Obrazy na stronie
PDF
ePub

et illustrant, cuiusmodi praesertim sunt authenticae dubiorum resolutiones quae per Sacras Emorum Cardinalium Congregationes fieri solent. Acta itaque selecta huius classis, praecipue referre intendimus.

Crebro porro contingit, ut inter huiusmodi acta, talia reperiantur, quae propter suam prolixam materiem integre in ephemeride exponi nequirent, nec utiliter referrentur. Accidit enim saepe, ut quaestio ex sese non admodum implexa, ex documentis tamen, quae ad factum controversum demonstrandum hinc inde deducuntur, ex copiosis defensorum allegationibus, quibus ad trutinam quaestiones sive iuris sive facti revocantur, in magnam molem concrescat. Ad haec itaque declinanda incommoda, in referendis huius generis actis, hanc methodum sequi censuimus. Initio, quaestionis factum, diligenti studio, compendiose exponemus ; ita tamen, ut nec claritati, multoque minus facti veritati praeiudicium afferatur. Facto ita enarrato, compendiose pariter praecipua adiicientur defensionum capita, quae disputari contigerit, sive ex Officio, idest per respectivae Secretariae Praepositum, aliumve a S. tribunali deputatum; sive per Advocatorum defensiones, adiectis ad calcem dubiorum formulis, et authentica eorumdem solutione a respectiva S. Congregatione lata.

Post haec omnia, pro re nata, haud omittemus legentium animos paulisper veluti excitare, ad nonnulla singillatim animadvertenda, sive theoretica, quae principium aliquod iuris illustrent, sive practica quae regularem procedendi modum in similibus causis respiciant.

Insuper, cum non raro contingat, ut causae ipsae, quaedam iuris placita solummodo indicata contineant, quantum ad scopum in causa attingendum sufficiat, quae notissima generatim non sunt, et ceteroquin scitu utilia, ea ulterius exponere curabimus in adnotationibus causis ipsis adiectis; quod si haec nimis amplam exigere videantur explanationem, eorum expositio in libelli ne, ad appendicis instar fiet, in qua etiam paullo fusiori ca

[ocr errors]

iamo de eo agemus, quod consentaneum actis in libello expositis, vel alibi exponendis, esse iudicabiinus.

Quocumque autem modo huiusmodi acta exponentur, illud constanter observabimus, videlicet in actis quae a S. Sede publicata et promulgata non fuerint, omnia vera personarum et locorum nomina penitus subducentur, fictis nominibus illis opportune subrogatis, vel etiam alphabeticis literis, quae neque initiales sint eorumdem locorum et personarum, quae in actis referendis occurrunt: solliciti dumtaxat de exponenda facti specie, eo fere modo quoad hanc rem, quo casus morales proponi solent. Satis enim est, ut dies et annus indicetur, titulus et forma, sub quibus acta prodierunt, et respectiva S. Congregatio, ut ea pro opportunitate possint allegari. Haec quidem de actis, quae ex variis Emorum Cardinalium Congregationibus prodeunt.

Solemniora autem acta, quae immediate dimanant a Supremo Romano Pontifice, quamvis per publicas ephemerides satis ubique divulgentur: tamen ea praesertim, quae circa ecclesiasticum ius versantur, referre in hac ephemeride haud omittemus. Maxime enim interest, haec acta simul collecta habere, ut cum opportuna occasio sese offerat, ea statim valeant reperiri. Paucis itaque quae promittimus, sequenti veluti schemate, colliges.

ACTA

EX IIS DECERPTA

QUAE APUD SANCTAM SEDEM GERUNTUR

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA

ET ILLUSTRATA

SEU

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice » immediate dimanantia: acta inter ea quae publici fieri possunt » iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa, et » alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et re

» solutiones, ex variis EE. Cardinalium Sacris Congregationi» bus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam et obser>> vantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: » alia denique iuridica, quibus opportune illustrantur quae in ex» positis actis vel difficultatem parere possint, vel ad vigentis iuris >> notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum qui » in Ecclesiae legibus studiose dignoscendis, et » in regimine christiani gregis, vel in colenda >> Domini vinea sedulo adlaborant. >>

Neque volumus silentio praeterire, ne quis in errorem inducatur, hoc qualecumque opus nulla publica auctoritate fulciri. Quamvis enim acta quae referentur, ex sese auctoritatem habeant si originalibus sint conformia (1), et quamvis diligenti studio curaturi simus, ea vel concinnare, vel ex integro referre, prout eorum feret natura: tamen in hoc opere relata, non aliam sibi poterunt fidem auctoritatemque vindicare, praeter eam quae tribui solet iisdem, cum in privatis auctorum operibus repe

riuntur.

