Obrazy na stronie
PDF
ePub

sacro approbante concilio, contra Wiclefi erro-sonali; sed indefectibilitatem fidei ab apostolica

res hunc fidei articulum posuit : « Utrum cre» dat, quod Papa canonice electus, qui pro tem» pore fuerit, ejus nomine proprio expresso, sit »> successor beati Petri, habens supremam aucto» ritatem in Ecclesia Dei. » Quæ quidem suprema potestas co temporis puncto deficeret, quo esset necesse ut ab hæretica definitione ad veram fidem

revocaretur.

Præterea concilium legitime congregatum illud est, cui præest sedes apostolica. Neque enim concilium Ecclesiam militantem rite repræsentat, nisi repræsentet totum corpus Ecclesiæ, quod constat capite et membris: alioquin deforme et detruncatum esset corpus, atque adeo deformis et detruncata esset, imo falsa, illius repræsentatio. Porro si supposueris concilium constans apostolica sede omnibusque Romanæ communionis pastoribus, quid mirum, si persona Papæ subjaceret huic tribunali? Quod si concilium veluti corpus a suo capite avulsum et detruncatum affingas, tum certe schismaticum est. Neque enim trecenti aut quadringinti antistites congregati tanta auctoritate donantur, ut omnia regere valeant ad arbitrium. Nonne plusquam quadringinti episcopi in Ariminensi concilio coacti nihil nisi irritum sanxerunt? Igitur numerosa episcoporum synodus potest Ecclesiam non repræsentare, atque adeo carere suprema legitimi concilii potestate? Quidnam igitur efficiet, ut synodus episcoporum eo legitimi concilii charactere insigniatur? Oportet sane ut constet capite et membris quæ repræsentat. Quamobrem necesse est ut habeat, tum episcopos ex nomine aliorum omnium episcoporum veram fidem conclamantes, tum Petri successorem, qui celsiore fastigio, ut ait Augustinus, præeminens, fratres juxta promissionem confirmet. Itaque ea suppositio, quæ caput et membra a se invicem dissentire fingit, neganda est ut absurda, et promissioni repugnans.

Igitur etiamsi dixeris Iv et v sessiones hanc definitionem conciliariter gessisse, eamque valere extra tempus schismatis contra personam Papæ, aut hæreseos accusati, aut disciplinam morum aperte subvertentis, perinde mihi est; nihilo tamen minus immota et indeficiens restat sedis apostolicæ fides in docendo. Tum sedes apostolica se geret quemadmodum se gessit, quando Liberium exilii tædio victum a se repulit. Quamobrem, etiam his suppositis, Constantiensis concilii decretum confutat quidem hanc sententiam, quæ Bellarmino videtur probabilior, de infallibilitate per

Bull. Inter cunclas; Concil., tom. XII, pag. 270.

sede semper docendæ omnino intactam relinquit. Nunc quæro a criticis quid supponere velint? Si dicant in ea duplici sessione agi de ipsa sede apostolica, quæ aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum definiret, et cujus definitio a concilio legitime congregato condemnaretur; respondeo concilium legitime congregatum constare capite et membris; quandoquidem integrum, non detruncatum Ecclesiæ corpus repræsentat: unde nego suppositum; namque sedes apostolica et concilium legitime congregatum non possunt ita opponi. Quod si sedes apostolica aliquid hæreticum definiret, ejusque definitio a concilio condemnaretur, etiamsi hæc sedes illud hæreticum a se definitum postea ejuraret, aliquandiu desivisset esse fidei docendæ caput atque centrum; siquidem aliquandiu defecisset in hac sede fides docenda. Tum temporis vero concilium repræsentaret corpus detruncatum et sine capite; atque ita legitimum non esset. At vero si dicant critici hoc unum, quod vocibus concilii aptari potest, nempe damnari tantum in concilio personalem Papæ definitionem, nihil obsto quin dicatur personam Pape posse ut hæreticam damnari. Ita Constantiense concilium, et Basileense, quod eadem tantum confirmat, temperatæ nostræ sententiæ non adversantur.

