Obrazy na stronie
PDF
ePub

justitiam apprehendens, sicut et Deus omnia prævi- A Nam homo interdum se aliquantulum in prosperi

dit, antequam illa operaretur, et secundum ipsum. populum tuum rege. Tu etiam populo adjutorium in vice Christi præbe, ne sis sicut tuba quæ sonat, et non operatur. Sed esto bonus odor virtutum, ut in æternum vivas. Et dic: Exaltabo te, Deus, meus rez, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi (Psal.CXLIV). Nam quando intelligis, quia in episcopali cathedra es, in omnibus viis tuis Deum lauda, in bonis operibus eum exalta, et præcepta ejus sine tædio iterando rumina, per fidem eum osculare, et in bonis operibus eum amplectere; in bona conversatione Deum tuum ipsum ostende, et in judiciis suis eum ut justum regem magnifica, ita ut populum tuum recte regas, et cum misericordia ungas, et noxiale crimen post te non trahas, scilicet ut munus pro justitia accipias; et sic invoca nomen ipsius, ut in omnibus his timorem ad ipsum habeas, quoniam rex est, et hoc omnibus diebus vitæ tuæ facias, quousque in hoc sæculo vivis, quatenus postea in infinito sæculo in æternum vivas. EPISTOLA XXI.

EPISCOPI PRAGENSIUM AD HILDEGARDEM. Postulat ut orationibus suis subveniat et bona consilia porrigat.

H., Dei gratia Pragensium minister inutilis et episcopus, licet indignus, HILDEGARDI sponsæ Christi, et magistræ de S. Roberto in Pingis, qualecumque munusculum orationum suarum cum omni devotione.

Dominum Deum nostrum magnificando glorificamus, cujus spiritu illuminata, plurimorum tribulationibus, consolando et sublevando, subvenis, et fructum boni operis, eodem Spiritu cooperante, in multorum mentibus multiplicas, sicut etiam per plurima terrarum spatia de te referri audivimus. Unde sanctitas tua noverit quia magnum desiderium inest nobis te videre atque colloquio tuo perfrui in Christo, sed magna difficultas locorum hoc fieri impedit, et quoniam charitatem tuam plurimorum necessitatibus subvenisse percepimus, hac fiducia animati, dilectionem tuam imploramus, quatenus nobis in tribulationis mundanis quassatis, orationibus tuis subvenias, et bona consilia porrigas. Quia ex quo nomen tuum et gratiam tibi a Deo collatam audivimus, memoriam tuam in cordibus nostris semper habuimus et ut eadem gratia quæ de vero lumine est, apud te semper maneat, exoptamus.

RESPONSUM HILDEGARDIS. Illum ad majorem in virtute constantiam hortatur, tum in prosperis, tum in adversis.

Vox vitæ et salutis dicit: Quid est hoc, quod homo manducat, et non vult scire quæ sit uva, quæ de terra alio modo sudavit post peremptionem populi, cum Deus terram extersit et excribravit in alium modum, quam primus homo illam derideret. Hoc est quod homo levis est per vicissitudinem morum suorum, et per tempora lucis et tenebrarum.

B

C

tatem erigit, interdum in pericula cadit. In his utrisque homo non inspicit amplexus filiæ regis, scilicet justitiæ et veritatis; sed amputat coronam de capite illius, cum pastor fugit, non defendens Ecclesiam Christi; quia arma sua in fortitudine non tenet, sed in moribus suis sicut lascivus puer, qui nullam sollicitudinem habet, ludit. Homo qui istud facit, desiderat sic manducare et vivere per voluntatem suam, sicut natura hominis postulat cibum, et non videt acutis oculis suis, ubi discretio sit, quæ de sapientia sudavit, quæ in hac uva intelligitur. Cum emin Adam in ortu mundi obedientiam derisit, tempora temporum perierunt usque ad effusionem aquarum. Ubi Deus terram de horribili iniquitate tersit, et aliam vim dedit. Ubi Noe nobilissimum germen obedientiæ in vineis protulit (Gen. 1x), quod Adam fugit, per simplicitatem morum suorum, sicut lascivus puer, sed in Noe terra vim uvæ protulit, ubi etiam post eum sapientia surrexit in salvatione. Nunc, o tu homo, qui circuis in moribus tuis per plateas vicissitudinum tuarum, et non ardenter intueris, aspiciens in medicinam tuam et alterius, surge, respiciens in solem, in recta moderatione, et lumen non fuge, illud abjiciens per austeritatem iniquitatis, quatenus non erubescas, quando summus Rex inquirit opera tua in sacculo tuo, et in æternum vives.

