Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE

HEBRAEORUM ET CHRISTIANORUM

SACRA MONARCHIA

ET DE

INFALLIBILI IN UTRAQUE MAGISTERIO

EX

DIVINA SCRIPTURA ET VETUSTA SYNAGOGAE

ET ECCLESIAE TRADITIONE COMPROBATIS

PARS PRIMA

CAPUT I.

De institutione et praerogativis summi Sacerdotis
in Legislatione mosaica.

Hebraeorum gens, populus Israel a Deo electus uti exemplar Ecclesiae christianae, in qua cunctae orbis nationes congregandae erant, inter ceteras praerogativas (humanae societatis ordini necessarias) quibus maxime coruscavit, Sacerdotium sortitus est non commentitium, sicut in gentibus, quae Deum ignorarunt, sed verum divinitus institutum, et in medio illius collocatum, ut mediator esset inter ipsum Deum et homines; et creaturas rationales Creatori suo contineret obnoxias. Hoc vero hujusmodi notis distinctum est, ut israelitae apprime comprehenderint non hominem humana idest fallaci scientia imbutum, sed Deum per eum Sacerdotio functum, mirifica ratione loqui. Quare eos vidimus tanti viri obsecutos mandatis, ejusque reveritos judicium in omnibus, quae ad reipublicae regimen spectarent. Et sane perquam rationi congruum putatur, Deum populo suo, quem veluti manu sua regebat, ita providere debuisse, ut in iis, quae tam spiritualia, quam temporalia respiciebant, certae firmaeque inniterentur auctoritati.

Consideratis aeque interim, quotquot antea contigerunt, gestaque sunt a prima hominum aetate ad ea usque tempora, quibus ab aegyptia servitute Abrahami progenies erepta est, nihil inde melius videtur, quam ut Legi mosaicae sensim veluti aperiretur aditus, et commodior aliquando via paullatim sterneretur. Nam cum illud propositum haberet Deus, ut, aberrante a pristina vitae innocentia ac Patrum exemplis universo genere humano, eamdemque fere oblito naturae vocem in tanta ac tam communi labe, populum sibi verae Religionis custodem secerneret, hujusque mores restitueret ad priscae Religionis integritatem, paranda certe Lex erat consentanea, suoque tempore promulganda: sicuti factum est.

Et reapse ipse est Moyses, qui plenitudine potestatis suae, qua a Deo insignitus est in regimine populi, Sacerdotii munus inter cetera officia explevit ad patriarcharum morem. Ac ideo post exitum ab Aegypto erexit altare in deserto (Exod. c. XVII. 15). Item paulo post (c. XXIV. 4.) extructo altari, misit juvenes ex filiis Israel, qui holocausta offerrent et victimas pacificas. Quos Chaldaeus Interpres, Paraphrastes, et Onchelos ex primogenitis Israel fuisse putarunt juxta veterum ritum.

Cum autem admodum laboraret Moyses in rebus populi dijudicandis, ait ei Jethro. «Esto tu (Exod. c. XVIII.) populo in his, quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum, ostendasque populo coere

monias et ritus colendi etc. » Cui annuens Moyses << viros elegit, qui judicabant populum omni tempore. Quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, minora tantummodo judicantes. » Quod consilium repetens Moyses in Deuteronomio c. 1. 17. ita expressit: Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam illud. Idest quae graviora sunt, quae Legis interpretationem expostulant, uno verbo quaeque recta ad Deum pertinent, ac egent divino lumine, et superna illustratione, referantur ad me, et ego respondebo juxta quod mihi divinitus revelatum fuerit, adeo ut rectum et inappellabile instituatur judicium. Quod Flavius ipse in Lib. III. Antiq. c. IX. testatur inquiens, Moysen in Tabernaculum ventitantem, oracula, quoties opus erat, a Deo referre.

Ac itaque legitur in Levitico (c. XXIV.) quemdam mulieris filium ex viro aegyptio genitum, maledixisse Domino. Qua re delata ad Moysen, ipse consuluit Dominum; qui respondit: Blasphemans nomen Domini, morte moriatur. Item Moyses consuluit Dominum (Num. c. XV) de eo, qui ligna collegit in agro die Sabbati: Morte moriatur homo ille, respondit Dominus Moysi. Similiter (Num. c. XXVII) Moyses retulit causam filiarum Salphaad ad judicium Domini. Qui dixit ad eum : justam rem postulant filiae Salphaad etc. Et ita explanantur et firmantur praefata verba: Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.

Cum autem Moyses hoc expleret Sacerdotis magni officium, ac in omnibus studeret bono reipublicae hebraicae, haud solum aetati suae prospiciebat sed et posteritati, quod maximum erat, adeo ut cuncta beneverterent juxta mentem divinam in populi salutem usque ad praefinitum tempus a Patre. Eaque propter ex Dei jussu, qui sibi adstarent, sibique succederent in regimine populi, et in ordine sacerdotali, quod erat maximum, cujus judicio omnia sacra et civilia committenda erant, providit Moyses 1.

Ac interim ex familia Levi selegit Aaronem fratrem suum, qui Sacerdotio fungeretur, jam a Deo vocatus et constitutus socius Moysi in legatione ad Pharaonem, ut poneret verba sua in ore ejus, et mediator foret inter ipsum Moysen et populum. Iste Sacerdos magnus, cujus praeclara munera doctrina et sanctitas refulserunt quoque in externo

1

Nostra porro disquisitio praecipue vertit adversus ea, quae scripsit Ackermann in Archaeologia biblica c. III. 278. §. 237. De judiciis et poenis: « Ex Lege mosaica per omnes urbes erant judices, qui etiam pagis adjacentibus jus dicebant appellationes vero et causae graviores ad summum judicem, sive rectorem Reipublicae, et ejus defectu ad summum Sacerdotem (Deuter. c. XVII. 8. 9.) et demum ad regem spectabant: qui in causis difficilioribus sententiam summi Sacerdotis rogasse videtur. Post exilium rursus judices inferiores et superiores designati sunt (Ezra c. VII. 25.); causae vero graviores et appellationes deferebantur ad praefectum provinciae, vel ad summum Sacerdotem, donec aetate Machabaeorum supremum tribunal institueretur etc. »

« PoprzedniaDalej »