Obrazy na stronie
PDF
ePub

»> nuit; quod apostolicos pontifices meæ exigui- | » ut certa atque immutabilia compendiosa defini» tatis prædecessores, confidenter fecisse semper, » tione proferre. » » cunctis est cognitum. »>

En hæc est auctoritas falli nescia circa fidem; quippe quæ nunquam a via veritatis in qualibet erroris parte deflexa est: imo ejus auctoritatem utpote apostolorum omnium principis, semper omnis catholica Christi Ecclesia, et universales synodi, fideliter amplectentes, in cunctis secutæ sunt. Ergo, universales synodi, et omnis Ecclesia catholica, in cunctis secutæ sunt hanc autoritatem. Qua vero de causa in tantum ipsi obsecutæ, continuo explicat, utpote apostolorum omnium principis, etc., videlicet quia princeps apostolorum in ea sede vivit et loquitur. Quamobrem ne credas id hactenus factum fuisse ex industria, diligentia et eruditione Romani cleri. Hoc fit annitente Petri præsidio: hæc est ipsius auctoritas. Fides ejus in ejus sede illibata fine tenus permanet, secundum ipsius Domini pollicitationem. Nimirum Christus fidem Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit. Sole meridiano clariora sunt hæc Agathonis verba.

Neque vero dixeris Agathonem sua sedi plus justo arrogasse. Hujus arrogantiæ Leonem Magnum, clarissimumque Agathonem sanctissimos pontifices accusare num aliquando criticos pudebit? Hæc vero dicta sunt non a sola Agathonis persona et inconsulto omni consessu, sed cum universis synodis subjacentibus concilio apostolicæ sedis. Id scriptum est cum generalitate totius apostolicæ sedis concilii'. Id factum legimus, subscribente centum ac viginti quinque Occidentalium antistitum concilio Romano.

Sanctissimus vero pontifex infra loquitur de « beati Petri apostolorum principis sede.... cujus >> auctoritatem, ait 2, omnes christianæ nobiscum »> nationes venerantur et colunt. »

Absit autem ut hæc sedes ad generale concilium legatos miserit, qui a concilio discant an hæc ipsa sedes in definienda fide erraverit necne. Audi Agathonem : « Personas autem de nostræ humi>>litatis ordine prævidimus dirigere ad vestræ a » Deo protegendæ fortitudinis vestigia, quæ om»nium nostrum, id est, universorum per septen>> trionales vel occiduas regiones episcoporum suggestionem, in qua et apostolicæ nostræ fidei » confessionem prælibavimus, offerre debeant, » non tamen tanquam de incertis contendere, sed

Agath. Epist. 1; ibid., pag. 677. 2 lbid., pag. 688. 3 Ibid.

Paulo superius autem hæc scripserat de legatis a se ad generale concilium mittendis' : « In quan» tum eis duntaxat injunctum est, ut nihil pro>>fecto præsumant augere, minuere, vel mutare; »sed traditionem hujus apostolicæ sedis, ut a præ» decessoribus apostolicis pontificibus instituta est, » sinceriter enarrare. » Ita legati procuratores, ne lato quidem ungue procurationem excedere poterant. Apostolica vero sedes benigne patitur ut novatores ad generale concilium appellent, nimirum eo fine ut confirmetur majori pompa et celebriore omnium ecclesiarum consensione sedis apostolicæ compendiosa definitio; non autem ut definitio ab ea sede jam pronuntiata possit immutari. Nefas est quippe de dogmatibus ab hac sede jam definitis, tanquam de incertis contendere. Ejusmodi definita, etiamsi compendiosa definitione ad generale concilium proferantur, habenda tamen sunt ut certa et immutabilia. Et hæc sunt quæ ad Imperatorem et Augustos missa, et in quarta concilii sexti actione recitata, non solum approbantur, sed etiam inseruntur in ipso hujus actionis contextu.

