Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum erit hanc sedem plena potestate semper donatam fore, ejusque pontificem Christi vices gerentem, universalem Ecclesiam gubernaturum. En hæc sunt, quæ cum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi juxta promissionem credenda sint, omnibus diebus verissima esse necesse est. Si vero sedes apostolica aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum definiret, quamdiu non revocaret impiam hanc definitionem, quæ esset fidei nostræ contagium ac pestis, tamdiu non esset caput membra confirmans, imo esset membrum ægrotum et jacens, a cæteris corripiendum et sanandum. Petri successor in eo temporis intervallo Christi vices non gereret, imo Antichristi : neque gentes fidem doceret, sed seduceret contra Christi fidem: neque tum temporis omnium christianorum esset pater atque doctor; sed esset gentium seductor, et in depravanda fide magister. Ergo tum temporis in ea suppositione falsissimum esset Florentinæ synodi decretum. Cum autem hæc Florentina definitio nullo temporis puncto falsa esse possit, certissime sequitur apostolicam sedem nullo temporis puncto posse definire aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum.

CAPUT XXII.

Profectur insigne Francicæ gentis testimonium.

Jam propero, brevitatis causa, ad monumenta quæ ex nostra Francia depromuntur. Audivimus antiquissimum Irenæum, Gallicanæ Ecclesiæ veluti institutorem et antesignanum. audivimus Bernardum nostrum popularem, virum prophetico et apostolico spiritu actum audivimus Angelicum Doctorem, Parisiensis academiæ lumen et decus. Quisnam vero tantis testibus comparari posset? Jamvero audire est ipsos clarissimos milites Regis legatos, qui contra memoriam Bonifacii VIII apud Clementem V, ex nomine Regis totiusque regni, causam orabant. Hæc autem erat illorum disceptatio primo rotulo contenta1 : « Cum ille qui lo» cum tenet summi pontificis accusatur de hæresi, » vel impetitur, necessario per generale concilium » cognoscitur, quia per alium cognosci non po» test: ubi vero mortuus est, jam est soluta Eccle» sia cum omnibus catholicis a lege ipsius, nec » post mortem est Papa de jure vel de facto; et >> cum post mortem de ejus hæresi quæritur, » non quæritur de hæresi Papæ, quondam ut

Hist. du diff. entre Bonif. VIII et Phil.-le-Bel: preuves, pag. 413. Paris 1655, in-fol.

» Papæ, sed ut privatæ personæ; nec ut Papa po» tuit esse hæreticus, sed ut privata persona : nec >> unquam aliquis Papa, in quantum Papa, fuit » hæreticus, sed a papatu devians, ut diaboli filius >> apostatans sicut Judas. Et ideo cum de ejus mor» tui hæresi quæritur, non habet congregari conci>> lium generale. Estis enim vos, pater sanctissime, » Jesu Christi vicarius, totum corpus Ecclesiæ re» presentans, qui claves regni cœlorum habetis, » nec congregatum totum concilium generale sine » vobis, et nisi per vos posset cognoscere de nego» tio supra dicto, juxta Patrum sancita, senten» tiamque doctorum juris et Ecclesiæ sanctæ Dei. » 4° Hi milites legati ex nomine Regis atque gentis nostræ, ita pontificem alloquuntur in percelebri oratione. Procul dubio episcopi et doctores ea de re consulti hanc orationem dictaverant. Neque enim milites, theologiæ prorsus ignari, hoc totum ex suopte consilio explicare ausi fuissent. Unde hæc dicunt juxta Patrum sancita, sententiamque doctorum juris et Ecclesiæ sanctæ Dei; scilicet utriusque juris periti, atque theologiæ doctores hanc orationem ratam habuerant, antequam proferretur. Igitur en hæc erat tum temporis Gallicanæ Ecclesiæ atque gentis sententia.

2o Tum temporis cautissime distinguebatur persona pontificis ab apostolica sede. Enimvero persona Bonifacii accusabatur de hæresi: quinetiam contendebant Franci Bonifacium esse hæreticum manifestum, et a corpore sanctæ Ecclesiæ prorsus abscissum. Sic vero disceptabant: Nec ut Papa potuit esse hæreticus, sed ut privata persona; nec unquam aliquis Papa, in quantum Papa, fuit hæreticus. Itaque hæresim adjudicant personæ, sedi vero abjudicant. Conticescant igitur illi omnes qui sedis apostolicæ, sive cathedræ Petri, in fide docenda indefectibilitatem uti recens Transalpinæ scholæ commentum exsibilant.

