogativis, Pauli dignitati, ejusdem Epistolae scopo, et omnium epistolarum apostolicarum tenori.

Ceteroquin neminem lateat, quod quidem praemittendum est, haud simulationem tantum nobis facessere, de qua Paulus Cepham Petrum arguit; verum et amplius ejusdem Petri, sicuti et sociorum ejus Jacobi et Joannis studium pro mosaicis institutionibus et praesertim circumcisione in Ecclesia christiana servandis, ita ut eosdem Synodo hierosolymitanae adstitisse necessario consequeretur, non pro tuenda Evangelii Christi libertate, sed pro Legis mosaicae servitute instauranda secundum pharisaeorum placita; a quibus non nisi per valida ejusdem Pauli argumenta recessissent.

Et re quidem vera, plures ex antiquis Patribus, illorum neglecta opinione, qui Cepham ab Apostolo citatum, alium existimarunt a Simone Petro, etsi quomodo hunc excusarent studerent, attamen reputarunt, tres praefatos Jacobum, Cepham et Joannem ex

[ocr errors]

primoribus apostolis, in quibus Petrum, docuisse Legis mosaicae et hinc circumcisionis necessitatem in gentibus, quae crediderant. Quare seriore aetate Salmeronius antiquorum auctoritate, in Commentariis ad illud, sed neque Titus etc. in hanc illationem trahitur inquiens: « Titi attulit Apostolus exemplum, qui Hierosolymis a primis apostolorum compelli non potuerit, ut circumcideretur. » Et sic de ceteris loqui fas est hujus Epistolae interpretibus, qui in hanc consequentiam necessario offenderunt, insuper adjicientes anathemata, quibus Paulus iis imprecatur, qui secus evangelizassent, implicite saltem supra Petrum revolvi Joannem et Jacobum, hypothesi accepta, Cepham in hoc loco eamdem indicare Petri apostoli personam.

Propterea Baronius sub an. 51. quaestionis gravitate ac difficultate intentis, scribebat: « Siste gradum, lector, hîc petra scandali, hîc plane lapis offensionis est, in quem plures impegisse noscuntur. Qui enim historiam captu difficilem, nulla alia adhibita diligentioris studii consideratione, cursim legentes, sunt interpretati, eo insaniae progressi sunt, ut vel Paulum temeritatis arguerent, quod in Petrum ille non tam libere quam procaciter invectus sit; seu hypocrisis nomine suggillent Petrum, quod ageret simulate: vel utrumque condemnent, quod non in eamdem fidei regulam consentirent. »

Et profecto ab initio seculi tertii Marcion, apud Tertullianum, ex hujus contentionis praetextu inter Paulum et Petrum, eos non incessisse recta via ad veritatem Evangelii, exclamare solitus erat. Item De haereticorum Praescriptione c. 23. ait: « eos allegare Petrum a Paulo reprehensum ob aliam Evangelii formam a Paulo eodem superductam contra eam, quam praemiserat Petrus et ceteri.» Porphyrius ex Hieronymo in Paulum invehitur, eumque procacitatis arguit, qui principem apostolorum Petrum ausus sit reprehendere, ac ratione constringere quod male fecerit. Pariter Julianus Apostata ex Cyrillo alexandrino « cavillatur et eximium inter sanctos apostolos Petrum, et hypocritam esse dicit, et per Paulum reprehensum, quod interdum graecorum moribus vivere studuerit, interdum etiam judaeorum. » Sic Cyrillus Alex. Lib. IX. contra Julianum.