EPISTOLA XXII.

EPISCOPI HIEROSOLYMITANORUM AD HILDEGARDEM.

Ipsius ac sororum ejus precibus se commendat. In laudes Sanctæ excurrit.

I., Dei gratia et ordinatione Hierosolymitanorum servus et episcopus, HILDEGARDI dilectæ filiæ et magistræ de Monte S. Roberti in Pingis, scilicet in Moguntino episcopatu, humillimam orationem et salutem in Christo.

A multis per longa terrarum spatia partes nostras adeuntibus, et genua sua ad sepulcrum Domini flectentibus, multoties percepimus, quod divina virtus in te et per te operetur, unde ipsi gratias indefessas, prout possumus, humiliter offerimus. Ad te igitur filiam dilectissimam sermo nobis jamdiu fuit, sed quia internuntius hactenus abfuit, desideD rium nostrum penitus frustra processit. Nunc vero quoniam quidem post longa temporum curricula opportunitas se obtulit, per præsentia scripta, te cunctasque sorores tuas, tibi, ut audio, in Christo subjectas, alloqui congruum duximus. Inde est, quod si qua dulcia verba præ nimiis angustiis, quibus assidue premimur, nobis adessent, quoniam ex altero, gladio paganorum, ex altero latere insidiis malignorum spirituum impugnamur, te ut Christi sponsam, ut Christi arcanis semper intentam, extollere dignum existimaremus. Sed non opus est laudibus humanis extolli, quam divina gratia laudibus concessit angelicis admisceri; et illas felices dicimus, quæ de die in diem dulcissimis alloquiis tuis interesse ac satiari merentur. Felices etenim

EPISTOLA XXIII.

EPISCOPI DE BLVEZ AD HILDEGARDEM.

Ejus preces et litteras exspostulat.

illas haud incongrue dixerimus, quæ speculo divinæ A bit, ut eam sustinere possis, unde fiduciam tuam candidationis innixæ, bravium cursus sui meritorum in ipsum pone, nec de misericordia ejus despera. suorum a Domino quotidie percipere affectant. Fe- Et hoc faciens in gratia Dei, ad vitam vives. lices, inquit, ac nimium felices, quibus ob remunerationem cœlestium, terrena cuncta viluerunt, et a quibus despicitur, calcatur, vilipenditur, quidquid in hac vita cæteris mortalibus dulce, delectabile atque præstabile videtur. Ecce veræ filiæ Jerusalem, in quibus non est inventa macula (Cant. Iv), in quibus mundus nihil quod diligat habet: quæ etiam sequuntur Agnum quocunque ierit (Apoc. xvi). Nunc autem, o filia, ad te referentes consolationem tuam ccelitus tibi ostensam, humiliter requirimus, ac nos orationibus tuis cunctarumque sororum tuarum commendamus, quatenus nobis in procellis mundanarum curarum fluctuantibus, pie apud illum interveniatis, cujus thalamum post hujus vitæ terminum intrare desideratis. Faciat Dominus, o dilecta, ut videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ (Psal. CXXVII).

RESPONSUM HILDEGARDIS.

Patriarcham consolatur.

B

HENRICUS, Dei gratia de Bevez solo nomine vocatus episcopus, HILDEGARDI dilectæ magistræ sororum in Monte S. Roberti de Pingis, si quid in spiritu contrito et humilitate valet peccatorum oratio.

Benedictus Deus qui benedixit in omni benediclione spirituali (Ephes. 1), ita, quod in odore unguenti, quo unxit te Deus unctione misericordiæ suæ, trahatur etiam per te in longinquis partibus mundi multorum devotio. Nam manifesta Dei circa te dignatio mihi peccatori ac turbinibus sæculi gravato, magna est consolatio, quamvis a te corpore sed non mente plurimum remoto. Confidimus enim sine dubio meritis et precibus tuis Christi misericordiam patere cunctis, auxilium orationum tuarum fideliter quærentibus. Nos igitur propriæ conscientiæ diffidentia nullam in actibus nostris adipiscendæ salutis habentes confidentiam per charitatem Spiritus sancti te obsecramus in remotis regionibus, ut orationibus tuis indulgentiam peccatis nostris implores a Domino. Præterea quantulamcunque consolationem admonitionem saluti