Num credibile est, quæso, concilium generale huic autoritati sine modo sese extollenti non contradixisse, si revera supra modum sese extulisset? Oportuisset sane id fieri, si sedes hæc ita errori obnoxia, ut aliquid hæreticum posset definire, suam ementitam infallibilitatem impudentissime jactasset. At contra, in prosphonetico, sive acclamatorio sermone, conclamant concilii Patres2: << Inspiratione sancti Spiritus conspirantes, et ad > invicem omnes consonantes, atque consentien»tes, et Agathonis sanctissimi Patris nostri et » summi Papæ dogmaticis litteris ad vestram for» titudinem missis consentientes, necnon et sug» gestioni sanctæ, quæ sub eo est, synodi cxxV >> Patrum concordantes, etc. »>

Neque vero nisi absurde dici potest hanc Agathonis chartam comprobari quidem a conciliis in dogmate contra Monothelitas asserto, non autem in iis quæ de auctoritate sedis apostolicæ obiter insinuat. Enimvero, si sedes apostolica hac suprema auctoritate careret; quid uniquius, quid superbius, quid periculosius, quid vero rerum ordini infestius, quam ea insulsa tantæ auctoritatis arrogantia, qua pontifex ne concilio quidem subjacere velit? Quid vero indecentius, quam ut ea

Agath. Epist. 1; ibid., pag. 654.

2 Conc. C. P. III, Act, xvш; ibid., pag. 4052.

dicta sint ipsi concilio, ipsum vero conticescat? | 2° Si falsa esset ea assertio, profecto foret in se Imo concilium generatim et absolute totam hanc chartam approbat, admiratur, et in actorum contextu inserit. Rursus exclamant Patres1: « Summus >> autem nobiscum concertabat apostolorum prin» ceps: illius enim imitatorem, et sedis successo>> rem habuimus fautorem, et divini sacramenti >> mysterium illustrantem per litteras. Confessio» nem tibi a Deo scriptam illa Romana antiqua » civitas obtulit, et dogmatum diem a vespertinis >> partibus extulit charta, et atramentum videba» tur, et PER AGATHONEM PETRUS LOQUEBA» TUR. » Huic sermoni acclamatorio, ad laudandam Agathonis epistolam composito, absque ulla restrictione subscribunt singuli concilii Patres, eumque suum faciunt. Quod autem singulari observatione dignum videtur, hoc totum factum est in hoc ipso concilio generali, quo pontificem Honorium hæreticorum sive hæresi faventium numero adscriptum legimus.

[ocr errors]

Quinetiam generalis synodus ad Leonem secundum, Agathonis jam defuncti successorem, hæc scripsit 2 : « Collatis præterea testimoniis quæ af>> ferebat, cum paternis libris, nihil non conci>> nens inventum est... Ac veluti ipsum principem apostolici chori, primæque cathedræ antistitem >> Petrum contuiti sumus mentium nostrarum » oculis, totius dispensationis mysterium divini» tus eloquentem, verbaque hæc per cas litteras » Christo facientem: Tu es Christus, filius Dei » vivi. Nam ipsum totum Christum nobis sacræ » ejus litteræ disserendo exprimebant; quas om»> nes libentibus animis sincereque accepimus, et » veluti Petrum ipsum ulnis animi suscepimus.» Postea vero concilium narrat solum Macarium Antiochensem a cæteris Patribus defecisse. « Re» nuit enim, ut aiunt, omnino sacratissimis » litteris Agathonis assentiri, veluti in ipsum cory» phæum ac principem Petrum insaniens. » Scilicet contra Petrum, in sua sede perpetuo loquentem insanit, quisquis ejus definitioni renuit obedire.

perniciosa fidei, generali concilio contumeliosa, Ecclesiæ subordinationi quam maxime inimica, impia denique et schismatica. Ergo multo plus metuenda esset atque damnanda, quam gemina hæc Honorii epistola, quæ tantummodo unam aut duas in Christo voluntates atque operationes affirmari, pacis servandæ causa, vetabat. Ergo, si falsa visa fuisset hæc assertio Agathonis, hanc asperrima censura confutari oportuisset. At contra Patres totam hanc chartam, ne restricta quidem hac indefectibilis et supremæ auctoritatis assertione, ratam faciunt, eamque ut suam suis in actis inseri jubent. Neque tantummodo Patres declarant hanc sedis apostolicæ expositionem rectam ac puram esse, sed insuper fatentur hanc rectæ fidei expositionem, idcirco tam apposite fieri ab Agathone, quod Petrus per Agathonem locutus fuerit, quod ipse Petrus dispensationis mysterium divinitus eloquatur, quod denique Patres mentis oculis contuiti sint Petrum verba hæc per suas litteras Christo facientem: Tu es Christus, filius Dei vivi, etc. Hæc ad verba Agathonis suam sedem extollentis alludere et consonare, nemo sanæ mentis non videt.

