Obrazy na stronie
PDF
ePub

praeterierit ex lege, usquedum omnia facta fuerint.

19 Quisquis igitur solverit unum ex mandatis hisce minimis, et ita dotuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum: quisquis autem fecerit et docuerit, iste magnus vocabitur in regno coelorum.

20 Dico enim vobis, nisi abundaverit vestra justitia plùs quàm illa scribarum et Pharisaeorum, vos nequaquam ingressuros in regnum coelorum.

21 Audistis dictum fuisse a veteribus, Non occides; quisquis autem occiderit, tenebitur judicio:

22 Ego verò dico vobis, Quicunque irascitur fratri suo temere, tenebitur judicio: quicunque verò dixerit fratri suo, Raca, tenebitur consessu: quisquis autem dixerit, Fatue, tenebitur Gehennâ ignis.

23 Igitur, si munus tuum attuleris ad altare, et illic memineris fratrem tuum habere aliquid contra te;

24 Omitte illic munus tuum coram altari, et ab, primùm reconciliator fratri tuo, et tunc, ubi veneris, offer munus tuum.

25 Esto amicus adversario tuo cito, dum es in viâ cum eo: nequando te tradat adversarius judici, et judex te tradat ministro, et in custodiam conjiciaris.

26 Amen dico tibi, nequaquam exibis illinc, usquedum reddideris ultimum quadrantem.

27 Audistis dictum fuisse a veteribus, Non moechaberis :

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

unum ex membris tuis, ar on totum corpus tuum conjiciatura Gehen

nam.

31 Dictum est autem, Quisquis dimiserit uxorem suam, det ei libellum abscessionis:

32 Ego verò dico vobis, Quisquis dimiserit uxorem suam, extra ratio nem scortationis, facit ut ea moeche tur: et quisquis dimissam duxerit, moechatur.

33 Rursum audistis dictum fuisse a veteribus, Non pejerabis, sed reddes Domino quae tu juraveris:

34 Ego verò dico vobis, Ne jurate omnino : neque per coelum, quia thronus Dei est :

35 Neque per terram, quia scabellum est pedum ejus; neque per Hicrosolymam, quia urbs est magni regis.

36 Neque per caput tuum jures. quia non potes unum capillum album aut nigrum facere :

37 Esto autem sermo vester, Etiam, etiam, Non, non: quod autem supra haec redundat, a malo est.

38 Audistis dictum fuisse, Oculum pro oculo, et dentem pro dente:

39 Ego verò dico vobis, Ne obsistite improbo; sed qui te caedet in dexteram tuam maxillam, obverte e et alteram.

40 Et ei qui velit tecum contendere, ac tunicam tuam capere, dimitte illi etiam pallium:

41 Et quisquis te angariabit ad milliare unum, abi cum eo duo.

42 Petenti abs te dato: et volentem mutuari abs te ne aversare.

43 Audîstis dictum fuisse, Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum:

44 Ego verò dico vobis, Diligite inimicos vestros, benedicite iis qui devovent vos, benefacite iis qui oderum vos, et precamini pro iis qui vobis in. festi sunt, et persequuntur vos :

45 Ut sitis filii Patris illius vestr qui est in coelis: facit enim ut sol suus exoriatur super malos ac bonos et pluit super justos et injustos.

46 Nam si dilexeritis eos qui dili.

[blocks in formation]

A

CAP. VI. TTENDITE, ne justitiam vestram exerceatis coram hominibus, ut spectemini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui est in coelis.

2 Itaque quum praestabis eleemosynam, ne curato buccinâ cani coram te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in plateis, ut gloriam consequantur ab hominibus: amen dico vobis, retulerunt mercedem suam.

3 Quum verò tu das eleemosynam, ue noverit sinistra tua quid faciat dextera tua;

4 Ut sit tua eleemosyna in occulto; Pater autem tuus, qui te aspicit in occulto, reddet tibi in propatulo.

5 Et quum precaberis, ne esto ut hypocritae; amant enim in conventibus et in angulis platearum stantes precari, ut appareant hominibus, amen dico vobis, retulerunt mercedem

suam.

6 Tu verò, quum precaris, introïto in conclave tuum; et clauso ostio tuo, precare Fatrem tuum in occulto; et Pater tuus, qui te aspicit in occulto, reddet tibi in propatulo.

7 Precantes autem ne eadem blaterate, ut ethnici; putant enim fore ut suâ illâ loquacitate exaudiantur.

8 Ne igitur ipsis assimilamini: novit enim Pater ille vester, quibus sit vobis opus, antequam vos petatis ab

eo.

