Obrazy na stronie
PDF
ePub

tere ut faceret, prou semper ipsis fe

cerat.

9 Pilatus autem respondit eis, dicens, Vultis dimittam vobis regem illum Judaeorum?

10 Noverat enim eum per invidiam traditum fuisse a primariis sacerdotibus.

11 Primarii verò sacerdotes conciârunt turbam, ut potiùs Barabbam psis dimitteret.

12 Tunc Pilatus respondens, ruraum dixit eis, Quid ergo vultis faciam isto quem dicitis regem Judaeorum?

13 Ipsi verò rursum clamaverunt, Crucifige eum.

14 Pilatus autem dicebat eis, Enimvero quid mali fecit? Illi autem ampliùs clamaverunt, Crucifige eum.

15 Pilatus igitur volens turbae satisfacere, dimisit eis Barabbam, et Jesum flagellatum tradidit ut crucifige

retur.

16 Milites verò abduxerunt eum intra aulam, id est, praetorium; et convocaverunt totam cohortem.

17 Et induerunt eum purpurâ, et circumposuerunt ei plexam coronam spineam :

18 Et coeperunt eum salutare, dicentes, Ave, rex Judaeorum.

19 Et verberabant ejus caput calamo, et inspuebant in eum, ac submissis genibus adorabant eum.

20 Quum autem illusissent ei, exuerunt eum purpurâ, et induerunt eum suis ipsius vestimentis, eduxeruntque ut crucifigerent eum.

21 Praeterea angariârunt praetereuntem quendam Simonem Cyrenaeum, venientem rure, patrem Alexandri et Rufi, ut attolleret crucem ejus.

22 Duxeruntque eum in locum Golgotha; quod est, si interpreteris, Calvariae locus.

23 Et dederunt ei bibendum my rhatum vinum: ipse verò non sump

sit.

24 Quumque crucifixissent eum, partiti sunt vestimenta ejus, jacta Borte super ca, quis quid tolleret

25 Erat autem hora tertia quando crucifixerunt eum.

26 Eratque inscriptio criminis ipsius inscripta his verbis, REX ILLE IVDAEORVM.

27 Crucifixerunt etiam cum e duos latrones: unum ad dextrain, et alterum ad sinistram ejus.

28 Et impleta est scriptura quae dicit, Et cum sceleratis numeratus

est.

29 Qui verò praeteribant conviciabantur ei, moventes capita sua, et dicentes, Vah, tu qui destruis templum, et triduo aedificas,

30 Serva teipsum, et descende e

cruce.

31 Similiter autem et primarii sacerdotes illudentes, dicebant alii ad alios cum scribis, Alios servavit ; seipsum servare non potest.

32 Christus ille rex Israëlis descendat nunc e cruce, ut videamus et credamus. Et qui crucifixi erant cum eo probris afficiebant eum.

33 Quum verò advenisset hora sexta, tenebrae factae sunt super totam regionem usque ad horam no

nam.

34 Et horâ nonâ clamavit Jesus voce magnâ, dicens, Eloï, Eloï, lama sabachthani? quod est, siquis interpretetur, Deus mi, Deus mi, cur me deseruisti?

35 Et quidam adstantium, quum audissent, dicebant, Ecce, Eliam vo

cat.

36 Cucurrit autem quidam, et impletâ spongiâ aceto, et arundine circumpositâ, dedit ei potum, dicens, Sinite; videamus an veniat Elias ad eum detrahendum.

37 Jesu verò emissâ voce magnà expiravit.

58 Et aulaeum templi fissum est in duas partes, a summo usque ad

imum.

39 Quum vidisset autem centurio, qui adstabat ipsi ex adverso, eum ita emisso clamore expirâsse, dixit, Vere homo iste Filius erat Dei.

40 Erant autem etiam et mulieres

longinquo spectantes; inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi parvi et Jose mater, et Salome:

41 Quae etiam, quum esset in Galilaeà, sequutae fuerant eum, et ministraverant ei: aliaeque multae quae simul tum eo ascenderant Hierosolyma.

