Obrazy na stronie
PDF
ePub

illius ornatu, quo, Deo mandante, cumulavit illum Moyses; adeo ut totus Israel cujusque tribus ac etiam sacerdotes de eadem stirpe Levi agnoscerent et colerent illius excellentiam ac supereminentem auctoritatem, scientes, eum solum judicem et doctorem infallibilem constitutum esse a Deo in Israelis regimine.

Et re quidem vera, in c. XXVIII. Exodi, ait Deus Moysi: « Applica » quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum » Israel, ut Sacerdotio fungantur mihi, Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar » atque Ithamar. Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam > et decorem. Et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi Spi> ritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus mi» nistret mihi.... Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in Rationali » judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale » coram Domino in aeternum. Pones autem in Rationali judicii Urim » et Tummim doctrinam et veritatem, quae erunt in pectore Aaron, » quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israel » super cor suum in conspectu Domini semper. »

Interpretes judaei et christiani unanimes docent ex praefatis verbis gestabit judicium filiorum Israel super cor suum, Aaronis summi Sacerdotis designari auctoritatem juris dicendi: ac una divinitus ei traditam exprimi veritatem judiciorum suorum, adeo ut errare non possit in iis decernendis, quae ad Religionem spectabant et reipublicae bonum. Quod privilegium unius summi Sacesdotis erat. Quapropter vocatus est Sacerdos magnus, ceteris praestans gradu et auctoritate. Ipse solus judex omnium; et omnes ad eum se recipiebant pro notione veritatis. De Aarone dico et suis successoribus in Pontificatu ex ejusdem genere natis.

Synagogae magistri item (Buxtorfio teste in Lexico chaldaico-talmudico) inquiunt: «Sacerdos duplex est Haccohen haggadol Sacerdos magnus, et Haccohen hedioth Sacerdos vulgaris vel communis. Sacerdos magnus octo induebatur vestibus sacris; sacerdos vulgaris quatuor tantummodo. Dicitur Sacerdos magnus, quia magnus fuit in sapientia, in virtute, in decore, in divitiis et annis. » Item de Urim et Tummim addunt: << Ea signa sacra erant in pectorali ornamento Aaronis, ex quibus oracula divina cognoscebantur. Urim a luce habuerunt nomen, quod ad quaesita indicanda extraordinariam lucem acciperent, et quasi miraculose fulgerent. Et Tummim dicuntur perfectiones et executiones lucis, idest consilii divini, quod per hoc vocabulum significatur. » Et ita judaeorum doctores.

Notandum tamen est, tunc Aaronem ministerium sacerdotale in tabernaculo perfecisse circa sacrificia (Num. c. XVI. 46). In ceteris vero quoad judicium pronunciandum de rebus dubiis ad Deum referendis, Moyses pergebat, sicuti antea, consultum Dominum: eique Dominus respondebat. Et in his et similibus circumstantiis Aaron a Moyse man

datum Domini accipiebat, ac populo tanquam interpres vel nuncius communicabat. Et quamvis saepissime Moyses et Aaron simul a Domino vocentur, et ad utrumque simul loquatur Deus; Moyses tamen partem praecipuam gerebat in universali populi regimine, quippe prius a Deo electus est, et primus missionem divinam sortitus.

Similiter post Aaronis obitum Eleazarus, qui eidem successit in Pontificatu, etsi una cum Moyse regebat Israelis gentem: tamen Moyses adhuc primatum tenebat ad ea, quae erant ad Dominum. « Dixit Do» minus (Num. c. XXVI.) ad Moysen et Eleazarum filium Aaron Sa» cerdotem... Locuti sunt autem Moyses et Eleazar Sacerdos in campe»stribus Moab etc. » Et hoc ordine, vivente Moyse, perrexit respublica hebraica, donec, eo defuncto, suprema auctoritas tota cessit in manus summi Sacerdotis Eleazari: nec alius in posterum agnoscebatur judex Israelis in sacris seu in cujusque generis negotiis, nisi summus Pontifex ex Aaronis stirpe.

Et quidem (Num. c. XXVII. 18. etc.) « dixit Dominus ad illum (Moysen): tolle Josue filium Nun virum, in quo est spiritus, et pone » manum tuam super eum. Qui stabit coram Eleazaro et omni multitu» dine: et dabis ei praecepta, cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, » ut audiat eum omnis Synagoga filiorum Israel. Pro hoc, siquid agen» dum erit, Eleazar Sacerdos consulat Dominum. Seu juxta textum » hebraicum: Et consulat pro eo in judicio Urim coram Domino. Ad » verbum ejus (Eleazari) egredietur et ingredietur ipse Josue et omnes » filii Israel cum eo et cetera multitudo. Fecit Moyses, ut praeceperat » Dominus: cumque tulisset illum (Josue) statuit eum coram Eleazaro » Sacerdote et omni frequentia populi. Et impositis capiti suo manibus, » cuncta replicavit, quae mandaverat Dominus. »