5o En vides sedem apostolicam, juxta majores nostros, perinde ac generale concilium totum corpus Ecclesiæ repræsentare. Quid enim melius repræsentat totum corpus, quam caput quod toti corpori præest, et intima consensione adhæret?

4° Nec congregatum totum generale concilium sine vobis, inquiunt, id est, sine Papa vivente, et nisi per vos posset cognoscere de negotio judicandi Papæ mortui. Itaque concilium non potest sine Papa et non nisi per Papam, de prædecessore ferre sententiam.

Ita sentiebat gens ccclesiastica Gallicana, dum adhuc ferverent dissensionis scintillæ.

CAPUT XXIII.

CAPUT XXIV.

Proferuntur testimonia tum Parisiensis academiæ, tum Profertur testimonium octoginta octo Gallicanæ ecclesiæ cleri Gallicani comitiorum, tum ipsius Richerii, antistitum. etiamsi fuerit sedi apostolicæ, ut omnes norunt, fensissimus.

in

»

Jamvero audire est octoginta et octo Galliarum antistites, qui anno 1650 de condemnanda JanSub finem decimi tertii sæculi, ex nomine Pa- seniana doctrina ad Innocentium X ita scriberisiensis Facultatis ad Clementem VII, tum Ave- bant : « Majores causas ad sedem apostolicam nione commorantem, tradita est quædam charta, >> referre solemnis Ecclesiæ mos est, quem fides cujus manuscriptum exemplar in Navarrica bi- Petri nunquam deficiens perpetuo retineri pro bliotheca etiamnum asservari dicunt'. « Ad sanc-» jure suo postulat. » En cernis idcirco majores cau» tam sedem apostolicam pertinet auctoritate ju- sas ad hanc sedem referri, quod in ea fides Petri >> diciali suprema circa ea quæ sunt fidei judicia- nunquam deficiat. Quod si hæc sedes aliquid hæ> liter definire. Et hæc (conclusio) probatur, quia reticum a tota Ecclesia credendum definire pos» ad illius tanquam ad supremi judicis auctorita- set, tum in hac sede fides docenda deficeret, at» tem pertinet in fide judicialiter definire, cujus que adeo hec fides pro jure suo ejusmodi causa » fides nunquam deficit; sed sanctæ sedis apostoli- perpetuo referri non postularet. Vox illa perpetuo » cæ fides nunquam deficit, quia de hac sancta aperte demonstrat fidem in hac sede nunquam esse » sede in persona Petri apostoli in ea præsidentis defecturam. » dictum est: Petre, rogavi pro te, ut non defi» ciat fides tua. »

Itaque patet omnes Francicæ gentis ordines, atque imprimis Parisiensem academiam, in hoc consentire, ut apostolica sedes de fide sit judex supremus, et absolute definiat; quippe quæ in fide docenda nunquam deficit.

CAPUT XXV.

Profertur comitiorum cleri Gallicani, anno 1653 congregati, testimonium.