9 Vos igitur ita precamini: PATER noster, qui es in coelis, sanctiAcetur nomen tuum:

10 Veniat regnum tuum: Fiat voints tua sicut in coelo, ita etiam in terrâ:

11 Panem nostrum quotidiaruza da nobis hodie:

12 Et remitte nobis debita nostra sicut et nos remittimus debitoribus nostris :

13 Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos ab illo malo: Quia tuum est regnum, et potentia et gloria in secula. Amen.

14 Nam si remiseritis hominibus suos lapsus, remittet etiam vobis Pa ter ille vester coelestis:

15 Sin autem non remiseritis hominibus ipsorum lapsus, nec Pater vester remittet vobis offensas vestras

16 Quum autem jejunatis, ne estote, ut hypocritae, tetrico vultu; deformant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunare: amen dico vobis, retulerunt mercedem suam.

17 Tu verò, quum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava;

18 Ut ne appareas hominibus jejunare, sed Patri tuo, qui est in occulto, et Pater tuus, qui aspicit 13 occulto, reddet tibi in propatulo.

19 Ne thesauros recondite in terrâ, ubi tinea et erosio corrumpit, et ubi fures perfodiunt ac furantur:

20 Sed recondite vobis thesauros

in coelo, ubi neque tinea neque erosio corrumpit, et ubi fures non perfodiunt, neque furantur:

21 Nam ubi est thesaurus vester, illic erit etiam cor vestium.

22 Lucerna corporis est oculus: itaque si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit :

23 Sin autem oculus tuus malus fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Ergo si lumen, quod est in te, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae ?

24 Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum habebit odio, et alterum diliget; aut uni adhaere bit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.

25 Propterea dico vobis, Ne estote soliciti de animâ vestrâ, quid esuri sitis, aut quid bibituri; neque de cor pore vestro, quâ re itis induendi

Nonne anima plus est quàm alimen. tum, et corpus quàm vestitus?

26 Intuemini in volucres coeli ; non enim serunt, neque metunt, neque cogunt in horrea; sed Pater ille vester coelestis alit eas. Nonne vos multò praestatis eis?

27 Quis autem ex vobis solicitè cogtando potest apponere ad staturam suam cubitum unum?

28 Ac de vestitu quid soliciti estis? Discite quomodo lilia agrorum augesant: non fatigantur, neque nent.

29 Sed dico vobis, ne Solomonem quidem cum universâ gloriâ suâ sic &mictum fuisse ut unum ex istis.

50 Quòd si herbam agri, quae hodie exstat, et cras in clibanuin conjicitur, Deus ita circumvestit; nonne vos multò magis, ó exiguâ fide praediti?

31 Ne igitur estote soliciti, dicentes, Quid edemus, aut Quid bibemus, aut Quo amiciemur?

32 (Nam omnia ista gentes requirunt:) novit enim Pater ille vester coelestis vos indigere his omnibus.

33 Sed quaerite primò regnum Dei, et justitiam ejus; et ista omnia adjicientur vobis.

54 Ne igitur estote soliciti de crastino: nam crastinus dies solicitus erit de rebus suis: sufficit diei sua vexatio.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

coram porcis; nequando concalcent eas pedibus suis, et conversi lacerent

vos.

7 Petite, et dabitur vobis: quie rite, et invenietis: pulsate, et aperie tur vobis.

8 Quisquis enim petit, accipit: ef qui quaerit, invenit: et ei qui pulsat aperietur.

9 Nam quis est ex vobis homŲ qui, si filius ejus petierit ab eo pancr det ei lapidem?

10 Et si piscem petierit, num serpentem dabit ei?

11 Si vos igitur, qui mali estis, nôstis dona bona dare liberis vestris, quanto magis Pater ille vester, qui est in coelis, dabit bona iis qui peti erint ab ipso

12 Quaecunque igitur volueritis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis: ista enim est lex et prophetae.

13 Introïte per angustam portam: quoniam lata est porta, et spatiosa via, quae abducit in exitium, multique sunt qui introëunt per eam :

14 Quia angusta est porta, et stricta via, quae ducit ad vitam; et pauci sunt qui inveniunt eam.

15 Cavete verò vobis a pseud.prophetis, qui veniunt ad vos cum vestimentis ovium, sed intrinsecus sunt lupi rapaces:

16 A fructibus eorum agnosceti eos. Num colligunt ex spinis uvam, aut ex tribulis ficus?

17 Ita omnis arbor bona fert fructus bonos; putris autem arbor fert fructus putres.

18 Non potest arber bona fructus malos ferre, neque arbor nala fructus bonos ferre.

19 Quaecunque arbor non fert fructum bonum, exciditur, et in ignem conjicitur.

20 Nempe igitur ex fructibus ipsorum agnoscetis eos.

21 Non quisquis dicit mihi, Domine, Domine, introibit in regnum coelorum; sed qui facit quod vull Pater meus, qui in coelis est.