CAPUT XXIX.

Profertur testimonium cardinalis Petri de Alliaco.

Eximius ille præsul et theologus, qui Constansiensis synodi præses fuit, procul dubio alienissimus erat ab omni adulatione erga Romanam Ecclesiam, ut mox patebit. Hæc tamen habet : Petrus, « apparente sibi Christo, et eidem revelante, sedem » suam Romæ transtulit, et ibi factus est Romanus » episcopus. Et ita ex tunc, in Petro et suis suc>>cessoribus duo episcopatus concurrerunt, vide>> licet universalis Ecclesiæ et particularis Eccle» siæ Romanæ... Unde ad hunc sensum negare >> Romanam Ecclesiam esse caput omnium eccle» siarum, est hæreticum, sicut etiam negare sum>> mum pontificem esse caput Ecclesiæ '. »

Hæc vero subjungit3: « Hujusmodi sacramentum » Dominus ita ad omnium apostolorum officium'per» tinere voluit, ut in beatissimo Petro apostolorum >> summo, principaliter collocaret, ut ab ipso, quasi » quodam capite, dona sua, velut in corpus omne

De Eccles. Conc., etc. auctorit. 1 part. cap. 1; in Append. Op. Gers., tom. II, pag. 929. ** Ibid., cap. 11, pag. 932, 933.

» diffunderet. » Ea de causa concludit datam esse Papæ plenitudinem potestatis quoad totum mundum. Hinc asseverat quod cardinales etiam non episcopi præcedunt episcopos. Quibus positis, sic arguo Hæreticum est negare sedem apostolicam esse caput omnium ecclesiarum. Ergo illud dogma, scilicet hanc sedem esse universalis Ecclesiæ caput, est dogma fidei catholicæ. Atqui fidei dogma debet esse quibuslibet temporum punctis æqualiter verum et constans. Ergo nullum unquam assignari poterit tantulum temporis intervallum, in quo illud dogma non sit ex fide certissimum. At vero si hæc sedes aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum definiret, eo temporis intervallo quo hæc impia definitio persisteret, veræ fidei docendæ non esset caput et organum, imo contagiosæ et virulentæ hæreticorum traditionis caput et fons esset. Tum certe Dei non a Petro, quasi quodam capite,..... velut in corpus omne diffunderentur; sed contra ab eo capite ad extrema quæque membra virus hæreseos difflueret, neque posset abscindi ingruens hæc pestis, nisi membra quamprimum caput aut resecare, aut deprimere et corripere studerent: quæ quidem est formæ a Christo datæ manifesta inversio.

D

Sie pergit cardinalis' : « Licet papalis dignitas » a Deo sit, unde ab homine nec major nec minor » fieri potest; tamen usus plenitudinis potestatis, ad » excludendum abusum, potest concilii generalis » auctoritate restringi: ideo antiquo jure institu» tum est, quod Papa professionem faceret, etc... » Optime quidem hæc dicta fateor. Tamen si sedis apostolicæ potestas suprema est ac plena, persona Papa a concilio emendari potest, ne hac plenitudine licentius abutatur, imo etiam tenetur persona Papæ confessionem fidei palam emittere, ne contra fidem ipse fiat hæreticus. Hæc autem addit ille auctor 2: «Non expedit Ecclesiæ, quæ habere » dicitur regale sacerdotium, quod ipsa regatur » regimine regio puro, sed mixto cum aristocra» tia et democratia, et capitur hic democratia ge» neraliter, etc........ quia licet regimen regale sit » optimum in se, si non corrumpatur, tamen propter magnam potestatem quæ Regi conceditur, » de facili regimen degenerat in tyrannidem, nisi sit in rege perfecta virtus, quæ raro et in pau»cis reperitur. » Aperte cernis hic agi tantum de perfecta personarum virtute, quae raro et in paucis reperitur. De cætero potestas sedis apostolica adstruitur, ut regia et monarchica. Nunc autem

