Obrazy na stronie
PDF
ePub

ex sedis apostolicæ nomine passim sancirentur. Omnes illi qui pontificiam auctoritatem magnificentius extollunt, non de Leone aut de Gregorio, aut alio quovis egregio pontifice, sed de Petro, in sede loquente, ac vivo, prædicant. Quinetiam si quispiam pontifex, ut exempli causa Honorius, visus sit tuendæ fidei minus consuluisse, tum maxime asseveratur a sancto Agathone, apostolicam sedem illibata atque, ut ita dicam, virgine fide hactenus confirmasse omnium fratrum fidem. Itaque arbitror me sententiæ a Bellarmino penitus assertæ abunde obsequi, modo cum ipso dixerim : « Sententia quæ docet pontificem, sive » hæreticus esse possit, sive non, non posse ullo » modo definire aliquid hæreticum a tota Ecclesia » credendum, certissima est, et asserenda. »

CAPUT III.

Vera ac sobria sanioris partis Cisalpinorum sententia exponitur.

Si semel negaveris personalem hanc pontificum infallibilitatem, nihil est in quo plerique Cisalpini unitatis amantes, a Transalpinis dissentire mihi videantur cujus quidem rei probatio breviter ac dilucide fieri potest.

Omnes Cisalpini unitatis amantes credunt apostolicam sedem esse, ex institutione Christi, æternum catholicæ communionis fundamentum, centrum atque caput.

Atqui luce clarius est apostolicam sedem non fore æternum catholicæ communionis fundamentum, centrum atque caput, si definiret aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum.

Ergo omnes Cisalpini unitatis amantes credunt, aut saltem credere debent, apostolicam sedem ex institutione Christi nunquam posse definire aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum.

Quod si quisquam illorum meam hanc assertionem in dubium vocet, profecto nec sibi ipsi satis constat, nec satis perspectum habet quid ipse sibi velit, dum hoc fundamentum, caput, atque centrum agnoscit. Enimvero credit apostolicam sedem futuram esse sine ulla intermissione, in docenda fide, universalis Ecclesiæ fundamentum, centrum atque caput. Liquet vero sedem quæ definiret aliquid hæreticum a tota Ecclesin credendum, abscissis a sua communione quibuslibet dissentientibus, non esse in fide docenda fundamentum, centrum atque caput universalis Ecclesiæ, eo temporis puncto quo definiret illuc hæreticum imo esset, eo temporis puncto, fundamentum

instabile, corruens, et ruinæ causa; esset schismaticum in hæresi docenda caput; esset falsatæ traditionis centrum.

4° Hoc fundamentum corruens totam Ecclesiæ arcem ad ruinam impelleret.

2o Schismatis esset caput, quippe quæ excommunicaret eos omnes qui recte sentirent. 5o Centrum esset falsatæ traditionis, quippe quæ abuteretur suo munere centri, ut falsatam traditionem omnibus extremis Ecclesiæ membris infunderet. Tum certe dici non posset in ulla fidei formula: Credo sedi apostolicæ; credo hanc sedem esse hic et nunc in docenda fide æternum catholicæ communionis fundamentum, centrum atque caput. Ergo quicumque fatetur apostolicam sedem nunquam esse defecturam, sed æternum fore in fide docenda fundamentum, caput atque centrum Ecclesiæ, aut ficto animo id fatetur, aut satis non attendit quid ipse dicat, aut certe fatetur sedem apostolicam nunquam posse definire aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum.

CAPUT IV.

Hæc Bellarmini assertio probatur ex ipsa promissione Christi.

Christus ait: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam'. Et alibi: Rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos2.

Apud omnes fideles in confesso est, ex ea Christi promissione exsculpi hoc fidei catholicæ dogma, nimirum hanc esse formam Ecclesiæ a Christo inditam, ut Petrus in sua sede sit semper ministerialis petra, fundamentum, caput atque centrum Ecclesiæ universalis, atque adeo hujus sedis fidem nunquam defecturam esse. Neque enim si Petri fides in illius sede deficeret, infidelis hæc et impia sedes dici posset ministerialis petra, sive fundamentum, quo posito portæ inferi nunquam prævaleant. Neque vero hæc sedes, si aliquid hæreticum definiret a tota Ecclesia credendum, dici posset caput atque centrum in docenda vera fide. Neque in ea suppositione etiam recte diceres Petri fidem in sua sede nunquam defecturam esse; quandoquidem vera fides cum hac hæretica definitione conjungi non possit. Neque Petrus, tunc temporis in sua sede semper vivens ac docens, fratres labantes confirmaret; imo Petrus fratres recte