Ne dicas denique Agathonem nolle ut sua sententia subjaceret sententiæ concilii, co quod ejus sententia jam confirmata esset a Romano cxxv episcoporum concilio. Enimvero particulare illud concilium cxxv episcopis constans (si sedis apostolicæ auctoritatem sustuleris) non tanta auctoritate pollet, ut ejus sententia sit immutabilis, et a generali concilio reformari nequeat. Ergo hæc sententia in hoc erat immutabilis, quod Petri fides in sua sede nunquam deficiat; hoc certe Agatho et concilium unanimi consensu clamant.

CAPUT XIX.

Profertur Leonis II testimonium, in epistola ad Hispanos scripta, ut sexta synodo subscriberent.

Postquam absoluta fuit sexta synodus, Leo II suffectus Agathoni, ad Hispanos episcopos hæc scripsit : « Et quia quæque in Constantinopolitana ur

Neque certe a quoquam cordato dici potest hanc concilii approbationem spectare solum dogmatis» be, universali concilio currente celebrato, gesta contra Monothelitas expositionem. Namque hæc per se patent. 4° Expressissimis Agathonis vocibus evidentissime adstruitur indefectibilis in fide docenda sedis apostolicæ auctoritas, quam in cunctis sequuntur ipsæ universales synodi, et quæ ex ipsa Christi pollicitatione omnino constat.

Cone, C. P. II, Act. XVII, ibid.. pag. 1033.
Ubi sup., pag. 1101. 3 Ibid.

» sunt, propter linguæ diversitatem, in græco » quippe conscripta sunt, et necdum in nostrum >> eloquium examinate translata; definitionem in» terim ejusdem sancti sexti concilii et acclama» tionem, quod prosphoneticus dicitur, totius con» cilii factam ad piissimum principem, pariterque >> edictum clementissimi imperatoris ad omnium Conc. C. P. 111. Act. xvшu; ibid., pag. 1217,

>> cognitionem ubique directum, in latinum de >> græco translatum per latorem præsentium Pe>>trum notarium regionarium sanctæ nostræ Ec» clesiæ vestræ dilectione direximus; etiam acta >> totius venerandi concilii directuri, dum fuerint » elimate transfusa, etc. »

Ea certe non erat solemnis forma qua omnes omnium gentium ecclesiæ perspectam haberent œcumenici concilii definitionem, si soli concilio vellent penitus obsequi. Enimvero fieri potuisset ut hujus definitionis versionem a sede apostolica vitiatam et alteratam acciperent. Atqui pontifex ex sola suæ sedis auctoritate omnes Hispanas ecclesias sic alloquitur' : « Hortamur... ut per uni» versos vestræ provinciæ præsules, sacerdotes et » plebes, per religiosum vestrum studium inno» tescat, ac salubriter divulgetur, et ab omnibus » reverendis episcopis una vobiscum subscriptio» nes in eadem definitione venerandi concilii sub»> nectantur, ac sit profecto in libro vitæ prope»rans unusquisque Christi ecclesiarum antistes » suum nomen adscribere, ut in unius evangelicæ » atque apostolicæ fidei consonantia nobiscum, et » cum universali sancta synodo per suæ subscrip» tionis confessionem tanquam præsens spiritu » conveniat quatenus Domino nostro Jesu Chris» to, cum in glorioso ac terribili potentatu ad ju» dicandum advenerit, cum titulo orthodoxa con» fessionis occurrens, consortem se traditionis » apostolicæ per manus suæ demonstret signacu>>lum : ut dum apostolorum Christi quoque con» fessionem zelo veræ pietatis amplectitur, beato » consortio perfruatur... Quia et nos, qui licet im» pares, vicem tamen apostolorum principis fun» gimur, dum vestrarum subscriptionum paginas >> cum Dei præsidio per latorem præsentium sus>> ceperimus, has apud beati Petri apostolorum >> principis confessionem deponimus, ut eo mediante atque intercedente, a quo christianæ fidei » descendit vera traditio, offeratur Domino Jesu » Christo ad testimonium et gloriam ejus mys» terium fideliter confitentium ac subscriben» tium, etc. »>

Animadverte, quæso, pontificem eo potissimum argumento instare, ut episcoporum subscriptiones subnectantur, nempe ut unusquisque illorum consortem se traditionis apostolicæ, per manus suæ demonstret signaculum. Quænam autem sit apostolica hæc traditio, ex subjunctis vocibus dilucide patet; scilicet beati Petri auctoritatem designat, dum ait, a quo christianæ fidei descendit vera