[ocr errors]

quæ

De Eccles. Conc., etc. auctorit. 11 part. ibid.. pag. 945. De Eccles., etc, auctor. ibid.. pag. 946.

quæro an fieri possit unquam vel minimo temporis puncto corrumpi ac deperire. Potest quidem quævis monarchæ persona mori, insanire, sua denique potestate abuti : sed regia sedes, sed monarchica hæc forma nullo temporis intervallo cessare potest. Quamobrem cardinalis hæc adjicit': « Esse » optimum regimen Ecclesiæ si sub uno Papa eli» gerentur plures de omni et ab omni provin»cia, et tales deberent esse cardinales qui cum » Papa et sub eo Ecclesiam regerent, et usum ple» nitudinis potestatis temperarent. » Nimirum vult ut persona Papae ab ipsa sede apostolica in suo regimine temperetur.

Nunc vero ulteriora expendenda sunt. « Confir» matio in fide, inquit 2, de qua dicitur quod Ec>> clesia non potest errare, juxta illud Petro » rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; illa non » est in Papa, quia hoc non est dictum de fide per>>sonali Petri, cum ipse erraverit, sed de fide Eccle» siæ de qua dicitur : et portæ inferi non præva» lebunt adversus eam, scilicet Ecclesiam; non >> enim dictum est adversus te, scilicet Petrum. » Cum tanti doctoris venia dicere non vereor, ipsum eo loco tantillum allucinari. Enimvero Petrus dum Christum negavit, metu, non errore, victus est ; et dum a Paulo in faciem resistente reprehensus legitur, disciplinæ, non autem fidei; conversationis, non autem prædicationis, ut Tertullianus monet3, hæc labes fuit. Quinetiam ipse cardinalis fatetur eodem loco, quod « nec ex textu, » nec glossa apparet, quod Petrus fuerit hæreti>>cus, nec erraverit errore hæresis. » Sed cardina

lem sic pergentem audire est : « Igitur, inquit 3, » speciale privilegium est, et singularis Ecclesiæ » auctoritatis, quod non potest errare in fide. » Quod privilegium aliqui extendunt ad Roma»> nam Ecclesiam, aliqui ad concilium generale,

aliqui vero solum restringunt ad auctoritatem » universalis Ecclesiæ: sed non potest extendi ad » Papam, etc. » Itaque Petrus de Alliaco expresse docet hanc infallibilitatem non posse extendi ad Papam, scilicet ad personam Papæ ; sed exclusa hac infallibilitate personali, triplicem inducit sententiam. Prima est eorum qui eam extendunt ad Romanam Ecclesiam; secunda hanc tribuit generali consilio; tertia hanc restringit ad auctoritatem Ecclesiæ. Revera promissio spectat universalem Ecclesiam, quæ constat capite, et membris capiti cohærentibus: cum autem caput immortalis

Loc. mox cit. .—2 Пid., In part. cap. 1, 949. 3 Adv. Marcion., lib. 1. cap. xx.

4 Ubi supr. cap. IV, p. 959. 5 Ibid., p. 949.

hujus corporis nunquam possit non esse caput vivi | universalis Ecclesiæ, sed solam hujus corporis re

et sani corporis, neque corpus unquam possit esse incolume, si caput sit emortuum; hinc fit incolumitas universi corporis complectatur necessario capitis incolumitatem, et indeficiens in docendo fides, quæ toti corpori promittitur, sit indeficiens in capite. Porro concilium non est pars necessaria et essentialis hujus corporis; siquidem usu et experientia patet numerosissimas synodos ab universalis Ecclesiæ corpore fuisse jure merito reprobatas: at vero sedes apostolica utpote totius Ecclesiæ caput, est membrum principale et essentiale totius hujus corporis, ita ut corpus ipsum, amputato hoc membro, incolume esse non possit.