1 Matth., XVI, 18.—2 Luc., XXII, 32.

sede contra fidem impium dogma fratribus suasisse. In confesso erit fidem Petri in sua sede aliquando defecisse. In confesso erit Petrum non fuisse tum temporis petram ministerialem, supra quam ædificata sit Ecclesia, et contra quam portæ

sentientes in illud hæreticum a se definitum trahere niteretur. Imo fratres Petrum labantem confirmarent et corriperent. Quid vero absurdius esset, aut ineptius, quam ea fides nunquam deficiens in sede, quæ tamen fidem totius Ecclesiæ per suam hæreticam definitionem extinguere co-inferi non prævaleant. Imo portæ inferi hanc penaretur? Ergo necesse est, ut critici negent hane Christi promissionem spectare sedem apostolicam, aut fateantur ex ea promissione demonstrari sedis apostolicæ fidem ad confirmandos fratres nunquam de fecturam esse, atque adeo nunquam hanc sedem posse definire aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum.

Profecto si sedes apostolica sic blasphemaret contra veram fidem, etiamsi imprudens et recta intentione id faceret, jam non esset apostolica, jam non esset sedes Petri. Imo esset cathedra pestilentiæ, et contagii centrum. Tum certe hæc sedes vinculum unitatis ultro abrumperet contra omnes a se dissentientes ecclesias. Non ignoraret quidem alias omnes a se dissentire. Enimvero ipsa, utpote centrum et caput universalis Ecclesiæ, nunquam ignorat, quid cætera membra, intima ac jugi fidei atque disciplinæ societate sibi connexa, circa fidem sentiant. Exempli gratia, quo pacto fieri posset, ut ea centralis Ecclesia ignoraret, quid Italicæ, quid Germanicæ, quid Gallicæ, quid Hispanicæ ecclesiæ de divinitate Christi, de necessitate interioris gratiæ et de transsubstantiatione sentiant. Ergo si sedes apostolica dissentientes omnes ecclesias a sua communione depelleret, jam non esset caput atque centrum, imo a toto Ecclesiæ corpore prudens ac volens dissiliret. Tum certe reliquæ omnes ecclesiæ tenerenter recedere ab ea blasphemante, et cogente omnes ad conclamandam blasphemiam.

Neque dixeris huic sedi latere aliquando posse, an reliquæ ecclesiæ dissentiant. Nam præterquam quod hæc supina ignorantia competere non potest huic centro et fonti, a quo tota traditio, instar sanguinis circulantis in extrema membra, nunquam non dimanat, et ad quod hanc ipsissimam traditionem nunquam non refluere necesse est; insuper quid futurum dices, si sedes apostolica tandem aliquando senserit omnes ecclesias a se dissentire? Si illud bæreticum a se definitum pertinaciter confirmet, eam in schismate et in hæresi obcæcatam, contumacem, et obduratam fingis. Horrendum dictu! At vero si illud hæreticum abdicet, et definitionem a se pronuntiatam condemnet, in confesso erit, Petrum non confirmavisse fratres, sed indiguisse ut confirmaretur et emendaretur a fratribus. In confesso erit Petrum in sua

tram tum temporis commovissent, ut Ecclesia super hanc petram fundata quateretur. Ergo si valeant Christi promissa ad stabiliendam sedis apostolicæ auctoritatem, necesse est ut ea auctoritas inconcussa semper maneat. Ergo necesse est ut unusquisque fidelis nunquam non dicere possit: Petrus est petra super quam fundata est Ecclesia; ita ut sedes apostolica sit fundamentum quo innixa est Ecclesia, et portæ inferi nunquam prævaleant contra hoc fondamentum. Ergo apostolica sedes donatur fide quæ nunquam defectura est, et qua fratres episcopi omnium ecclesiarum æternum confirmandi sunt.

CAPUT V.

Confirmatur hæc sententia ex ipsis promissionis vocibus.