Ubi supra.

traditio. Quamobrem vult eorum subscriptiones apud beati Petri apostolorum principis confessionem deponere. Traditioni sedis apostolicæ subscribere, idem est ac scribi in vitæ libro. Quisquis in fine sæculi judici Christo occurret cum hoc titulo orthodoxæ confessionis, demonstrato manus suæ signaculo, beato Petri consortio perfruetur. Quod autem Leo dixit pro suo tempore de Hispanis antistitibus, hoc totum singulis temporum punctis necesse est dici de omnibus antistitibus catholicis. Eos oportet Christo judici occurrere cum titulo orthodoxæ confessionis. Nimirum necesse est ut consortes se traditionis apostolicæ per manus suæ demonstrent signaculum, atque ita beato Petri consortio perfruantur. Uno verbo, requiritur ut inveniantur a Christo sedis apostolicæ definitionibus consentientes. Atqui si hæc sedes aliquando posset aliquid hæreticum definire, tum certe subscriptio impiæ hujus formulæ non esset titulus orthodoxæ confessionis, quo quisque munitus posset securus occurrere Christo judici; imo necessum esset ut singuli episcopi et fideles ab ea subscribenda abhorrerent, sin minus reprobarentur a Christo judice.

Nonnisi absurde autem dici posset eam auctoritatem a Leone II tribui, non sedi suæ, sed generali concilio. Nam omnino constat in eo temporis puncto quo Leo scribebat ad Hispanos, hanc auctoritatem a Leone conciliari, non sedi apostolicæ per synodum, sed contra synodo per sedem apostolicam. Enimvero nusquam allegat infallibilem auctoritatem hujus concilii, Hispanis incogniti. Sed agitur de subscriptione apud beati Petri apostolorum principis confessionem deponenda; agitur de beato Petri consortio comparando; agitur de ignota synodi auctoritate, per notam Petri auctoritatem stabilienda. Hoc totum ita esse optime sensit clerus Gallicanus, anno 1661, hæc scribens ad Alexandrum VII de subscribenda sedis apostolica definitione contra Jansenianam hæresim' : « Ex » illo Ecclesiæ more, Leo II sectæ synodi subscrip» tionem omnibus episcopis imperat, ut secundum » ejus epistolæ verba, omnis episcopus, cum Dominus ad judicandum venerit, consortem se apos» tolicæ sedis per suæ manus signaculum demons>> tret. Idem quoque pontifex se omnium sub»scriptiones ad Petri confessionem depositurum » pollicetur, ut, mediante Petro, Christo ipsi of>> ferantur. »>

1 Proc.-verb. du Clergé, tom. iv, pag. 643.

CAPUT XX.

Profertur octavi concilii testimonium.

Quid, quæso, critici objicient formulæ quæ in exstinguendo Acacii schismate ab Hormisda pontifice missa erat? Hanc ab episcopis Orientalibus subscribi jubebat, si catholica communione donari vellent. Igitur ad fidem pertinet doctrina hujus formulæ. Hanc ipsissimam de verbo ad verbum postea exscripsit octava synodus œcumenica, ut ab omnibus episcopis qui Photio adhæserant, subscriberetur. lla vero habet hæc formula': « Prima salus est »rectæ fidei regulam custodire: deinde a consti>> tutis Dei et Patrum nullatenus deviare..... Et » quia non potest Domini nostri Jesu Christi præ» termitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; » hæc quæ dicta sunt rerum probantur effectibus: quia in sede apostolica immaculata est semper » catholica reservata religio, et sancta celebrata » doctrina. Ab hujus ergo fide atque doctrina se» parari minime cupientes, et Patrum, et præcipue sanctorum sedis apostolicæ præsulum, se? quentes in omnibus constituta, anathematizamus » omnes hæreses, etc..... Sequentes in omnibus apostolicam sedem, et observantes ejus omnia constituta, speramus ut in una communione, » quam sedes apostolica prædicat, esse mereamur, » in qua est integra et vera christianæ religionis so»liditas: promittentes etiam, sequestratos a com» munione Ecclesiæ catholicæ, id est non consen»tientes sedi apostolicæ, eorum nomina inter sacra » non recitanda esse mysteria. »

4° Agitur de regula fidei, quæ prima salus est. Quamobrem, in ea subscribenda formula, totus Oriens cum toto Occidente sedi apostolicæ addietissimo penitus consensit.