Sic vero disserit noster cardinalis : «Sicut >> plenitudo potestatis est in generali concilio re» præsentative, ita aliquo modo, licet non æqua» liter, est in Romana Ecclesia, quia ipsam uni>>versalem Ecclesiam repræsentat, et in condendis » ecclesiasticis juribus, seu canonibus, ipsius vi>> ces gerit; et hoc sibi competit, ratione sui ca» pitis, scilicet Papæ, qui huic Ecclesiæ specialiter » præest;... et ideo Romana Ecclesia dicitur sedes » apostolica, quia in ea sedet Apostolicus, id est » præsidet apostoli Petri successor. » Itaque geminam hanc universalis Ecclesiæ repræsentationem assignat, videlicet generale concilium et sedem apostolicam. Jure merito autem dicit sedem apostolicam non æqualiter repræsentare totum Ecclesiæ corpus; enimvero concilium generale constat capite et membris, nimirum apostolica sede et multitudine antistitum. Nihil autem est mirum si sedes apostolica sola, ac seorsim sumpta sit inæ qualis concilio, quod ipsammet apostolicam sedem, cum tanta antistitum multitudine complectitur; luce quippe clarius est, concilium majorem repræsentationem oculis præbere. Sed concilium in hoc aliquid minus habere dixerim, quod si ab eo sedem apostolicam secluseris, ea episcoporum multitudo est tantum pars integrans universalis Ecclesiæ; sedes vero apostolica sit per se pars essentialis: neque enim corpus sine capite incolume esse potest.

Verum quidem est cardinalem eo loci sæpissime ita argumentari : Concilium est majus Papa, cum sit totum, et Papa sit pars ejusdem. Hæc autem argumentatio evidentissime nulla esset, si loqueretur de concilio cui sedes apostolica non præsideret. In hac enim suppositione, Papa non esset pars ejusdem concilii. Quinetiam constat concilium, uti jam sæpe dictum est, non esse corpus

Ubi supra, pag. 951.

præsentationem. Observandum est denique, ut jam monui, concilium, si ab eo secreveris sedem apostolicam, esse tantum partem integrantem corporis Ecclesiæ; hanc vero sedem esse partem essentialem, utpote ipsum caput. Itaque si loquaris de universali Ecclesia, vel etiam de concilio generali, cui præest suum caput, nihil est incommodi, si fateamur totum esse majus sua parte. Neque dici fas est, caput errans a toto reliquo corpore posse unquam condemnari. Sic enim supponeretur ambas essentiales hujus sacri corporis partes posse dissilire et dissentire circa fidem, quod formæ a Christo inditæ aperte repugnat. Igitur liquet generale concilium posse solummodo damnare personam Papæ, non autem damnare totam apostolicam sedem. Hoc unum revera adstrui voluit doctus cardinalis, nempe ut persona Joannis XXIII damnari ac deponi posset in Constantiensi synodo, quæ tum temporis coacta erat.

Hoc autem diligenti observatione dignum videtur, quod cardinalis dixerit promissam infallibilitatem, soli Ecclesiæ universali, non autem generali concilio, tribui a nonnullis. Hæc enim habet': « Tamen, secundum aliquos, hoc est speciale pri» vilegium universalis Ecclesiæ, quæ non potest »> errare in fide, licet hoc idem pie credatur de » concilio generali, videlicet quando innititur divi>> næ Scripturæ, vel auctoritati quæ a Spiritu sanc>> to inspiranda, alias sæpe errasse legitur. » Revera concilium quantumlibet numerosum, nisi accesserit capitis auctoritas, et reliqui corporis consensio, non habet plenariam universæ Ecclesiæ auctoritatem.