Anno autem 1655, Galliarum antistites in Parisiensi urbe congregati, accepta recenti contra Generalia Gallicani cleri comitia, Meloduni anno Jansenii librum constitutione, Innocentium X his 1579 congregata, hæc habent 2: « Operam da- vocibus compellabant 2: « Quo in negotio, illud » bunt episcopi.... ut omnes et singuli, tum cle- » observatione dignum accidit, ut quemadmodum >> rici, tum laici, amplectantur, et aperta professio- » ad episcoporum Africæ relationem Innocentius I » ne eam fidem pronuntient, quam sancta Romana » Pelagianam hæresim damnavit olim, sic ad GalEcclesia magistra, columna et firmamentum ve- >>licanorum episcoporum consultationem, here»ritatis, profitetur et colit. Ad hanc enim propter » sim ex adverso Pelagianæ oppositam, Innocen» suam principalitatem necessum est omnem con- » tius X auctoritate sua proscripserit. Enimvero » venire Ecclesiam. » Et infra3: « Cujus ex præ- » vetustæ illius ætatis Ecclesia catholica, sola ca» ceptis populum institui fidelem, et certam fidei ac >> thedræ Petri communione et auctoritate fulta, >> morum correctionis normam et regulam consti- >> quæ in decretali epistola Innocentii ad Africanos » tui oportet, judicio et auctoritati subjicienda. >> » data elucebat, quamque dein Zozimi altera ad Ipse ipse Richerius, in retractatione quam emi-▸ universos orbis episcopos epistola subsecuta est, nentissimo Richelio, 7 decembris anni 1629, tra- | » Pelagianæ hæresis damnationi absque cunctadidit, sic habet : « Omnemque meam doctrinam » Ecclesiæ catholicæ Romanæ, et sanctæ sedis » apostolicæ judicio subjicere; quam matrem et » magistram ecclesiarum, et infallibilem veritatis » judicem agnosco. »

[blocks in formation]

» tione subscripsit. Perspectum enim habebat, non » solum ex Christi Domini pollicitatione Petro fac»ta, sed etiam ex actis priorum pontificum, et ex » anathematismis adversus Apollinarium et Mace» donium, nondum ab ulla synodo œcumenica » damnatos, a Damaso paulo antea jactis, judicia pro sancienda regula fidei a summis pontificibus > lata super episcoporum consultatione, sive suam » in actis relationis sententiam ponant, sive omit» tant, prout illis collibuerit, DIVINA ÆQUE AC

1 Proc.-verb. du Clergé, tom. Iv; Pièc. justif., pag. 39. Ibid. pag. 43.

» SUMMA PER UNIVERSAM ECCLESIAM AUCTORITATE » NITI, cui christiani omnes ex officio, ipsius quo» que MENTIS OBSEQUIUM PRÆSTARE TENEANTUR. » Ea nos quoque sententia ac fide imbuti, Roma» næ Ecclesiæ præsentem, quæ in summo pon» tifice Innocentio X viget auctoritatem, debit » observantia colentes, constitutionem divini nu» minis instinctu a Beatitudine vestra conditam, »> nobisque traditam ab illustrissimo Athenarum episcopo, nuntio apostolico, et promulgandam » curabimus, etc. »

His verbis perspicuum est sedem apostolicam, juxta mentem Gallicani cleri, non solum ex pollicitatione Petro facta, verum etiam ex priorum vetustæ Ecclesiæ pontificum anathematismis, de fide definivisse, ita ut definitio sola cathedræ Petri communione et auctoritate fulta esset. Id compluribus traditionis exemplis demonstrat. Insuper addit ejusmodi definitiones emissas, etiamsi consultantes episcopi suam sententiam nondum proposuerint, divina æque ac summa, atque adeo infallibili per universam Ecclesiam auctoritate niti. Ita, inquiunt, pro sancienda regula fidei a summis pontificibus lata est sententia, cui christiani omnes ipsius quoque mentis obsequium præstare tenentur. Porro ea sententia ac fide imbuti Gallicani antistites certissime credebant constitutionem Innocentii X divini numinis instinctu conditam esse. Quid luculentius aut expressius desiderari potest? Ita certe nostri Cisalpini fere omnes sentiebant, antequam critici et Jansenianæ sectæ fautores, hæc per se lucidissima, argutiarum offuciis obscuravissent. Eodem spiritu unitatis acti erant episcopi Gallicanæ gentis, in comitiis generalibus, dum in epistola 28 martii 1654', asseverabant cæteris regni episcopis, definitionem sedis apostolicæ esse supremam in damnanda Janseniani libri doctrina : « quanquam, inquiebant, sola per

[ocr errors]

2

[ocr errors]

» se ad id sufficiat constitutio. » Ita etiam generalia cleri Gallicani comitia, anno 1661, ad Alexandrum VII hæc scripserunt : « Tu enim is es, » Beatissime Pater, in quo et per quem episcopa»tus unus est; qui merito inde diceris apex sacerdotii, fons ecclesiasticæ unitatis, Ecclesiæ vertex, » et princeps episcopalis coronæ: fiat ergo per te » ut idem dicamus omnes, et non sint in nobis » schismata. Fiat, inquam, pax in virtute tua. » Itaque unitas fidei docendæ oritur ex sede apostolica per cam, utpote centrum et fundamentum,

fit ut unum dicamus omnes.