2o Commemoratur promissio Petro a Christo facta. Itaque agitur de auctoritate ex Christi promissis instituta, quam certe si quisquam hominum neget, schismaticus est, instar Acacii aut Photii; neque Ecclesiæ corpori adhæret, quippe qui a capite divellitur.

5o Jam præterita sedis apostolicæ integritas in fide docenda non est fortuitus et felix eventus, qui in posterum cessare poterit. Namque Christi promissiones rerum probantur effectibus. Igitur hæc fidei integritas hactenus servata, sic promissis in nititur, ut nihil sit dubitandum an sedis apostolicæ fides futura sit omnibus diebus usque ad con

'Conc. C. P. IV, Act. 1; Conc., tom. vIII, pag. 988, 989.

summationem sæculi, quemadmodum et hujusque fuit.

4° Regula fidei quam subscribendam episcopis proponebat omnis Ecclesia, hoc significat: Juxta promissionem Christi in sede apostolica immaculata est semper reservata religio. Ergo apage quemlibet hominem, qui dicere non vereretur hanc sedem posse definire aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum. Nonne hæc esset turpissima labes et macula, si Petrus, a quo fratres confirmandi sunt, eos in hæresim impia definitione traheret? Ne dixeris hanc maculam cito detergi ac deleri, si sedes apostolica, ejurata hæresi quam credendam esse definivit, suam definitionem condemnet. Promissio non dicit omnem maculam cito abstergendam esse, sed omni macula semper puram fore hanc sedem, alioquiu Acacii et Photii asseclæ dicere potuissent: Cito abstersa est macula, quam apostolica sedes sibi ipsi inussit, dum in Acacium et Photium immerentes tyrannica potestate sæviit.

5o Ratio cur episcopi profitentur se nolle separari a fide atque doctrina hujus sedis, hæc est, quod ea sedes ex promissis immaculatam religionem reservet. Namque si definiret aliquid hæreticum, jam nemini catholico fas esset ab ejus fide atque doctrina non separari. Hinc est quod episcopi, in hac formula subscribenda, absolutissime profiteantur se velle sequi in omnibus apostolicam sedem, et observare ejus omnia constituta. Quid vero magis temerarium, quid iniquius, si constituta hujus sedis forsan essent definitura aliquid hæreticum.

6° Insuper dicitur promittentes etiam sequestratos a communione Ecclesiæ catholicæ, id est non consentientes sedi apostolicæ, etc. Nimirum promittunt a sua communione fore sequestratos in posterum eos omnes, qui a communione hujus sedis sequestrati fuerint. Quinetiam asseverant hæc duo minime inter se differre, scilicet communionem Ecclesiæ catholicæ, et sedis apostolicæ communionem : sequestratos a communione Ecclesiæ catholicæ, id est non consentientes sedi apostolica. Iterum atque iterum adverte, velim, Ecclesiam catholicam, et apostolicam sedem unum esse et idem. Neque certe immerito id dicitur. Nam ubicumque est caput, ibi est et corpus Ecclesiæ quod discerpi nunquam potest. Quod si quisquam hominum diceret : Huic sedi consentire non possum, donec docili animo resipiscat, et errorem ejuret, eo quod aliquid hæreticum imprudens definivit, hunc hominem ut sequestratum a communione Ecclesiæ catholicæ, id est non consentientem sedi apostolicæ, anathematizare necesse esset.

cœlum raptus, et in regenda Ecclesia ductus in-
stinctu Spiritus sancti, fatebatur se, cum cæteris
apostolis, omnia ad ædificationem, nihil ad de-
structionem' posse? Quid igitur inferre volunt cri-
tici ex ea conditione quæ sedi apostolicæ et ipsis
apostolis communis est? In hoc certe suprema est
et plena sedis apostolicæ potestas, non quod con-
tra canones temere et cæco modo omnia jura om-
nemque disciplinam perturbare possit; sed contra
quod spiritu Dei ex promissis ducta, cum sacris
canonibus nunquam non concordet; siquidem spi-
ritus Dei, qui in capite juxta ac in reliquo Eccle-
siæ corpore semper spirat, nunquam sibi ipsi
contradicit. Ergo falcissime et absurdissime sup-
ponitur fieri posse, ut apostolica sedes aliquid cou-
tra concilia œcumenica et sacros canones unquam
definiat; quemadmodum pari cum absurditate sup-
poneretur concilia œcumenica posse unquam ali-
quid definire contra sedis apostolicæ definitiones.
Uno verbo, constat Ecclesiæ corpus atque caput,
uno ore,
una voce, una mente semper loquentia,
nunquam posse dissentire.