Conclusio autem Petri de Alliaco hæc est, suo tempori accommodata, neque quidquam ulterius asserens 2 : Tam de jure humano quam divino con» cedendum est Papam posse ab universali Eccle» sia, vel a generali concilio eam repræsentante, >> in multis casibus judicari, et condemnari, et ab » eo ad concilium in multis casibus posse appella» ri... Sic esset, ait, de ecclesiastica politia, in ca» su quo Papa per hæresim manifestam, et tyran» nidem apertam, aut aliud notarium crimen, » conaretur eam subvertere. » Hæc de persona tantum Papæ dicta esse nemo non videt, neque quidquam aliud tum temporis disputatum fuisse certissime constat. Hoc tamen subjungit is auctor3: « Si nullo existente Papa, cardinales obsti

De Eccles., etc. auctorit. I part. cap. Iv; ubi supra, p. 958. 2 Ibid., pag. 959.

3 De Eccles., etc. auctorit. m part. cap. iv; ubi supra, pag. 960.

[ocr errors]

» nati essent, nec vellent eligere, vel in Ecclesia » seditionem facere vellent, et eam hostiliter perturbare; vel si a nova electione essent a principibus » tyrannis impediti, aut carceraliter detenti, vel om>> nes mortui; vel si Papa et cardinales fierent hære>> tici manifesti; constat quod si in talibus vel simi>> libus casibus residuum christianitatis (quod tunc » esset Ecclesia) non posset concilium facere, et no» vum Papam, et alium clerum eligere... necesse » esset perire et deficere ecclesiasticam politiam. » Negari quidem non potest hæreticum Papam posse ad arbitrium hæreticos cardinales promovere, eosque omnes esse cum Papa destituendos. At vero sedes apostolica, id est, Ecclesia cui præest Petrus, in fide docenda nunquam defectura est. Unde necesse esset, in ea suppositione, ut universalis Ecclesia suo capiti consulens, huic Ecclesiæ labanti opem ferret, eamque liberaret ab ea schismatica factione. At vero tune temporis, non obstante personali Papæ et cardinalium hæresi, residua esset Ecclesia et sedes quæ huic novitati grassanti strenue repugnaret, quemadmodum repugnavit, quando Liberius ab Arianis victus est. Tunc nihilominus Petri fides in sua sede non deficeret, neque Petrus de Alliaco, in his supponendis, supposuit unquam fidem hujus sedis deficere posse, et definire aliquid hæreticum; alioquin Ecclesia capite, centro et fundamento careret. Namque evidentissime patet, quod si Papa, cardinales omnes, atque omnis ille clerus qui sedes apostolica vocatur, essent hæretici, nulla esset in vera fide docenda hæc sedes; unde nullum esset caput, centrum atque fundamentum universalis Ecclesiæ.

CAPUT XXX.

Solvitur objectio petita ex testimonio Gersonii. Diligenter explora singulas locutiones Cisalpinorum, qui coercendæ Romanæ auctoritati temporibus luctuosissimis acrius studuerunt; vix ulla occurret vocula, vel in Gersonio, quæ quidquam sonet, præter personalem uniuscujusque Papæ fallibilitatem. Hoc enim exemplo rem probandam aggreditur, nimirum quod Papa « Joannes XXIII » non est accusatus, vel convictus de hærctica pra» vitate, et tamen concilium vocavit, et judicavit » ipsum tanquam suum subditum1. » Una est Papæ auferibilitas, quam adstruere conatur: hæc autem auferibilitas sedem apostolicam spectare non potest. Verum quidem est Gersonium nullis expressis

Tract. an liceat in caus. fidei a sam. Pont. appell., tom. 11. pag. 305.