Illi omnes theologi qui primatum hujus sedis tanquam a Christo institutum agnoscunt, uno ore fatentur, hunc primatum institutum fuisse per formam inditam universali Ecclesiæ in verbis promissionis. Idem est igitur ac si dicerent Christum pollicitum fuisse Ecclesiam in petra, sive in Petri sede fundatam, ita hoc fundamento firmari, ut nunquam a portis inferi quati possit. Idem est igitur ac si dicerent, ex ipsa Christi pollicitatione, hanc esse æternam universalis Ecclesiæ formam, ut constans capite, videlicet sede Petri; et membris, nempe ecclesiis in hoc centro unitis, nunquam possit in fide docenda errare. Idem est ac si dicerent, caput in ea totius corporis compage semper fore caput, et capitis munere perfuncturum, quemadmodum reliqua corporis membra membrorum officio semper functura sunt. Sin minus, a Christo non promitteretur, hanc Ecclesiæ formam perpetuo stabilem fore, neque caput capitis officio semper functurum. Quo posito, nulla esset certa et constans universæ Ecclesiæ forma. At vero si ex pollicitatione Christi, certa est et constans universalis Ecclesia forma, reliquum est, ut caput sit in singulis temporum punctis verum caput capitis munere fungens, quemadmodum membra capiti coagmentata membrorum officio semper functura sunt.

Neque dicas Christum minime locutum fuisse de sede Petri, in ea ultima et præcipua pollicita

tione, qua jamjam in cœlos ascensurus apostolos compellavit. Euntes ergo docete omnes gentes..... Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi1.

4° Constat Petrum cum cæteris hæc pollicitanti Christo adfuisse. Unde luce clarius est Christum id dixisse Petro juxta ac cæteris, imo Petro tanquam primo.

2o Hæc pollicitatio postrema relativa est ad anteriores. Itaque hæc pollicitatio, toti Ecclesiæ corpori facta, supponit corpus Ecclesiæ jam institutum, cum distinctione et proprietate membrorum; unde sequitur hanc pollicitationem factam esse capiti tanquam capiti, et membris tanquam mem bris. Idem est igitur ac si Christus diceret : Euntes ergo docete omnes gentes, etc., ita ut in docendis gentibus caput capitis munere fungi nunquam desinat, et membra huic capiti conjuncta membrorum officio perpetuum fungantur. Et ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi: videlicet adero docens cum capite et cum membris; cum capite quidem, ut capitis munus rite impleat; cum membris vero, ut capiti conjuncta officium suum inferius pariter exsequantur. Quod si nolles hunc esse genuinum promissionis sensum, primatus ipse apostolicæ sedis funditus corrueret; nam, intermisso capitis et centri munere, necesse est ut primatus intermittatur. At vero si fatearis, id quod apud omnes catholicos in confesso semper erit, nempe primatum hujus sedis esse ex institutione et promissione Christi sempiternum, evidentissime sequitur, hanc sedem fore omnibus diebus usque ad consummationem sæculi primam oninium catholicæ communionis Ecclesiam, primam in docenda vera fide, primam in confirmandis fratribus; primam quæ sit centrum ac fons, ex quo et ad quem jugis traditio nunquam non circulet; primam quæ sit totius arcis fundamentum, ne convellatur unquam a portis inferi; primam quæ cæteras in suo sinu tanquam in centro foveat et informet; primam denique, cum qua Christus omnibus diebus gentes doceat. Atqui hoc totum verum non esset eo temporis spatio, quo definiret aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum. Ergo promissio quæ primatum adstruit, adstruit in fide docenda id nunquam accidere posse, atque adeo fidem ab ea sede docendam nunquam posse deficere

1 Matth., XXVIII, 19, 20.

CAPUT VI.

Hoc idem confirınatur multiplici comparatione.

Etiamsi constaret, id quod falsissimum est, nempe verba promissionis solum primatum exprimere, nihilo tamen minus indefectibilitas, quam tueor, hinc plane demonstraretur. Enimvero sedes apostolica non potuit donari primatu perpetuo, et nulla intermissione imminuto, quin donetur et indefectibilitate, de qua non disputatur. Hoc quidem multiplici exemplo patebit.