42 Quum autem serum dici jam esset, quoniam erat parasceue, hoc est, antesabbatum,

43 Veniens Josephus Arimathaecnsis, honoratus senator, qui et ipse expectabat regnum Dei, fidente animo introiït ad Pilatum, et petiit-corpus Jesu.

44 Pilatus autem miratus est, si jam mortuus esset; et advocato centurione, interrogavit eum an jamdudum mortuus fuisset.

7 Sed abite, dicite discipulis eu et Petro,ipsum praeire vobis in Galilaeam: illic eum videbitis, prout dixit vobis.

8 Tune digressae citò, fugerunt a monumento: tenebat enim eas tremor et stupor: neque cuiquam quic quam dicebant; tinebant enim.

9 Quum autem resurrexisset Je sus, manè, primo die hebdomaais, apparuit primùm Mariae Magdalenae, ex quâ ejecerat septem daemonia.

10 Illa profecta annunciavit iis qui cum ipso fuerant, lugentibus ac flentibus.

11 Illi verò quum audissent eum vivere, et conspectum fuisse ab eâ, non crediderunt.

12 Postea autem duobus ex ipsis 45 Et re cognita ex centurione, do- ambulantibus apparuit alià forma, navit corpus Josepho. quum rus proficiscerentur.

46 Is autem emit sindonem, et detractum eum involvit sindone, deposuitque in monumento quod erat excisum e petrâ; et advolvit saxum ad ostium monumenti.

47 Maria Magdalene verò et Maria mater Jose spectabant ubi poneretur.

CAP. XVI.

T exacto intercedente sabbato,

13 Et illi abierunt, et annunciaverunt reliquis, qui ne illis quidèm crediderunt.

14 Postremò verò unà sedentibus ipsis undecim conspicuum sese praebuit, et exprobravit incredulitatem eorum, et cordis duritiem; eo quòd iis qui ipsum conspexerant suscitatum non credidissent.

15 Et dixit eis, Profecti in mun

E Maria Magdalene, et Maria Ja- dum universum, praedicate evangeli

cobi mater, et Salome, emerant aromata, ut venientes ungerent eum.

2 Et valde manè, primo die hebdomadis, veniunt ad monumentum, exorto sole;

5 Dicebantque inter sese, Quis devolvet nobis saxum ab ostio monumenti?

4 Intuitae verò conspiciunt saxum esse devolutum: nam erat magnum valde.

5 Ingressae igitur in monumentum, viderunt juvenem sedentem ad dextram amictum stolâ candidà: et expaverunt.

6 Ipse verò dixit eis, Ne expavescite: Jesum quaeritis, Nazarenum ilum, qui fuit crucifixus; suscitatus est, non est hic: ecce locus ubi po

erant eum.

um omni creaturae.

16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, servabitur; qui verò non crediderit, condemnabitur.

17 Signa autem eos qui crediderint haec consequentur: Per nomen meum daemonia ejicient; linguis loquentur novis ;

18 Serpentes tollent; et si quid lethale biberint, nequaquam nocebit eis; aegrotis manus imponent, et be ne habebunt.

19 Dominus igitur, postquam lo quutus fuisset eis, sursum receptur est in coelum, et sedit ad dextrain Dei.

20 Illi verò profecti praedicârun! ubique, Domino co-operante, et sermonem eorum confirmante, per signa subsequentia.

[blocks in formation]

F

gis Judaeae sacerdos quidam nomine Zacharias, ex classe Abiae; uxor verò ipsius erat ex filiabus Aaron; et nomen ejus Elizabetha.

6 Erant autem justi ambo in conspectu Dei, incedentes in omnibus mandatis et constitutionibus Domini inculpate.

7 Nec erat eis proles, eo quòd esset Elizabetha sterilis, et ambo provecti jam essent aetate.

8 Factum est autem, ut quum is sacerdotio fungeretur in ordine suae classis ante Deum,

9 Secundùm ritum functionis sacerdotalis, sortitus sit munus suffitûs faciendi, ingrediendo in templum Domini.

10 Tota verò multitudo populi foris precabatur tempore suffitûs.

11 Visus autem est ei angelus Domini, stans ad dextram altaris suffitûs.

12 Et Zacharias eo viso turbatus est, et timor incidit in eum.

13 Dixit autem ei angelus, Ne time, Zacharia: : nam exaudita est deprecatio tua; uxorque tua Elizabetha gignet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem.