|

vocibus tribuisse infallibilitatem sedi apostolicæ seorsim a concilio sumptæ. Imo repugnare videtur, dum ait : « Juncto, quod apud summum » pontificem et ejus sedem Romanam potest esse » quandoque raritas peritorum in sacris litteris, » et in vera fide probatorum, magis quam apud » quosdam ex ipsis, qui generalia habent studia » sacræ Scripturæ et aliarum facultatum. » Et infra «Sed (loquendo semper cum reverentia) >> staret aliquem summum pontificem, cum suo » collegio, sic posse deficere circa ea quæ fidei >> sunt, quemadmodum Petrus et alii apostoli de» fecerunt in passione, etc. » Sed præterquam quod ex lapsu personæ Petri antequam Spiritus promissus descendisset, nulla sequitur ratio cur sedes apostolica, quæ est ipsamet petra supra quam tota Ecclesia fundatur, corruere possit, aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum definiendo : præterquam quod etiam Petrus nunquam erravit circa fidem, sed ex solo terrore incusso, contra fidem intus servatam, ut privatus homo, exteriore Christi abnegatione peccavit : præterquam quod denique Petrus quando a Paulo reprehensibilis dictus est, minime erravit in fide docenda, siquidem, ut Tertullianus ait, hic fuit conversationis, non prædicationis defectus: insuper nunquam crediderim Gersonio persuasum esse in tantum vitiari et falsari posse sedis apostolicæ traditionem, ut hæresim tanquam dogma fidei a tota Ecclesia credendum definiat. Enimvero Gersonius ita disserit3: « Habet itaque Papa primo dominium su>> perioritatis a Christo supra totam Ecclesiam, >> cum plenitudine potestatis in eis quæ spirituale » regimen Ecclesiæ proprie dictum respiciunt... >> Prima potestas cognoscitur ex Evangeliis, etc... >> ut merito temerarius et scandalosus, imo schis» maticus judicetur qui potestatem hanc vel abo»lere, vel diminuere præsumpserit. De hac po» testate sunt jus convocandi concilia universalia; >> jus determinandi cum concilio quæstiones fidei » per modum articulorum omnes generaliter obli» gantium; correctio insuper prælatorum. » Præterea idem theologus alibi sic disputat : « Homi» nes bonæ voluntatis habere debent super terram » caput unum cui sint uniti; quemadmodum cer»> nimus in corpore naturali, quod sine capitis >> unitate vivere non potest... Et quemadmodum » solummodo est una bonitas spiritualis ipsius

[ocr errors][merged small][merged small]

» gratiæ, hoc est una fides, una charitas, et unum » baptisma; sic solummodo esse debet unum ca>> put summum, per quod communicetur illa bo>> nitas defensa et custodita; et caput hoc voca» mus Papam, patrem nostrum sanctum, qui est >> verus et solus Christi Jesu vicarius; alioquin fa» cile Ecclesia laberetur in divisionem, nisi esset » ei caput quoddam principale et summum, ad » quod potest et debet fieri recursus... Ideo patet » illos esse schismaticos, qui impediunt vel tur>> bant illam unionem... PROPTEREA LABORANDUM » EST UT OMNES OBEDIANT UNI CAPITI PRINCIPALI, » SICUT LABORANDUM EST AD UNITATEM...... IPSI

» (Græci) TENERE DEBENT DETERMINATIONES FAC» TAS PER SANCTUM PAPAM ROMANUM. »