Cum interim mandatur Josue, ut sistat se coram Eleazaro, qui pro eo consulat Dominum in Urim, et ad illius nutum ipse Josue et omnis populus egrediatur, idem est ac diceretur: omnis populus una cum Josue morem gerant summo Sacerdoti Eleazaro: seu omnia negotia publica sive sacra seu profana ex Sacerdotis magni judicio expediantur. Et quamvis ex Dei nutu Josue ipse designaretur dux Israelis post obitum Moysis, nihilominus Josue auctoritas subordinata fuit Eleazari voluntati. Praeclare enim dicit Scriptura: Pro hoc, si quid agendum sit, Eleazar Sacerdos consulat Dominum. Hinc comprehenditur, teste Scriptura, cum adhuc viveret Moyses, in rebus arduis nec Aaronem nec Eleazarum etsi Pontificatu maximo insignitos, consuluisse Dominum; aut ad eos esse judicium delatum. Ast ipse Moyses ad se avocabat judicium; et is, consulto Domino, respondebat, sicuti paulo ante in hoc ipso Capite dicitur ipse, quaestionem filiarum Salphaad ad Deum retulisse. Defuncto vero Moyse, tota hebraeorum politia devoluta est supra Pontificem maximum; cujus judicium inappellabile habebatur. Cunctam

enim auctoritatem suam transmiserat Moyses ex jussu Domini in manum Eleazari, ut hinc transiret in omnes successores suos.

His positis, rite explanantur sequentia Deuteronomii dicta c. XVII. 9. 10. «Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris > inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram, » et judicum in portis tuis videris verba variari: surge et ascende ad » locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. Et venies ad sacerdotes » levitici generis, et ad judicem, qui fuerit illo tempore; quaeresque ab » eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem. Et facies quodcumque dixerint, qui praesunt loco, quem elegerit Dominus, et docuerint te juxta » legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram. Qui autem superbierit, nolens obedire Sacerdotis » imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, aut decreto judi> cis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel ».

[ocr errors]

Ex hoc loco Moyses futuram populi conditionem considerans in terra Chanaam, cujusque tribus aptos judices constituendos mandat, quaestiones dirimendi causa inter eos de sensu Legis. Quae si expeditu difficiles apud eos forent, illas revocandas esse ait ad sacerdotes levitas. et ad judicem, et ad locum ab ipso Deo statuendum. Ac ideo, cum dicit ad sacerdotes levitas recurrendum esse et ad judicem illius aetatis pro causae definitione, unum notat Sacerdotem sicuti unum judicem: quorum judicato quicumque restitisset, morte mulctandum esse statuit.

Cum autem dicit sacerdotes levitas, non quod plures simul decernerent in eadem causa, intelligit: ast ut doceret tales seligendos esse de tribu Levi, singulos non simul, sed pro parte sua seorsim, Hierarchae qualitate et aetate designatos in populi regimine. Ideoque paulo post subdit, Sacerdotem unum ministerio fungentem coram Domino judicium ferre. Unum enim Sacerdotem magnum dicit sicuti unum judicem. Unum Sciophet judicem nominat principem populi, veluti Josue ac ceteros ejusdem successores usque ad Saulem, sive Melech regem uti Saulem et ejus posteros usque ad Zorobabel, sive pachat ducem ab ipsius aetate

et infra.

Quamvis autem duo hi a Moyse nuncupentur, unus Sacerdos magnus et alter judex in quaestionibus populi expediendis: attamen, teste Flavio contra Apionem, de quo inferius, ac suffragante Rabbi Abenezra in hunc locum, sub ipso Sciophet judicis nomine (vel alio titulo Melech regis) ille intelligitur, qui explicat Legem de manu Sacerdotis. Quovis itaque titulo seu judicis, vel regis, aut ducis insignitus ille foret, in cunctis a Sacerdotis magni sententia pendebat, Legis mosaicae custodis et interpretis: qui a Deo constitutus erat doctor et judex infallibilis cujusque quaestionis ad suum tribunal delatae; proindeque inappellabile tenendum erat judicium suum. Et hoc Moyses expressit illis dictis: neque ad dexteram, nec ad sinistram recedes ab eo, quod a Sacerdote

statutum fuerit. Et idcirco, uti nuper notatum est de Josue in ducem Israelis electo, dicitur egressus ejus et ingressus a Sacerdotis ore pendere, ut concludatur, dicta de Sciophet judice et de Cohen Sacerdote decernente, explicanda esse de decreti executione ex judicis parte, a summo Sacerdote prolati: adeo ut simul reipublicae curam gerentes juxta divinum mandatum, unus, idest Sacerdos decerneret, et alter decreta ex illius auctoritate in populo expleret.

