Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
[ocr errors][ocr errors][merged small][graphic]

SANCTAE SEDIS

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA

ET ILLUSTRATA

STUDIO ET CURA

PETRI AVANZINI ROMANI PRESBYTERI

PHILOSOPHIAE, THEOLOGIAE ET UTRIUSQUE IURIS DOCTORIS

SEU

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta
inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive
Responsa, et alia huiusmodi: praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex
variis EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam in-
telligentiam et observantiam conferentes, in compendium diligenti studia redactae: alia
denique iuridica, quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem
parere possint, vel ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum,
-qui in Ecclesiae legibus studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel
in calenda Domini vinea sedulo adlaborant

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

Liberma 8-11-37

34492

PROGRAMMA

Cum inter multiplices ephemerides una plane desit, quae latine exarata solummodo insistat referendis utiliter ecclesiasticis Romanae Sedis actis, quae et referri queant et in plurium utilitatem cedant, cumque buiusmodi opus, consiliis initis, perutile esse noverimus; conscribere arbitrati sumus ad libelli formam hanc ephemeridem, quae quidem haud multa et otiosa, sed scitu dignissima, ex sapientibus Apostolicae Sedis actis contineat, et acta quae ratione materiae implexa sint, ita exhibeat, ut perexiguo labore intelligi possint ab Ecclesiasticis viris, qui Ecclesiae ministeriis assidue vacant.

Nemo enim ignorat qui paulisper in Romana Curia sit versatus, ex ingenti negotiorum mole quae iugiter Romae expediuntur, plurima esse quae utpote fidelium conscientiam attingentia, vel aliis ex causis, secreta omnino manent; proindeque huiusmodi acta, neque cognosci posse, neque referri. Plura insuper alia haberi quae licet publici fiant vel fieri possint iuris; tamen si in ephemeride scientifica cuiusmodi est praesens, exponerentur, vix utilitatem aliquam legenti afferrent. Illorum enim interest haec acta noscere, propter quos peculiariter expediuntur. Verum praeter haec, habentur et alia, quae dum sapientem Sanctae Sedis praxim commostrant, vigens Ecclesiae ius manifestant

« PoprzedniaDalej »