Quod si hæc sedes aliquid hæreticum a tota Ec- | sit? Nonne ipse Doctor gentium ad tertium usque clesia credendum definiret, ut a criticis supponitur, quæro quid tum singuli antistites facerent. Liceretne dicere: Sequor in omnibus apostolicam sedem, et observabo ejus omnia constituta, etiamsi hic et nunc aliquid hæreticum definierit; promitto mihi fore sequestratos a communione catholica eos omnes, qui sedi apostolicæ aliquid hæreticum definienti non consenserint. Anne satius erit dicere: Absit ut ei consentiam, ejusque constituta observem, quandoquidem aliquid hæreticum definivit. Utrumlibet dixeris, impium et absurdum est. Ergo neganda est impia hæc suppositio. Ergo liquet hanc sedem aliquid hæreticum definire non posse; aut si possit id fieri, impiam et horrendam esse hanc Hormisdæ formulam, a toto Oriente una et Occidente, in octava synodo datam ut regulam fidei. 7° Hoc unum denique hic quæri sinant censores. Quisnam uspiam gentium episcopus catholicæ communionis hanc formulam subscribere recusaret? Quisnam episcopus eam ultro non amplecteretur? Ergo quis non fateretur apostolicam sedem aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum definire non posse?

CAPUT XXI.

Profectur Florentini concilii testimonium.

<«< Diffinimus, ait', sanctam apostolicam sedem, » et Romanum pontificem in universum orbem te»> nere primatum, et ipsum pontificem Romanum >> successorem esse beati Petri, principis aposto» lorum, et verum Christi vicarium, totiusque Ec» clesiæ caput, et omnium christianorum patrem >> ac doctorem existere; et ipsi in beato Petro pas»cendi, regendi, ac gubernandi universalem Ec» clesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam » potestatem traditam esse, quemadmodum etiam >> in gestis æcumenicorum conciliorum, et in sa>> cris canonibus continetur. »

Utut libuerit dictitent critici, hac clausula quemadmodum restringi hanc plenitudinem potestatis, ita ut sedes apostolica universalem Ecclesiam regere non possit, nisi quemadmodum, etc.; id est, nisi juxta hanc regulam quam œcumenica concilia et sacri canones assignant; has equidem argutias insuper habendas, et uno ictu succidendas esse arbitror. Quis enim sanæ mentis unquam dixerit in hoc esse sitam plenam hanc et supremam auctoritatem, ut sedes apostolica cæco imperio omnia jura et leges funditus evertere pos

Defin. Conc. Florent. Conc., tom. XII. pag. 515.

Hoc unum maxime annotandum superest, quod si de canonum praxi aliquando subsit dubitandi ratio, ad sedem apostolicam pertinet (quippe quæ semper præsto est) canones interpretari, ac de illis dispensare, id est declarare litteram canonum quibusdam in circumstantiis esse temperandam, ita ut spiritus litteræ anteponatur. Profecto sic decet caput explicare communem totius corporis mentem, eodem spiritu quo regulæ conscriptæ sunt. Eadem est prorsus auctoritas tum capitis tum corporis, quæ pro communi disciplina communia decreta in praxi temperat et interpretatur.

ni

Verum quidquid arguant quidam Cisalpini, hilo tamen minus ex evidenti Florentinæ synodi definitione constabit, neminem ullo quovis temporis momento catholicum censeri posse, nisi certo credat tanquam fidei dogma, hanc sedem esse totius Ecclesiæ caput, ejusque pontificem esse Christi vicarium, omniumque christianorum patrem ac doctorem, ita ut hæc sedes plena potestate a Christo donata universalem Ecclesiam gubernet. Porro id quod singulis temporum momentis est objectum fidei nostræ, in singulis temporum momentis verum est, et nunquam deficit. Ergo in singulis temporum momentis usque ad consummationem sæculi, verum erit hanc sedem esse æternum totius Ecclesiæ caput, atque adeo in fide docenda catholicos omnes episcopos confirmaturam. Ve

1 II Cor., x, 8.

« PoprzedniaDalej »