4° Suppono promissum fuisse a Deo per expressam revelationem, quemdam hominem ad extremum usque vitæ punctum nunquam hæreticum fore; sed contra membrum fore Ecclesiæ catholicæ, ita ut sine ulla intermissione sit crediturus ea singula, quæ ad veram fidem pertinent, et nunquam ab ea sit recessurus. Nonne luce clarius est, hunc virum nunquam asserturum esse aliquid hæreticum quod cupiat a tota Ecclesia credi tanquam fidei dogma, neque alios omnes a sua communione pulsurum, si circa illud hæreticum ab co dissentiant. Profecto si homo ille posset hæreticum dogma ut catholicum palam amplecti et docere, dici tamen posset, hune hominem nunquam fore hæreticum, quippe qui simul atque ab Ecclesia emendaretur, bono animo ejuraret errorem verum nullatenus dici posset, hujus hominis fidem in docendo, nullo temporis intervallo defecturam esse, eumque primum semper fore in

fide docenda.

2o Suppono a Deo expresse revelari, quamdam ecclesiam, exempli gratia Mediolanensem, aut Neapolitanam, ad ultimum usque mundi diem sine. ulla intermissione fore unam ex ecclesiis catholicis, et hæretica labe immunibus, quæ membra sunt Ecclesiæ universalis, et quæ sedis apostolica communione gaudent, ita ut vera fides docenda in ea nunquam deficiat. Suppono hanc ecclesiam per hoc singulare privilegium eximi a sorte tot ecclesiarum, quæ amissa vera fide, et rupto unitatis vinculo, in schisma corruerunt. Ejusmodi sunt Alexandrina, Constantinopolitana, Ephesina, aliæque plurimæ Orientales olim florentes ecclesiæ. Si quædam privata ecclesia gauderet hoc singulari privilegio, quo tot infelices illæ Orientales caruerunt, nonne constaret, hanc particularem Ecclesiam nunquam definituram esse aliquid hæreticum, neque abcissuram esse a sua communione cæteras dissentientes.

Quod si nullatenus dubitares de fide æternum docenda ab illa ecclesia particulari, eo quod reve

laretur, eam usque ad mundi finem fore unam ex | tu, instabat Meldensis, negare potes fidem Petri

universalis Ecclesiæ membris, quæ gentes veram fidem doctura sunt, quanto magis necesse est ut credas hanc singularem Ecclesiam, cui promissum est, eam fore ad finem usque sæculi, ministerialem petram, fundamentum inconcussum, centrum illibatæ traditionis, et fidei docendæ caput, nunquam definituram esse aliquid hæreticum, ita ut dissentientes omnes ecclesias a sua communione resectas declaret. Si pollicitatio absolutæ perpetuitatis in ratione membri Ecclesiæ, facta huic privato homini, vel huic privatæ ecclesiæ, nostram quæstionem dirimeret, quanto magis perpetuitas promissa in ratione capitis, fundamenti, centri, atque fontis, pro fide docenda, controversiam dirimit.

Pariter suppono divinitus promissum fuisse aliquam arcem munitissimam, prærupta quadam rupe fundatam, nunquam posse ulla vi ruere : nonne constaret hoc fundamentum, scilicet rupem, esse perpetua firmitate inconcussum? Quomodo enim nutare posset fundamentum, quo firmatur tota hæc ædificii moles nunquam quatienda? Si nutaret fundamentum, quanto magis nutaret moles ab eo firmata! Pariter suppono promissum esse, corpus cujusdam hominis fore immortale, nonne ex ea promissione constaret capitis hujus corporis immortalitas? Nonne constaret immortalitas cordis, in quo veluti in centro flueret ac reflueret jugi circuitu tota sanguinis massa? Igitur perspicuum est fundamentum eadem perpetua firmitate, centrum et caput eadem immortalitate donari, qua tota Ecclesia donatur.

CAPUT VII.

Super ea quæstione narratur controversia domini Bossueti, episcopi Meldensis, adversus dominum de Choiseul, episcopum Tornacensem.

Dominus Bossuetus, episcopus Meldensis, non ita pridem defunctus, coram testibus fide dignis mihi sæpe narravit ea quæ gesta sunt in generalibus cleri Gallicani comitiis anno 1682. Hæc autem habebat ejusmodi narratio.