Proc.-verb. du Clergé, tom. Iv; Pièc. justifi., pag. 52, 55. Ibid., pag. 626.

CAPUT XXVI.

Solvuntur præcipuæ objectiones quæ ex historia ecclesiastica vulgo promuntur.

Temperata, quam amplector, assertio, singulas objectiones ex historia petitas facile solvit.

4° Si dixeris Cyprianum ab Augustino inculpari, etiamsi Stephani papæ decreto contra rebaptizantes prolato restiterit, et jure merito plenarium concilium exspectavisse; statim præsto est ea responsio, nempe Stephanus nihil præcisum a tota Ecclesia credendum definivit, sed generatim tantum responderat consulentibus, nihil esse innovandum præter id quod traditum est : neque hæc fuit solemnis definitio, sed tantum ad provisionem disciplinæ responsum; neque a sua communione pepulit unquam Cyprianum, sed gloriosus martyr, teste ipsomet Augustino, sedi apostolicæ indivulse conjunctus fuit.

2o Si Liberium papam Arianorum formulæ subscribentem objicias: præterquam quod Liberius non Arianæ formula, sed formula Consubstantiale reticenti subscripsit; præterea, uno verbo respondetur, in hoc exemplo quam maxime eliquari distinctionem adhibitam inter personam pontificis, et apostolicam sedem; quandoquidem personæ Liberii reticentis Consubstantiale, palam contradixit tota sedes apostolica.

5o Si Vigilium quinta synodo nunc adversantem, nunc adhærentem, nec sibi ipsi satis constantem depinxeris; hinc certe hoc unum argues, nempe personam pontificis a sua sede procul absentem, Chalcedonensis concilii auctoritate aliquandiu timuisse, sed tandem aliquando, excussis disputationum nebulis, justam adversus tria Capitula definitionem libenter confirmasse; ita ut præcipua definitionis auctoritas tribuenda sit, non quinta synodo, quæ quidem paucos tantum Orientales epis

copos habuerat, sed apostolicæ sedi, quæ cum toto Occidente sibi devincto incœptum opus absolvit.

4o Si ambas Honorii ad Sergium epistolas protuleris, respondetur cum Bellarmino, personam solummodo hujus pontificis hæreticorum numero fuisse fortassis adscriptam a sexta synodo, non eo quod aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum, ex nomine totius sedis apostolicæ solemni decreto definierit, sed tantum eo quod vicarium Christi summe dedeceat, privatis litteris, hæresim fovisse. Quamobrem Leo II, ad Hispanos antistites scribens, sic Honorium decessorem reprehende« bat': Flammam hæretici dogmatis, non ut de

Concil., tom. vi, pag. 1247.

»cuit auctoritatem apostolicam, incipientem ex-ruit: « Nullum volumus, vel intendimus præju

» tinxit, sed negligendo confovit. » At vero nihilominus Agatho asseverat fidem Petri in sua sede remansisse illibatam'.

» dicium generari (regi et regno), nec quod per » illam rex, regnum, et regnicolæ prælibati, >> amplius Ecclesiæ sint subjecti Romanæ, quam >> antea existebant: sed omnia intelligantur (circa

>> erant ante definitionem prædictam. » Ita certe sedem apostolicam maxime decet hanc criminationem criticorum a se propulsare, ut constet regibus, hoc quod in divinis officiis decantatur, ab Ecclesia ratum haberi : Non eripit mortalia, qui regna dat cœlestia 2.

5° Si quædam recentiorum pontificum placita minus sibi cohærere videantur, memineris velim ejus-» hanc quæstionem) in eodem esse statu, quo modi placita toto cœlo distare a solemni sedis apostolicæ definitione, in qua aliquid a tota Ecclesia credendum definitur ut fidei dogma, et dissentientes excommunicantur. Neque certe nisi absurdissime quisquam diceret, singula uniuscujusque personæ pontificum responsa in jure dicendo, solemnes esse sedis apostolicæ circa fidem definitiones, quæ singulos fideles cogant vel assentiri vel ab unitare recedere. Quod si cujusquam pontificis responsum aut placitum circa quæstiones dogmaticas a successore rescissum et abrogatum assignes, hine certe colligendum est apostolicam sedem responso forsan immature cum examine dato, et postea maturius antiquato, nullatenus adhæsisse.