Vivens Lux hæc in miraculis suis dicit: Prima radix in die apparuit, et in omnibus ramis floruit, atque duas vias constituit. Altera via plena ædificiorum erat, in quibus aquila et alia volatilia habitabant. Altera autem magnæ optionis plena fuit, in qua gigantes concurrerunt, qui contra aquilas istas et cætera volatilia pugnabant, sed eis præva- C nostræ necessariam, nobis rescribere non pigeat

seu

tuam dilectionem. Ipse autem qui omnia potest, et quem nulla latet cogitatio, secundum beneplacitum suum precibus satisfacere dignetur cordis nostri desiderio.

RESPONSUM HILDEGARDIS.

Pulchra utitur parabola qua ipsum ad veram sapientiam et charitatem hortatur.

lere non poterant. Tunc sol processit, et in extremo brachio suo aureos clypeos habuit, et contra gigantes illos pugnavit. Nam casus primi angeli a vita ceciderat, et postea casus Adæ luce paradisi carebat, et idem Adam in suggestione diaboli cum omnibus filiis suis ambulavit (Gen. 1). Sed sol in topazio et sapphiro emicuit, quod est in misericordia et charitate quæ Verbum Dei incarnatum protulit. Sol autem æqualiter fulsit, sicut in initio processerat, et ita permansit, ut omnino nulla umbra vicissitudinis super illum ceciderit, veluti in primo angelo, in Adam et in suggestione diaboli factum fuerat. Et ideo dictum est: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. cix). Nam in topazio misericordia, et in sapphiro charitas D humeros suos episcopale pallium simile sardio. Et

intelligenda est, quas virtutes sacerdos iste velut testimonium sacerdotale propter hominem induit. Nunc tu, o Pater, qui es in vice sacerdotis hujus, anima tua fluat sicut aqua quæ de petra in virga Moysis effluxit, ita quod verba tua incredulis cordibus potum salvationis dent, atque dies, quæ in anima tua lucet, crescat in multitudine virtutum. Vides autem te in anima tua sollicitum in via, quæ ad Deum tendit. Sed cum mens tua in turbinem ierit propter vicissitudinem laborum tuorum et aliorum, columba te perfundet, et simplicem turrim ante conspectum Dei te faciet. Pugnam vero quam intus et exterius in utroque scilicet homine pateris, Deus in temporibus tuis circa te hoc modo allevia

Vivens Lux ostendit mihi hæc, et dixit: Dic ad hominem illum: Vidi quasi pulchram formam virtutis quæ fuit pura scientia. Facies ejus valde clara erat, oculi ejus velut hyacinthus, et indumenta ipsius quasi pallium sericum. Habebat quoque super

hæc advocavit pulcherrimam amicam regis, videlicet charitatem, dicens: Veni mecum. Et venientes pulsabat ambæ ad januam cordis tui, dicentes : Tecum habitare volumus. Cave ergo, ne resistas nobis ; sed esto fortis ad resistendum vitiis et sæcularibus causis et vicissitudinis illorum vento rum, qui in turbinibus sicut malus fumus ascendunt, et ut aquæ quæ in tempestate volant. Hæc sunt inquietudines mentium hominum in iracundia et in aliis similibus. Silentium non habe in tædio, sed vox tua sicut tuba resonans in cæremoniis Ecclesiæ, et oculi tui sint puri in scientia, ita quod non sis piger tergere te ab indigno pulvere oneris. tui. Nam plenus es guttis noctium (Cant. v). Et

persuasio superbiæ sic locuta est tibi: Ne abluas A te. Sed nos hoc nolumus; volumus autem ut quæque tenebrosa de te abstergas, et non sis timidus de multis terroribus inimicorum tuorum, qui nec recte nec bene loquuntur de te. O miles, da nobis habitaculum in corde tuo, et perducemus te ad palatium regis nobiscum.

EPISTOLA XXIV.

EPISCOPI TREVIRORUM AD HILDEGARDEM.

Suum erga sanctam Hildegardem affectum gratiose declarat, testaturque ad episcopatum se promotum esse contra voluntatem suam. Sanctam itaque consulit ita scribens: Sed quia nescimus cujus vocatione promoti simus, hoc maxime anxietatem nobis infligit.»