14 Et is erit tibi gaudio et exsá. · tationi; multique super ejus nativi. tate gaudebunt.

15 Erit enim magnus in conspecs tu Domini, et vinum siceramque nor bibet; et Spiritu Sancto implebitur, etiam a ventre matris suae :

16 Multosque filiorum Israëlis convertet ad Dominum Deum ipso

rum.

17 Nam ipse praecedet in conspectu ejus cum spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios, et rebelles ad prudentiam justorum ; ut paret Domino populum instructum.

18 Tunc dixit Zacharias angelo, Quo argumento istud noscam? ego enim sum senex, et uxor mea pro

vecta est aetate.

19 Et respondens angelus dixit ei, Ego sum Gabriel, qui adsto in conspectu Dei; missusque sum ut te alloquar, et haec tibi laeta nunciem.

20 Et ecce, silebis, nec loqui poteris, ad eum usque diem quo haec fiant eò quòd non credidisti sermonibus meis, qui implebuntur tempore

suo.

21 Erat autem populus exspectans Zachariam; et mirabantur quòd is tardaret in templo.

22 Ille verò egressus non poterat eis loqui et agnoverunt eum visionem vidisse in templo; nam ipse innuebat eis, permansitque mutus.

23 Et factum est, ut impleti sunt dies ministerii ipsius, abiit donum

suam.

24 Post illos autem dies concepit Elizabetha uxor ejus, et occultavit se menses quinque, dicens,

25 Nempe ita mihi fecit Dominus diebus quibus me intuitus est, ut auferret probrum illud meum inter ho

mines.

26 Mense autem sexto missus :st angelus Gabriel a Deo, ir. urbem Galilaeae, cui nomen Nazaretha,

27 Ad virginem desponsam viro cul nomen erat Josephus, ex domo Davidis: nomen autem virginis erat Maria.

28 Ingressus igitur angelus ad cam, dixit, Ave, gratiâ dilecta: Dominus tecum est: benedicta tu inter ulieres.

29 Illa verò quum eum vidisset, perturbata est super ejus sermone, e: cogitabat qualis esset salutatio ista.

50 Tunc dixit ei angelus, Ne time, Maria; es enim in gratiâ apud

Deum.

51 Et ecce, concipies in utero, et paries filium; et vocabis nomen ejus JESUM.

52 Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur; dabitque ei Dominus sedem Davidis patris ipsius:

53 Regnabitque in domo Jacobi in aeternum; et regni ejus non erit finis.

34 Dixit autem Maria ad angelum, Quomodo erit istud, quandoquidem virum non novi?

35 Et respondens angelus dixit ei, Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Aitissimi inumbrabit te: propterea id etiam quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.

56 Et ecce, Elizabetha cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute suâ; et hic mensis est sextus ipsi, quae vocabatur sterilis.

57 Quia apud Deum non erit ullum verbum quod fieri non possit.

38 Dixit autem Maria, Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundùm verbum tuum. Et abiit ab eâ angelus.

39 Surgens verò Maria per eos des, profecta est in montanam regionem cum festinatione, in urbem Judae ;

40 Et ingressa est domum Zachariae, et salutavit Elizabetham.

41 Et factum est, ut audivit Eliuabetha salutationem Mariae, subsi

lilt foetus in utero ejus; et repleta est Spiritu Sancto Elizabetha,

42 Exclamavitque voce magnà, et dixit, Benedicta tu inter mulieres quia benedictus fructus uteri tui.

43 Et unde hoc mihi, ut venia mater Domini mei ad me?

44 Ecce enim, ut exstitit vox salutationis tuae in auribus meis, sub siliit foetus exsultans in utero meo.

45 Et beata est quae credidit: nanı perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino.

46 Tunc ait Maria, Magnificat anima mea Dominum,

47 Et exsultat spiritus meus super Deo servatore meo:

48 Quia respexit huinilem ancillam suam: ecce, enim, ex hoc tempore beatam me praedicabunt omnes actates;

49 Quia magnificè mecum egit potens ille, cujus sanctum est nomen;

50 Et cujus misericordia in omnes aetates parata est timentibus ip

sum.