(1) De auctoritate qua gaudent acta SS. Congregationum suo loco habebitur disceptatio.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII TRIDENTINI INTERPRETUM.

22 Febr. 1862.

VISITATIONIS SS LIMINUM (1)

Sess. 22. Decret. de obser. in Sacrif. Miss.

Compendium Faeti. Episcopus A in relatione status suae Dioecesis ad S. Sedem transmissa, haec exposuit: « Ducentae cir>> citer Paroeciae in hac Dioecesi extant, quae aliam filialem >> sibi adnexam habent, in qua Parochus diebus dominicis et » festis per annum secundam Missam celebrat: et circa hane >> consuetudinem diversa dubia suboriuntur, super quibus decla>> rationem necessariam a S. Congregatione humiliter expostulo. >> Et primum animadvertere debeo, quod fidelium numerus iuxta » has ecclesias commorantium valde varius est in aliquibus » sunt quinque vel decem, in aliis ducenti, imo et sexcenti. Di» stantia a matrice, modo ad milliarium non attingit, modo sunt » duo tria aut quatuor milliaria. Valde difficile foret, etiam » post exquisitam investigationem, definire utrum hae ecclesiae » nunc filiales, fuerint aliquando ecclesiae matrices, seu verae paroeciae. » Quatuor proinde dubia proponebat S. Concilii Congregationi, quae antequam solverentur, rogatus est Episcopus, ut magis praecise referret de omnimoda deficientia Sacerdotum ac mediorum, quibus per alium celebrari posset in filialibus ecclesiis ; et utrum ecclesiae modo filiales nuncupatae, dotem aliquam seu congruam distinctam a matrice haberent, perquisitis actis Curiae ac SS. Visitationum. At, quae relata sunt, sufficientia non erant ad integram quaestionem singillatim definiendam, quae ingentem paroeciarum numerum complectebatur. Relatum enim est de magna et generica presbiterorum deficientia, eorumque redituum paupertate, qui dum prius ex decimis alebantur, deinde his subtractis, assignata est pro quolibet parocho certa pensio, indipendenter omnino a populorum numero, vel parochiarum

(1) Hoc titulo indicari solent causae tur, quando exhibent relationem status seu dubia, quae S. Congregationi Con- Sae Dioecesis S. Sedi. elii solvenda ab Episcopis proponun

quas quilibet regit. Concinnata itaque fuerunt Episcopi dubia, prouti infra scribuntur.

Disceptatio Synoptica.

QUOAD MISSAE ITERATIONEM. - Ex officio, haec praecipua capita iuris proponebantur S. Congregationi. Praemissa nempe notione historica disciplinae, quae successive hanc missarum iterationem moderata est, allegabatur caput 3 de celebrat. missar. in quo ita sanxit Innocentius III. « Excepto die Nativitatis Dominicae, nisi >> causa necessitatis suadeat, sufficit Sacerdoti semel in die unam >> Missam solummodo celebrare. » Ubi verbum sufficit, non convenientiam aliquam commendat, sed verum praeceptum continet, ceu etiam docuit Benedict. XIV. in Const. Declarasti nobis. Quaenam porro debeat esse necessitas ab Innocentio indicata, licet disputaverint de ea Doctores, hodie, praesertim post hanc Benedicti XIV. Constitutionem, illa est (subiungebatur) qua reperitur presbiter qui duas habeat paroecias, et in alterutram nequeat Populus convenire, nec alius habeatur presbiter praeter Parochum, qui missam possit celebrare. Et similis reputatur etiam casus, quo Parochus etsi non praesit duabus paroeciis, tamen vel duos regat inter se dissitos populos, quorum unus ob magnam. locorum distantiam assistere non possit Parocho celebranti, vel etiam si una sit Ecclesia, quae universum Populum simul capere non possit. Extra huiusmodi necessitatis casus, neque consuetudo, etsi vetustissima, suffragari potest Missarum iterationi, ut S. C. C. in Dertusen. 20 Augusti 1768, et alibi censuit. Adnotabatur vero in facto, quod licet haberetur generica presbiterorum deficientia, tamen ex ea argui non poterat vera necessitas in qualibet paroecia.

Caeterum observabatur, distantiam Ecclesiarum quae filiales nuncupabantur, a Parochiali Ecclesia ab uno circiter lapide, usque ad tria et quatuor passuum millia protendi: et fideles in multis Ecclesiis usque ad biscentum et sexcentum ascendere, quamvis in nonnullis non nisi quinque vel decem tantum reperiantur. Ob quas peculiares circumstantias, exponebatur responsio S. C. in casu non absimili, proposito per Summaria precum die 12 Ianuarii 1847 in Lingonen. In eo enim pariter agebatur I. de consuetudine qua nonnulli animarum Pastores Missam ite

« PoprzedniaDalej »