Et hoc idem sibi vult dictum in Deuter. c. XIX. 17. de teste mendace adversus proximum suum, adducendo ante Dominum et in conspectu sacerdotum et judicum. Item Pontificis excellentia super omnem Israel patet ex illius praesentia et sermone ad milites bellum aggressuros (c. XX. 2). Quod amplius indicatur in sequenti c. XXI. 5. ubi casus exponitur hominis occisi a viro ignoto, ac deferendus ad judicium filiorum Levi, « quos, ait Moyses, elegit Dominus, ut ministrent ei, et » benedicant in nomine suo: et juxta verbum eorum erit omnis causa » et omnis plaga. »

Plures tamen ex Philonis testimonio Legis verba de Sacerdote et judice, qui fuerit iis diebus, exponentes << judices, inquiunt, non alii sunt, quam sacerdotes et sacerdotum princeps; et ideo non duos fuisse unum de tribu Levi et alterum de alia tribu, nec duos simul ex eadem tribu; sed unum Sacerdotem magnum tum rerum sacrarum, cum judiciorum quorumcumque praesidem designatum fuisse putant. Et ob hoc citant ejusdem Deuteronomii c. XXI. 5. et Ezech. c. XLIV. 23. Conferas Philonem in notis Tractatus De Constitutione principum. Quod ultra magis patefiet.

Quomodocumque demum in vocabulis Sacerdos et judex, sive unus aut duo comprehendantur viri, nobis revera satisfacit, quod statuit Moyses in consummatione Legis et vitae suae, dicens (Deuter. c. XXXI. 9. et c. XXXIII.) se scripsisse et tradidisse hanc Legem sacerdotibus filiis Levi. Quos deinde alloquitur inquiens: « Perfectio tua, et lux tua viro » sancto tuo, quem probasti in tentatione et judicasti ad aquas contra» dictionis.... Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum serva» runt, judicia tua o Jacob, et Legem tuam o Israel.... Benedic Do» mine fortitudini ejus; et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa >> inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgent. Quasi diceret: iste Levi, hic custos, iste interpres, judex et doctor Legis, in cujus conspectu conterentur hostes; et inimici ejus non praevalebunt ei. In quo praefigurabatur Sacerdos vere magnus Christus, et Petrus ejusdem Vicarius, cui non praevaluissent inferorum portae.

Ac interim concludatur ex mosaica Legislatione constare, unum Sacerdotem magnum rerum divinarum et humanarum arbitrum supremum a Deo institutum esse, ut duceret populum Jsrael usque ad praefinitum tempus a Patre, quo misit Filium suum totius mundi Redemptorem.

CAPUT. II.

Mosaica statuta de jure pontificali exposita et confirmata
a successiva sacra hebraeorum Historia.

Superius dictum est de Josue, quamvis a Deo eligeretur dux filiorum Israel, nihilominus in exercitio missionis suae, mandatum ei fuisse. a Domino per Moysen, ut se referret ad Eleazarum Sacerdotem magnum, eique obtemperaret: « Pro hoc (Num. c. XXVII.) siquid agen» dum erit, Eleazar Sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus (Eleazari) egredietur et ingredietur ipse (Josue) et omnes filii Israel cum » eo et cetera multitudo. » Quapropter cum ab initio c. 1. 7. inquit ei Dominus: << confortare et esto robustus valde, ut custodias et facias » omnem Legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus; ne declines » ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta, quae agis:» Haec verba non absolute capienda sunt, quasi Josue Legem percurrens, per seipsum interpretaretur, ac secundum eam faceret, exclusa Sacerdotis audientia, praesertim in ejus applicatione, sed relative, Pontificis nempe admisso consilio. Et ob hoc sicuti simul citantur in Libro Josue, ipse et Eleazar, ita ubique praecedit Sacerdotis nomen et auctoritas.

Quod etiam putat Rosenmüllerus, de Josue missione disserens in c. 1. « Quae, ait, Jovam deinceps Josuam exsequi jussisse legimus, ei videntur per Pontificem maximum pallio et collari sacro pro more indutum, declarata fuisse. Jam postquam Josua designatus fuisset, qui post Moysis obitum populi dux sit futurus, ei injungitur, ut in majoris momenti negotiis Eleazarum Pontificem adeat; qui pro eo oraculum Urim et Tummim siscitaretur (Num. XVII, 18. 21.). Dignitate et auctoritate praecessisse Eleazarum inde colligitur, quod Josua secundo loco commemorari solet. Vide Num. c. XXXIV. 17. Josue c. XIV, 1. c. XIX, 52. c. XXI. 1.»

Et id manifeste expletum deinde vidimus in Historia Judicum c. XX. 28. ubi Phinees Eleazari filius Sacerdos magnus stetit coram Arca Dei, consuluitque Dominum, num exeundum esset in praelium contra filios Benjamin. Cum respondit Dominus: ascendite; tradam enim eos in manus vestras. Item in Libro I. Regum c. I. et II. texitur historia Eli Sacerdotis magni, cui totum creditum fuit regimen Israelis. Deinde in c. XIV. Achias summus Sacerdos consuluit Dominum circa Saulis expeditionem adversus philisthaeos. Haud secus in c. XXII. Achimelech Sacerdos magnus Dominum interrogavit pro David. Similiter in c. XXIII. instante David, Abiatar Sacerdos magnus consuluit Dominum, num ipsi Davidi dimi

« PoprzedniaDalej »