51 Forte facinus fecit brachio suo: dissipavit superbos cogitatione cordis ipsorum :

52 Detraxit potentes e thronis, et extulit humiles:

53 Famelicos implevit bonis, et di vites ablegavit inanes.

54 Suscepit Israelem puerum suum, ut memor esset misericordiae;

55 Prout loquutus est patribus nostris, nimirum Abrahaino, et semini ejus, in aeternum.

56 Mansit autem Maria cum illá quasi menses tres, et postea revertit domum suam.

57Elizabethae verò completum. est tempus ad pariendum; et peperit filium.

58 Et audierunt accolae et cognati ejus, Dominum magnificâ misericor diâ suâ usum esse erga eam; et ei gratulabantur.

59 Et factum est, ut die octavo venerint ad circumcidendum puerulum: vocabant autem eum ex nomine pa tris ipsius, Zachariam

60 Sed respondens mater ejus ait, Nequaquam, sed vocabitur Joannes.

61 Et dixerunt ad eam, Nemo est in cognatione tuâ qui vocetur isto nomine.

62 Innuebant autem patri ejus quid vellet eum vocari :

63 Isque postulatâ tabellâ scripsit, dicens, Joannes est nomen ejus. Et inirati sunt omnes.

64 Apertum est autem os ejus illico, et lingua ejus; et loquebatur benedicens Deo.

65 Ortus est igitur timor omnibus secolis eorum: et in totâ montanê regione Judaeae divulgata sunt omnia verba ista.

66 Et omnes qui audierunt reposuerunt ea in corde suo, dicentes, Quisnam puerulus hic erit? Manus autem Domini erat cum eo.

67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto, prophetavitque, dicens,

68 Benedictus Dominus Deus Israëlis; quòd inviserit et redemerit populum suum,

69 Et erexerit cornu salutis nobis m domo Davidis pueri sui :

70 Prout loquutus est per os sanctorum, qui a seculo fuerunt, prophe

[blocks in formation]

75 Cum sanctitate et justitiâ, in ipsius conspectu, cunctis vitae nostrae diebus.

76 Tu verò, puerule, Propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini, ut pares vias ejus;

77 Et des cognitionem salutis no

pu o ejus, per remissionem peccato uni ipsorum,

78 Ex intimâ misericordiâ Dei nostri; quâ invisit nos is qui produ ex alto;

79 Ut appareat iis qui in tenebri. et umbrâ mortis positi sunt, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

80 Ipse autem puerulus cresceba, corroborabatur Spiritu; fuitque in desertis ad eum usque diem quo se o tenderet apud Israëlem.

FA

CAP. II.

ACTUM est autem diebus illis, ut prodierit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur totus terrarum orbis.

2 (Haec descriptio prima facta est praesidente Syriae Cyrenio.) 3 Ibant igitur omnes ut describerentur, in suam quisque urbem.

4 Ascendit autem etiam Josephus a Galilaeâ, ex urbe Nazarethâ, in Judaeam, in urbem Davidis, quae vocatur Bethlehema; propterea quòd erat ex domo et familia Davidis:

5 Ut describeretur cum Mariâ desponsâ sibi uxore, quae erat praegnans.

6 Factum est autem quum essent illic, ut explerentur dies ad pariendum.

7 Peperit igitur filium suum primogenitum, et fasciis eum involvit, reclinavitque eum in praesepi; ed quòd non erat eis locus in diversorio.

8 Erant autem pastores in eâdem regione excubantes, et agentes vigi-, ias noctis super gregem suum.

9 Et ecce, angelus Domini supervenit ipsis, et gloria Domini circunfulsit eos, et timuerunt timore magno.

10 Tunc dixit eis angelus, Ne timete; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit toti po. pulo:

11 Nempe, natum esse vobis ho die Servatorem, qui est Christus D minus, in urbe Davidis.

19 Hoc autem vobis signum ert..

« PoprzedniaDalej »