ARNOLDUS, Dei gratia Trevirorum Ecclesiæ humilis electus, dilectæ in Christo cognatæ suæ HILDEGARDI de S. Robert., salutem et dilectionem ab eo qui est salus et dilectio.

RESPONSUM HILDEGARDIS.

Post salutaria documenta, serio illum monet ut caveat a superbia, a cupiditate divitiarum, ab injustitia, a vanitate, ac ut virtutes amplectatur statui suo congruas.

Tu arbor es a Deo constitutus, quemadmodum Paulus dicit Omnis potestas a Deo est (Rom. XIII), quia secundum summum Magistrum per invocationem nominis sui, omnis potestas nominata est, unde in illa, arbor viriditatem honoris nominis sui habet. Quod absque Deo est, et quod sinistra operatur, tibi non adsit, ne in cadente morbo superbiæ, cum primo angelo (Isa. xiv), scilicet Satana, qui contra Deum honorem furtim rapere voluit, cadas, quem multi secundum voluntatem suam rapiunt, B non curantes, quoquo modo eis ille conferatur. Istud coram Deo nihil est, quoniam sine ipso factum est nihil (Joan. 1), et sic Deus occidit quidquid ipsum non tangit. Ob hoc ergo sollicitus esto, ut per præcepta Dei, quæ sicut folia arboris multiplicata sunt, populo testimonium, quantam per gratiam ipsius potueris, perhibeas. Multæ enim tribulationes oneris tui, velut paupertas, te constringunt, quia divitiæ et multæ pecuniæ cœlestia non amant ideo propriam voluntatem homini Dei abstrahit, quatenus ad cœlestem patriam suspiret. Unde decet, ut pauper pauperem diligat, et dives divitem agnoscat, quia sapientia pauperi annulum dat, et diviti inaurem negat Propter sacerdotale enim cofficium tuum tibi istud adest. Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dilexi (Psal x1). Quid dicitur? Justitia Dei se non abscondit, sed itinera sua dilatat, nec ea currere erubescit. Vulnera quoque non abscondit, malum bono præponendo, velut in justitia vitam et gehennam esse, et in utraque parte currendum esse dicit. In hac fallacia justitia se non macerat, nec multiplicibus verbis injustitiam osculatur, sed ipsam totam conculcat. Veritas quoque opera, quæ sine Deo operantur, non laudat; se in pugnam, contradicere illa ut probus miles se præparat. Justitia Dei scutum tibi sit, et veritate ipsius quasi lorica induere, ita ut coram Deo bene armatus et non fugitivus per societatem vanitatis appareas, et disce ut ubera justitiæ sugas. Disce quoque vulnera peccatorum cum pœnitentia in misericordia curare, quemadmodum summus medicus salutare exemplum vobis ad salvandum populum reliquit. Tu namque qui in viriditate beati viri per instructionem nominis sui positus es, qui impium diabolum non attendit, qui ideo impius nominatus est, quia nullum bonum amavit, vide ne in thesauris pecuniæ glorieris (Eccli. xxx1), quæ in fine malitiosa est, quia post tricesimum annum, velut post annum unum deficit. Sed exsulta in monte Sion, ubi adjutorium Altissimi æternale in æternitate est, et omnis spiritus laudat Dominum (Psal. CL). Tu autem eburneus mons esto, de quo fenestralia jacula in recto judicio justitiæ Dei, contra adversarios tuos voli