Calvinus in eumdem locum: « neque enim, disserit, simpliciter

Paulus reprehendit Petrum, ut christianum; sed id ex officio, ut vulgo loquuntur, hoc est pro jure apostolicae personae, quam sustinebat. Atque hic altero fulmine prosternitur Romanus Papatus. Praesertim vero coarguitur illa impudentia, quod ille se immunem jactet a reddenda ratione; et quod universae Ecclesiae judicio se eximit. Hic unus homo non temere, non illicita audacia, sed pro concessa sibi a Deo potestate, Petrum coram Ecclesia castigat; et Petrus obedientem se submittit. »

Nec secus docet Lutherus, non solum inquiens in hac causa errasse Petrum, sed insignem lapsum commisisse. Ab eorumdem tandem Lutheri et Calvini schola, ceteri, qui successere, ad hanc usque diem, voce et scriptis ex hac Pauli elocutione moti, institere ad Romani Pontificatus supremam minuendam auctoritatem, ostendentes « frustra laborare pontificios (ita loquitur Wilhelmus Momma), quibus nostrates opponunt, et dicunt Petrum Paulo et reliquis apostolis non fuisse superiorem; immo Paulum in nonnullis excelluisse. » Eaque propter progressi docent Ecclesiam, sicuti nunc est, non eam ab apostolo Petro fundatam haberi, sed a Paulo, potissimum huic freti Epistolae. Novissime Doctor Cumming presbyterianus in Litteris ad Rmum Manning Archiepiscopum Westmonasterii in Postulato secundo ad Concilium oecumenicum Vaticanum haec inquit: Poterit ne Concilium explicare, cur Petrus Vicarius Jesu Christi a Paulo reprehensus, non excommunicaverit ipsum Paulum; sed e converso morem suum emendaverit Petrus?

Ex his praemissis nemo non videt, sicut antea, et nunc magis quaestionis gravitatem, dummodo illis accedere velimus, qui opinantur tres apostolos primores a Paulo indicari in citato commate. A qua ut evadant interpretes, quidam occultant difficultatem, alii Scripturae verbis inferunt violentiam, nonnulli Paulum animo ferventem vocant, quasi ex hoc fervore praeter illud, quod aptum videretur, scripsisset.

Ac interim ne laboret lector in conferendis Bibliorum documentis, hanc spectantibus quaestionem, visum est hîc subjungere caput XV. Actuum apostolorum, et quae huic affinia putantur, capita I. et II. Epistolae ad Galatas; ex quorum collatione et interpretatione maxime pendet quaestionis expeditio.

ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XV.

1. Et quidam descendentes de Judaea, docebant fratres: quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.

2. Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad apostolos, et presbyteros in Jerusalem super hac quaestione.

3. Illi ergo deducti ab Ecclesia pertransibant Phoenicen, et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.

4. Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia, et ab apostolis et senioribus annunciantes quanta Deus fecisset cum illis. 5. Serrexerunt autem quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes: quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare Legem Moysi.

6. Conveneruntque apostoli, et seniores videre de verbo hoc.

7. Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii, et credere.

8. Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illi Spiritum sanctum, sicut et nobis.

9. Et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. 10. Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? 11. Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.

12. Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum, narrantes quanta Deus fecisset signa, et prodigia in gentibus per

eos.

13. Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: viri fratres, audite me.

14. Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.

15. Et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est: 16. Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David, quod de

cidit: et diruta ejus reaedificabo, et erigam illud.

17. Ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec.

18. Notum a saeculo est Domino opus suum.

19. Propter quod ego judico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum.

20. Sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulachrorum, et fornicatione, et sanguine.

21. Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.

22. Tunc placuit apostolis, et senioribus cum omni Ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba, Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam viros primos in fratribus.

23. Scribentes per manus eorum. Apostoli et seniores fratres, his, qui sunt Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae fratribus ex gentibus, salutem. 24. Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus.

25. Placuit nobis collectis in unum, eligere viros, et mittere ad vos cum charissimis nostris Barnaba, et Paulo.

26. Hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.

27. Misimus ergo Judam, et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.

28. Visum est enim Spiritui sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria.

29. Ut abstineatis vos ab immolatis simulachrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. 30. Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine, tradiderunt epistolam.

31. Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.

32. Judas autem, et Silas, et ipsi cum essent Prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.

33. Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.

34. Visum est autem Silae ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem.

35. Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes: et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.

36. Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.

37. Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.

38. Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.

39. Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco, navigaret Cyprum.

« PoprzedniaDalej »