Dominus de Choiseul, episcopus Tornacensis, delectus fuerat ut cleri Gallicani declarationem de pontificia auctoritate scriberet. Scripsit, lecta est. Continuo Meldensis restitit in faciem, eo quod apostolicam sedem juxta ac personas pontificum hæresim amplecti posse declararet. Atqui nisi id dixeris, aiebat Tornacensis, Romanam infallibilitatem, velis, nolis, adstruas necesse est. Neque

in sua sede nunquam esse defecturam : id ex promissis aperte constat; id ex traditione universa lucidissime patet. Si res ita sit, aiebat Tornacensis, tribuenda est absolutissima, non homini quidem sedenti, sed sedi, infallibilitas : atque adeo fatendum est singula decreia, quæ ab apostolica sede emanant, esse prorsus irreformabilia, et infallibili auctoritate firmari. Objectionem ita solvere conabatur Meldensis. Indefectibilis quidem est hujus sedis fides, neque tamen infallibilia sunt illius judicia. Quomodo probas, aiebat Tornacensis, indefectibilem esse hujus sedis fidem? Id probo ex promissis Christi, aiebat Meldensis; quandoquidem Christus expressissime dicit : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. En hæc est fides Petri in ejus sede nunquam defectura. Si nosces aliquam uspiam gentium ecclesiam, cui promissum esset a Christo, fidem ejus nunquam esse defecturam; nonne crederes, juxta promissum, fidem ejus nunquam defecturam esse? Si huic ecclesiæ promissum esset, eam semper fore unam ex ecclesiis catholicis, et hæretica labe expertibus, nonne tibi omnino constaret hanc ecclesiam semper fore catholicam, atque adeo indefectibilem in catholica fide? Quanto magis id te credere oportet de sede apostolica, cui promissum est eam semper fore non solum unam ex catholicis ecclesiis, sed primam omnium catholicarum, ita ut sit æternum fundamentum, caput atque centrum catholicitatis, ad devincendas portas inferi, et confirmandos fratres. Dum vero Tornacensis hæc singula argute refellere niteretur, acrius urgebat Meldensis. Responde, aiebat peremptoria voce, an sedes apostolica fieri possit hæretica, necne; id est, an possit, necne, hæreticum dogma obstinato et contumaci animo contra dissentientes omnes suæ communionis Ecclesias tueri ac definire, ita ut alias sibi adversantes excommunicet? Quidquid dixeris erit contra te. Si dixeris apostolicam sedem posse fieri hæreticam, et in tuenda sua hæresi schismaticam; ergo, per te, fieri potest ut caput Ecclesiæ a corpore divellatur, et corpus detruncatum fiat exanime; ergo, fieri potest ut centrum unitatis fidei, sit fidei corruptæ atque hæreseos centrum. At vero, si dixeris hanc sedem in fide, cujus centrum est atque caput, deficere non posse; ergo, indefectibilis est hujus sedis fides.

Respondebat Tornacensis: Ipse, ipse videris quid tu tibi ipsi reponere debeas. Tuum est æque ac meum captiosam hanc objectionem solvere. Ex confesso, hoc argumentum nihil probat, quandoquidem nimis probat. Enimvero si probaret ali

Finita hac inter utrumque antistitem altercatione, Tornacensis a scribendæ declarationis officio sese abdicavit. Meldensis vero huic muneri obeundi suffectus, quatuor propositiones, uti etiamnum extant, continuo scripsit.

Et hæc sunt quæ nonnulli testes fide digni adhuc superstites, a Meldensi episcopo sæpissime narranti mecum audierunt.