Amicitia cognatione cœlestis est, quia senium ei non obest, sed confert; et vera est, stare nescit, sed in aliquo crescit et proficit quotidie. Cum autem ab ineunte ætate ulnis veri amoris nos amplexi sumus, miramur cur vos adulatorem plus vero amico diligatis, cum dicat propheta: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. c). Fratrem nostrum præpositum S. Andreæ, hic adulatorem vestrum reputamus; nos autem verum amicum intelligi volumus. Quia vero proventum nostrum, gladii vestri materiam esse scimus, ideo per Dei gratiam prospere nos rediisse, vestræ dilectioni significandum duximus. Sed quia nihil est beatum alicui quod ipse pro pœna reputat, coram Deo et vobis dicimus, quod dignitas, ad quam vocati sumus, contra nostram, teste Deo, voluntatem nunquam (ut fieri solet) nos dilexit, nunquam permulsit: et ideo hoc, quia nostra inscitia, nostra fragilitas suam deflet insufficientiam, suam deplangit indignitatem. Sed quia nescimus cujus vocatione [promoti] simus ad tale ministerium, hoc maxime anxietatem nobis infligit. Si ex Deo esse sciremus, crederemus quod qui cœpisset in nobis opus bonum, et perficeret (Philip. 1), cum necessitate magis quam virtute, ad sacerdotium promoveri proponamus. Et scimus quod Deus in loco sancto suo (Psal. LXVII) apud vos D salutem operatus (Psal. LXXIII), obessam misericorditer liberando, visitaverit plebem suam (Luc. vii). Unde ut modum liberationis obsessæ nobis rescribatis, et sæpius in verum lumen aspiciendo, sæpius nobis aliquid salutaris gratiæ per litteras tuas impartiamini, et ut manus vestras ad petram refugii pro nobis interpellando, exemplo Moysis levetis (Exod. XVII), dum nos contra Amalech in valle mundanæ miseriæ pugnamus, attentissime rogamus. Cum autem hæc coram abbate S. Eucharii fideli et dilecto nostro conscriberentur, ipse opitulando dulcedine sua verba nostra condivit. Volumus ergo ut per ipsum rescriptum vestrum nobis transmittatis.

tant. Curre quoque in altitudinem legis et justitiæ A Iv) tibi dicit: Stella quæ sub sole lucet, quod noDei, sicut capricornus, ne per instabilitatem inermis cadas, et filii tui de latere Ecclesiæ surgant, et postulent a te cibum justitiæ: et ideo bonam doctrinam disce, quatenus per te saturentur. Ego autem, ut jussisti, ad verum lumen aspexi, et vix incœptionem bonorum operum aspicere potui. Tu quidem bona opera studiosius operare, ut postea per gratiam Dei plura scribam; et fidelis amicus animæ tuæ esto, ita ut in æternitate vivas. In illa autem quæ obsessa fuit, de qua quæritis, multa mirabilia vidimus, quæ modo per scripta proferre non possumus, sed cognovimus quod diabolicus sufflatus de die in diem usque ad recessum suum defecit, et eadem mulier a fatigatione diaboli liberata est, et etiam infirmitate, quam ante in se non cognovit, tunc occupata est. Sed nunc vires tam corporis quam animæ plena sanitate recepit.

[blocks in formation]

B

men in parte sua habere potest, lucida scilicet nominatur, quoniam per solem aliis stellis amplius irradiatur. Sed quomodo deceret quod eadem stella lumen suum ita absconderet, quod aliis minoribus stellis minus luceret? Si enim hoc faceret, gloriosum nomen suum non haberet, sed cæco nomine nominaretur, quia, quamvis lucida diceretur, lumen tamen ejus non videretur. Miles etiam qui ad prælium sine armatura venerit, ab inimicis certissime conculcabitur, quia corpus suum lorica non circumdederat; nec capiti suo galeam imposuerat, nec clypeo se texerat, unde et in magna confusione caperetur. Tu autem qui lucida stella per episcopale officium appellaris, et qui de nomine summi sacerdotis radias, lumen tuum, quod verba justitiæ sunt, subditis tuis non abscondas, quoniam in corde tuo sæpe dicis : Si ego mihi subjectos verbis terrerem, molestum me haberent, quia eos superare non valeo, utinam amicitiam eorum, tacens retinere possem. Itaque sic dicere et facere tibi non expedit. Sed quid? Terribilibus verbis propter episcopale nomen et corporis tui nobilitatem, eos ut rapiens accipiter non terreas, nec periculosis verbis, velut clava eos percutias; sed verba justitiæ cum misericordia ejus misce, et ipsos cum timore Dei inunge, proponens eis quam periculosa animabus et felicitati eorum injustitia sit. Certissime, certissime, certissime, hoc modo audient te. Per squalidos autem et instabiles mores te illis non admisceas, nec quid cuique placeat seu displiceat, inspicias ; quoniam si hoc feceris, minor cæteris coram Deo et hominibus apparebis. Nam talia personam tuam non decent. Vide etiam quod munda animalia quæ ruminant, macerarentur, si pabulo eorum, cibus porcorum per quem ipsi pinguescunt, admiscerentur. Sed et tu, si squalidis moribus et societati peccatorum te adjungeres, polluereris, per quod nefarii gauderent, perfecti viri turbarentur, dicentes: Ah, ah; væ, væ, qualis episcopus noster est? per recta itinera justitiæ nobis lucet. Populum autem tuum ab inimica infidelitate corripe, et averte ita, non lorica fidei nudus sis, et de Scripturis sanctis viam justitiæ illi ostende, et galeam spei capiti D tuo, et scutum veræ defensionis collo tuo impone (Ephes. vi), quatenus in omnibus ærumnis et periculis Ecclesiæ defensor, quantum prævales, existas. Lumen quoque veritatis sic tene, ut probus miles in militia mea, quæ vera charitas sum, appareas, et in naufrago mundo, et in duris bellis iniquitatis, strenuus et fortis sis, quatenus lucida stella in æterna felicitate fulgeas. Nunc, o tu Pater, qui in pastorali nomine es, paupertatem hominis hæc scribentis non dedigneris, quoniam ista non secundum me, nec secundum alium hominem dictavi nec protuli; sed ea hoc modo, scripsi, quemadmodum ipsa in vera visione, vigilans mente et corpore, vidi et audivi; quia, ut aliqua ad te scriberem, jussisti.