» justam rationem. Christus enim optimus legis» lator, si non taliter Ecclesiæ suæ, in iis quæ >> religionis sunt, providisset, ipse politiam eccle» siasticam non optime (quod nefas est sentire) >> constitutam reliquisset. » Luce meridiana clarius est eo loci Gersonium, negata personali pontificum infallibilitate, reservasse apostolicæ sedi hoc singulare privilegium, ut potestas ejus im mobilis perseveret; atque adeo centri et capitis, in fide docenda, munere, sine ulla intermissione fungatur. Insuper hæc alibi addit : « Ecclesia in » uno monarcha supremo per universum fundata » est a Christo... Nullam aliam politiam instituit >> Christus immutabiliter monarchicam, et quo» dammodo regalem, nisi Ecclesiam'. Hæc potestas >> tam immediate a Deo collata est, ut tota Ecclesia >> illam neque destruere, neque noviter, si tolle>> retur, ædificare valeret 2. » Sic vero pergit ille auctor3. « Porro ubi persona Papæ mortua esset, >> aut morte corporali, aut morte civili, quam » pertinacia notoria et convicta in suo crimine de» struente Ecclesiam manifestat; concilium gene>> rale robur haberet ex sede apostolica, et Christi » approbatione, qui in necessitate tali vellet nobis » non deesse... Referri potest hæc unitas ad uni>> tatem sedis apostolicæ, quæ in suo formali jugi» ter perseverat, juxta dictum cujusdam distinc» tionis ponentis in papatu aliquod esse formale, » quod est papalis dignitas ; aliud materiale, quod Unde sic infert : « Laborandum est ut omnes obe» est persona dignitatem hanc repræsentans. » »diant uni capiti principali, sicut laborandum est Itaque si quis non obediat huic capiti, et dicat est immutabilis, neque tantillum alterari potest. » ad unitatem. » En hæc forma corporis Ecclesiæ hoc caput definivisse aliquid hæreticum, unita- Si vel minimo temporis puncto cessaret caput prætem violat. Quemadmodum de Græcis, ita et de cæteris omnibus absolute dicitur a Gersonio, pro docendæ fidei. Ex quibus dictis profecto liquet esse corpori in docenda fide, cessaret et unitas omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Ipsi tenere debent determinationes factas per sanc-interire; at vero sedis apostolicæ fidem in docendo Papam quidem posse morte vel corporali vel civili tum Papam Romanum. At vero si hæc sedes posset aliquid hæreticum definire, non deberent omnes omni tempore tenere determinationes ab ea factas.

Hæc est itaque, fatente Gersonio, forma Ecclesiæ a Christo indita, ut nulla sit sine capite in corpore aut unitas aut vita. Quamobrem nullum est tantulum temporis punctum, in quo necesse non sit ut invenias caput et centrum Ecclesiæ, capitis ac centri munere fungens, ne deperdatur totius corporis vita et unitas. Hinc superioritas supra totam Ecclesiam; hinc plenitudo potestatis, ad spirituale regimen exercendum. Atqui si sedes apostolica aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum definiret, resectis a sua communione omnibus iis qui dissentirent, jam hæresim ac schisma præ se ferret, caput a corpore avulsum deforme esset, et corpus detruncatum jaceret exanime. Maxime vero observanda est decretoria hæc Gersonii conclusio: Propterea laborandum est, ut omnes obediant uni capiti principali, sicut laborandum est ad unitatem.

in damnanda et deponenda Papæ persona nihil ronunquam esse interituram; imo concilium ipsum boris habere, nisi ex sede apostolica, quæ fratres sibi insulsissime contradicere, reliquum est ut semper confirmat. Igitur, nisi velis Gersonium aperte fatearis Papæ personam posse quidem cum collegio, circa fidem errare, et depositionem medelecto ad arbitrium nescio quo consiliariorum reri; at vero sedem apostolicam inconcussa fide ita

Neque dixeris brevissimam fore hanc capitis et corporis dissensionem ; nam contra sic clamat Gersonius : « Et hæc potestas in Ecclesia immobilis » perseverat, quantumcumque persona Papæ per » mortem naturalem vel civilem mutaretur, aut » quantumcumque usus talis potestatis a Papa re-immobilem tum temporis perseverare, ut aliquid >> manente tolleretur in parte vel in toto, seu per » ignaviam, seu per aliam, sicut possibile est,

Lib. de Vila spir. anim., lect, 111. pag. 35.

De aufer. Papæ, consid. vin. tom. 11. pag. 213.
3 Ibid., pag. 56.

2 De Vita spir, anim.. ubi supra.

4 Loc. cit. supra, pag. 369.

« PoprzedniaDalej »