CAPUT XXVII.

Solvitur objectio petita ex constitutione Bonifacii VIII,
Unam sanctam.

Nullum est argumentum quo critici in supremam sedis apostolicæ auctoritatem vehementiorem invidiam concitent, quam illud petitum ex bulla Bonifacii VIII, Unam sanctum. Aiunt pontificem in ea bulla definivisse omnia mundi regna ad arbitrium Papæ, veluti monarchæ orbis totius, auferri et distribui posse. Sed Bonifacius, cui per dissensionem cum Philippo Pulchro, Francorum rege, id imputatum est, ita se purgari voluit in oratione habita in consistorio, anno 15022 « Quadraginta anni sunt quod sumus experti in » jure, et scimus quod duæ sunt potestates ordi»> natæ a Deo. Quis ergo debet credere vel potest, » quod tanta fatuitas, tanta insipientia sit vel fue>> rit in capite nostro? » Cardinales autem, per epistolam Anagniæ scriptam ad duces, comites et nobiles regni Francia, sic pontificem purgabant 3: « Volumus vos pro certo tenere quod prædictus >> dominus noster summus pontifex, nunquam » scripsit regi prædicto, quod de regno suo sibi » subesse temporaliter, illudque ab eo tenere de» beret. » Neque vero, ut vulgo aiunt Cisalpini critici, hane Bonifacii bullam revocavit successor Clemens V, sed solum hæc habet in decretali Me

[blocks in formation]

Neque tamen negandum est id quod a Gersonio assertum legimus. « Nec dicere oportet, inquit3, » omnes reges vel principes hæreditatem eorum » vel terram tenere a Papa et de Ecclesia, ut Papa >> habeat superioritatem civilem, similem et ju>> ridicam super omnes, quemadmodum aliqui >> imponunt Bonifacio octavo. Omnes tamen ho» mines, principes et alii subjectionem habent ad >> Papam in quantum eorum jurisdictionibus, » temporalitate et dominio abuti vellent contra » legem divinam et naturalem, et potest superio>> ritas illa nominari potestas directiva et ordina»tiva, potius quam civilis vel juridica. » Sic Zacharias consulentibus Franciæ optimatibus respondit, Pipinum Childerico præponendum esse, ut genti præesset. Hæc autem potestas, quam Gersonius directivam et ordinativam nuncupat, in eo tantum consistit, quod Papa utpote princeps pastorum, utpote præcipuus in majoribus moralis disciplinæ causis Ecclesiæ director et doctor, servando fidelitatis sacramento populum consulentem edocere teneatur. De cætero nihil est quod pontifices regibus imperare velint, nisi ex speciali titulo, aut possessione aliqua peculiari, id sibi juris in aliquem regem feudatarium sedis apostolica adepti fuerint. Namque apostolis omnibus, ac proinde Petro dictum est: Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic 1.

[ocr errors]

de

[blocks in formation]

gladium evaginaret, ut a barbarica servitute Orien- | institutio aut destitutio. Quamobrem necesse est talis Ecclesia liberaretur. Neque hinc inferre licet ut christianæ gentes in instituendis aut destituenPapam, juxta Bernardi sententiam, habendum dis principibus, evangelicis præceptis quam maxiesse omnium regum regem, qui regna ad nutum me obtemperare studeant; atque adeo pastorum largiatur et auferat. hoc est officium, ac præcipue summi pontificis, ut gentes in tam arduo negotio dirigant et ordinent. Id præstant pastores, ut ait Gersonius, non per potestatem civilem et juridicam, sed per directivam et ordinativam. Sic regni Francici proceres Zachariam consuluerunt in destituendo Childerico, et instituendo Pipino rege.