Quamvis locorum diversitas mutui aspectus et desiderabilem collocutionis subtrahat gratiam, quos Christi charitas conjunxit, semper tamen tenebit C animorum vicinitas. Unde est mihi desideratissimum, quod in hoc anno, dum transitus viæ et gratia te videndi, diu desiderata, occurrit. Sed ægritudo et tenuitas tui corporis, cor meum, multorum in terra nostra a te in Christo amplectentium turbavit et perculit, semper exoptantium vitæ tuæ sospitatem, veræque salutis æternitatem. Complacuit ergo et dignum duximus, perquiri certosque reddi de statu tuo, et maxime indicare et notificare tibi quod turbinibus et procellis sæcularium quotidie ita perturbamur, quod etiam aliquando mentis oculos ad cœlestia levare conamur. Sed quia plurimorum novit industria, te perfusam divini charismatis munere, de quo gaudet concio fidelis Ecclesiæ, et nos pro modulo nostræ discretionis congratulamur; scientes hominem carnis tegmine degentem, et juxta Apostoli vocem in cœlo conversantem (Philip. 11). Tali igitur dote ditata, quasi bonæ margaritæ inventrix (Matth. xn), ex occulto Dei quod petimus, inquiras, nobisque commonitoria verba, prout Deus tibi donaverit, transmittas; quoniam in sapientia et thesauro abscondito, juxta veridicum, non est utilitas (Eccli. xx). Valete.

RESPONSUM HILDEGARDIS.

Quæ in visione audierit et viderit notificat. Præclaram adhortationem subjungit.

In mystico spiramine veræ visionis, hæc verba vidi et audivi : Ignea charitas, quæ Deus est (1 Joan.

EPISTOLA XXVI.

CONRADI IMPERATORIS (16) AD HILDEGARDEM. Favores suos addicit et filium suum Sanctæ precibus commendat.

CONRADUS, divina favente gratia, rex Romanorum, HILDEGARDI Deo dicatæ virgini, et magistræ sororum de sancto Roberto in Pingis, salutem et gratiam

suam.

Quia regali culmine impediti, ac diversis turbinibus et procellis quassati, te invisere pro velle nostro non possumus, litteris tamen nostris te adire non omittimus. Nam, ut audivimus, revera superabundat in te confessio summæ laudis per sanctimoniam vitæ innocentis, et per magnificentiam Spiritus desuper mirifice in te venientis. Unde quamvis sæcularem vitam agamus, ad te properamus, ad te confugimus, ac orationum et exhortationum tuarum suffragia humiliter quærimus, quoniam longe aliter vivimus quam debeamus. Pro certo autem scias quod tibi et sororibus tuis, in omni causa et in omni necessitate vestra prodesse et fadesse, ubi possumus, properabimus. Unde et filium meum, quem superstitem desidero esse, orationibus tuis, sicut et meipsum, attentius commendo.

RESPONSUM HILDEGARDIS.