quid, certissime et evidentissime probaret infalli- | hæc sedes constantissime vellet purissimæ omnium bilitatem sedis quam tu mecum negas. Si fides suæ communionis ecclesiarum fidei adhærere. sedis indefectibilis est, necesse est ut hæc sedes Non erraret cum pertinacia, nunquam vinculum nibil unquam contra fidem definiat. Quid enim a communionis abrumperet. Animo et affectu semvera fide magis deficit, quam hæretica contra fi- per esset catholica, unde nunquam hæretica esset dem definitio? Atqui Transalpini, dum infallibili- Itaque expressissimis promissorum vocibus penitatem asserunt, nihil aliud volunt præter hanc tus adhæreo, indefectibilitatem asserens; neque conclusionem, scilicet apostolicam sedem nihil tamen admitto commentitiam hanc Transalpinounquam definire posse contra catholicam fidem, rum infallibilitatem. atque adeo Papam ex cathedra solemni ritu definientem nunquam contra fidem errare posse. Cave igitur ne gladio tuo te jugules, et stabilias hoc ipsum quod confutare hactenus studuisti. Meldensis reponebat: Iterum atque iterum moneo, distinguendam esse ab infallibilitate judiciorum in docenda fide, sedis indefectibilitatem in fide tenenda. Porro fides hujus sedis indefectibilis est, ut ex promissione Christi et traditione Ecclesiæ patet; at vero judicia sedis non sunt infallibilia. O rem prorsus incredibilem, aiebat Tornacensis! Quo pacto fieri posse existimas, ut quispiam homo qui nunquam in fide deficeret, falli posset in declaranda recta sua fide, quæ ex hypothesi nunquam esset defectura? Nonne in fide deficeret, si hæresim pro vera fide credendam esse putaret, et definitiva sententia pronuntiaret? Quod si hæresim pro vera fide credendam esse nunquam putaret, quomodo circa fidem posset errare? Profecto eo mitiori indefectibilitatis nomine, ipsissimam quam negas Transalpinorum infallibilitatem nobis insinuas, et tibi ipsi periculosissime illudis. Igitur, assigna præcise ac nitide in quo differre possint tua hæc indefectibilitas, et illa infallibilitas Transalpinorum.

Tum Meldensis dicebat, promissum quidem fuisse apostolicæ sedi, eam æternum fore Ecclesiæ catholicæ fundamentum, centrum atque caput; atque adeo eam nunquam fore schismaticam aut hæreticam, quemadmodum plurimæ Orientales ecclesiæ, quæ catholica communione olim gaudentes, in schisma et in hæresim tandem prolapsæ sunt. Ex promissis constat (hæ sunt Meldensis voces) id nunquam eventurum sedi apostolicæ. Enimvero si sedes illa circa fidem erraret, non erraret pertinaci et obstinato animo a cæteris ecclesiis ad rectum fidei tramitem cito revocaretur. Simul atque sentiret se errare, abdicaret errorem. Unde etiam si bono animo forsan aliquando erret, attamen schisma et hæresim usque ad consummationem sæculi declinabit. Itaque hæc sedes in judicando falli quidem et errare potest circa fidem; sed error ille venialis esset, neque tamen fides Petri in hac sede deficeret; quandoquidem

CAPUT VIII.

Refellitur Meldensis episcopi opinio.

Duo sunt, quæ ex liquidissimis promissionis vocibus demonstranda aggredior, ut funditus ruat totum hoc Meldensis episcopi systema.

1° In pollicitatione Christi, fides promittitur Ecclesiæ, non solum ut recte credat, sed etiam ut recte doceat gentes. Euntes docete omnes gentes:..... et ecce ego vobiscum sum. Itaque Christus pollicetur se futurum cum Ecclesia docente, sive ipsum perpetuo docturum esse cum ea; unde promissio quam maxime spectat hoc munus docendi gentes. Quod si, ex jam concessis, promissum est fidem Petri in sua sede nunquam esse defecturam, concludi necesse est Petrum nunquam in docenda vera fide esse defecturum, atque adeo illum in sua sede semper docturum esse veram fidem. Atqui indefectibilitas in docenda vera fide, et infallibilitas in definienda vera fide, unum et idem sunt. Ergo minus apposite Meldensis indefectibilitatem ab infallibilitate distinguere studuit. Ergo jure merito Tornacensis contendebat, Meldensis indefectibilitatem in Transalpinorum infallibilitatem aperte relabi. Luce meridiana clarius est, quempiam hominem infallibilem esse in fide definienda, si in docenda fide sit indefectibilis. Atqui, ex confesso, apostolica sedes in fide docenda est indefectibilis. Ergo infallibilis est in fide definienda.

Si extra promissa vagari liceat, posset quidem fieri ut sedes apostolica, per aliquot temporis intervallum, aliquod hæreticum dogma tanquam catholicum pio animo et veniali errore amplecte

« PoprzedniaDalej »