Hoc certe Bernardus nunquam assertum voluit. At contra clamabat : « Quænam tibi major vi» detur et dignitas, et potestas, dimittendi pec>> cata, an prædia dividendi ?.... Habent hæc » infima et terrena judices suos, reges et principes » terræ. Quid fines alienos invaditis? quid falcem » vestram in alienam messem extenditis? >>

Quinetiam ipsemet Bonifacius VIII, dum in percelebri hac bulla Unam sanctam, utrumque gladium Petro adjudicat, ita disserit 2: « Uterque

:

ergo est in potestate Ecclesiæ, spiritualis scilicet » gladius et materialis. Sed is quidem pro Ecclesia, ille vero ab Ecclesia exercendus. » Cernis itaque materialem ab Ecclesia directe et immediate non exerceri. « Ille sacerdotis, inquit3, in manu regum ac militum; sed ad nutum et >> patientiam sacerdotis. Oportet autem gladium » esse sub gladio, et temporalem auctoritatem » spirituali subjici potestati. » Jure merito vult ut reges ac milites christiani in gerendo bello Ecclesiam consulant, et in observando propter conscientiam circa res bellicas inculpata tutela moderamine, pastoribus pie obtemperent. Hæc autem adjicit 4 << Spiritalis potestas terrenam » potestatem instituere habet, et judicare, si bona » non fuerit. Sic de Ecclesia et ecclesiastica po» testate verificatur vaticinium Jeremiæ: Ecce » constitui te hodie super gentes et regna, etc........ » Ergo, si deviat terrena potestas, judicabitur a potestate spiritali, etc. » Jam superius audisti materialem gladium directe et immediate non exerceri ab Ecclesia, sed esse in sola regum ac principum manu. Ad Ecclesiam quidem pertinet reges institucre, non quantum ad jurisdictionem civilem et juridicam, ut apposite docet Gersonius; nunquam enim Ecclesia contendit reges esse a se directe eligendos; sed tantum hoc munus ad eam pertinet modo directivo et ordinativo, eo quod pia mater electores doceat quinam sint eligendi aut reprobandi principes. Sic pariter institutos reges indirecte judicat et destituit, dum filios consulentes docet, quinam sint destituendi vel confirmandi in tanto imperii fastigio. Revera nihil est quod ad salutem efficacius conducat, aut magis officiat saluti, quam recta vel prava principum

[blocks in formation]

CAPUT XXVIII.

Solvitur objectio petita ex definitione Constantiensis concilii.

Concilium hæc declarat': Huic potestati, videlicet concilii generalis, « quilibet cujuscumque » status vel dignitatis, etiamsi papalis existat, » obedire tenetur, in iis quæ pertinent ad fidem, » et extirpationem dicti schismatis, et reformatio>> nem generalem Ecclesiæ Dei in capite et in » membris. » En vides hic agi solummodo de persona cujuscumque hominis, cujuscumque dignitatis, etiamsi papalis existat. Hoc de sede apostolica nullatenus dici potest. Hoc idem in sessione v repetitur. Adjicitur vero 2, « quod qui>> cumque cujuscumque... dignitatis, etiamsi pa» palis, qui præceptis hujus sacræ synodi, et >> cujuscumque alterius concilii generalis legitime » congregati, super præmissis, seu ad ea perti» nentibus, factis, vel faciendis, obedire contemp» serit, etc. » His vocibus plane constat, hic agi de quocumque concilio, quod aliquid definiret super fide aut moribus, in ordine ad extirpandum schisma; sed ut ut res se habent, per se patet hanc concilii definitionem spectare solam pontificis personam, quæ concilio obedire contemneret. Quis vero unquam dubitavit quin persona pontificis concilio legitime congregato subjaceat, in eo triplici casu : 4° si persona pontificis hæreseos expostuletur, atque adeo deliberandum videatur, an deponenda sit necne; 2o si ob turpissimos mores aut apertam disciplinæ subversionem eum corripi opus sit; 5o si persona ejus, in tempore schismatis, dubia sit, contendente æmulo eum esse antipapam. At vero nusquam dictum est in Constantiensi concilio ipsam sedem apostolicam a vera fide deficere posse, et aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum definire. Quinimo Martinus V,

Concil. Const. sess. IV; Labb., tom. xII, pag. 19. Ibid., sess. v; pag. 22.

« PoprzedniaDalej »