A liter servientes. Prima etenim hæc tempora ad justitiam Dei sunt squalida, sequentia vero tædiosa. Quæ autem deinde supervenient, ad justitiam se ad modicum erigent; sed quæ postea insurgent, quasi ursus cuncta divident, et divitias sibi per malum congerent; sed quæ illa sequentur, signum virilis fortitudinis ostendent, ita ut omnes pigmentarii ad primam auroram justitiæ cum timore, verecundia et sapientia currant; et principes concordiam unanimiter habeant, eam quasi vir præliator sicut vexillum contra errantia tempora maximorum errorum elevantes, quos Deus destruet et exterminabit secundum quod ipse novit, et ut sibi placet. Et iterum ille, qui omnia novit, tibi, o rex, dicit: Hæc tu homo audiens, teipsum a voluntate tua compesce, B et te corrige, quatenus ad tempora illa purificatus venias, in quibus de factis tuis amplius non erube

c

C

Non obscure prædicit schismata aliaque Ecclesiæ mala quæ nata sunt sub Friderico I, Conradi successore. Addit multa eodem spiritu prophetico de variis Ecclesiæ temporibus et vicissitudinibus. Qui vitam dat omnibus, dicit: Beati sunt, qui candelabro summi Regis digne subjacent, et quos Deus in magna providentia procuravit, ita ut eos de sinu suo non abscindat. In illo, o tu Rex, permane, et squalorem de mente tua abjice; quoniam Deus omnem, qui eum devote, et pure quærit, conservat. Sed et regnum tuum ita tene, et tuis unamquamque justitiam provide, ut a superno regno alienus non fias. Audi, in quadam parte a Deo te avertis ; et tempora, in quibus es, velut in mnliebri persona, levia sunt, et etiam in contrariam injustitiam, quæ justitiam in vinea Domini destruere tentat, se inclinant. Postea vero pejora tempora venient, in quibus veræ Israelitæ flagellabuntur, et in quibus catholicus thronus in errore movebitur: el ideo novissima eorum, velut cadaver in morte, blasphe- D miæ erunt. Unde et hic dolor in vinea Domini fumigat. Et post hæc fortiora prioribus tempora surgent, in quibus justitia Dei aliquantulum erigetur, et in quibus injustitia spiritalis populi ad ejiciendum notabitur. Sed tamen provocari et exacerbari ad contritionem acriter nondum audebitur. Sed deinde alia tempora instabunt, in quibus divitiæ Ecclesiæ dispergentur, ita quod etiam spiritalis populus velut a lupis lacerabitur, et a locis suis et de patria sua expelletur. Unde primi eorum ad solitudinem transibunt, pauperem vitam in multa contritione cordis deinceps habentes, et sic Deo humi(16) Hujus nominis tertii.

scas.

EPISTOLA XXVII.

FREDERICI IMPERATORIS AD HILDEGARDEM.

Quædam a Sancta in colloquio apud Ingelheim prædicta impleta esse nuntiat. Preces ejus petit. Solius æquitatis respectu in controversia quæ quosdam inter et S. Hildegardem in ipsius curia dirimenda erat, se judicaturum promittit. FREDERICUS, Dei gratia Romanorum imperator et semper Augustus, dominæ HILDEGARDI de Pingis, gratiam suam et omne bonum.

Notum facimus sanctitati tuæ, quoniam ea quæ prædixisti nobis, cum Ingelheim manentes, ad præsentiam nostram venire rogavimus, jam in manibus tenemus. Sed nos tamen in omni conatu pro honore regni laborare non cessabimus. Quapropter dilectionem tuam quam intime admonemus, ut cum sororibus tibi commissis, ad omnipotentem Deum preces pro nobis fundas, quatenus in terrenis negotiis laborantes, ita se convertat, ut gratiam ipsius obtinere valeamus. Certum autem debes habere, quod super omni negotio tuo, ad nos per te directo, neque amicitiam, neque odium alicujus personæ attendemus, sed solius justitiæ respectu, æquitatem judicare proponimus.

RESPONSUM HILDEGARDIS. Frederici molitiones varias improbat. Ejus regnum salis longum, sed turbulentum fore prædicit."

A summo judice hæc verba diriguntur ad te. Valde amirabile est, quod hanc personam homo habet neccessariam scilicet quæ tu rex es. Audi: Quidam rex stabat in excelso monte, et in omnes valles respiciebat, quid quisque faceret in eis, videns. Et virgam manu tenens, quæque recte dividebat, videlicet quod erat aridum, ut viride esset, et quod dormiebat, ut vigilaret. Sed et virga hæc istis pœnam stuporis abstulit, qui in magno studio erant. Cumque idem vir oculum suum non aperiret, venit nigra nebula, quæ valles istas tetigit. Sed et corvi et aliæ volucres, quæque circumposita dissi

« PoprzedniaDalej »