22 Multi dicent mihi die illo, Do

mine, Domine, nonne per nomer tuum prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et per nomen tuum multas virtutes edidimus?

23 Tunc autem profitebor eis, Certè nunquam novi vos: discedite a me qui operam datis transgressioni legis. 24 Quisquis igitur audit ex me sermones istos, et eos praestat, assimilabo eum viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petram:

25 Decidit autem nimbus, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et nciderunt domui illi: sed non cecidit, fundata enim fuerat super petram.

26 Et quisquis audit ex me hos sermones, et eos non praestat, assimilabitur viro fatuo, qui aedificavit domum

suam super arenam :

27 Descendit autem pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et impegerunt in domum illam : et cecidit, et fuit casus ejus magnus.

28 Factum est autem, quum finisset Jesus sermones istos, ut percelleretur turba super doctrinâ ipsius.

29 Docebat enim eos ut habens auctoritatem, non autem ut scribae.

[blocks in formation]

2 Et, ecce, leprosus quum venisset, adoravit eum, dicens, Domine, si velis. potes me purgare.

3 Extensâque manu tetigit eum Jesus, dicens, Volo, purgator. Statim igitur purgata fuit ejus lepra.

4 Tunc dicit ei Jesus, Vide ut nulli dicas: sed abi, ostende te sacerdoti, et offer donum illud quod imperavit Moses, ut hoc sit eis testimonio.

5 Ingressum autem Jesum Capernaum adiit centurio, precans eum,

6 Et dicens, Domine, puer meus projectus est domi paralyticus, et vehementer torquetur.

7 Tunc dicit ei Jesus, Ego quum renero, sanabo eum.

8 Et respondens centurio dixit, Domine, non sum dignus ut sub tec

tum meum ingrediarls; sed solun loquere, et sanabitur puer meus :

9 Etenim ego sum homo sub po testate constitutus, habens sub me inilites: et dico huic, Proficiscere, et proficiscitur; et alteri, Veni, et venit; et servo meo, Fac noc, et facit.

10 Haec autem quum audisset Je sus, miratus est, et dixit iis qui sequebantur, Amen dico vobis, ne in Israël quidem tantam fidem inveni.

11 Dico autem vobis, multos al Oriente et Occidente venturos, et ac cubituros cum Abrahamo, et Isaaco. et Jacobo, in regno coelorum :

12 Filios verò regni ejectum iri in tenebras illas exteras: illic erit fletus et stridor dentium.

13 Et dixit Jesus centurioni, Abi; et, ut credidisti, fiat tibi. Sanatusque est puer ejus eo ipso momento.

14 Et quum venisset Jesus domum Petri, vidit socrum ejus in lecto projectam, et febricitantem:

15 Tetigitque manum ejus, et dimisit eam febris: et surrexit, ac ministravit eis.

16 Quum autem serum diei esset, obtulerunt ei daemoniacos multos: et ejecit spiritus verbo, omnesque malè habentes sanavit:

17 Ut impleretur quod dictum est per Esaiam prophetam, dicentem, Ipse invaletudines rostras accepit, et morbos portavit.

18 Quum vidisset autem Jesus turbam multam circum sese, jussit ut abiretur in ulteriorem ripam.

19 Et quum accessisset quidam scriba, dixit ei, Magister, sequar te quocunque abieris.

20 Tunc dicit ei Jesus, Vulpes habent lustra, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

21 Alius autem ex discipulis ejus dixit ei, Domine, permitte mihi primùm abire et sepelire patrem meum.

22 Jesus autem dixit ei, Sequere me, et sine ut mortui sepeliant mor tuos suos.

23 Ipsum autem ingreso'm in na

igium, sequuti sunt eum discipuli ralytico, Confide, fili, remissa sing ejus. tibi peccata tua.

24 Et, ecce, concussio magna facta est in mari, adeò ut navis operiretur fluctibus; ipse verò dormiebat.

25 Et accedentes discipuli excitarerunt eum, dicentes, Domine, serva nos, perimus!

26 Ipse verò dixit eis, Quid timidi astis, ô exiguâ fide praediti? Tunc Experrectus objurgavit ventos et mare; et facta est tranquillitas magna.

27 Homines autem illi mirati sunt, dicentes, Qualis est iste, quòd venti quoque et mare auscultant ei?

28 Et quum venisset ipse ad ulteriorem ripam, in regionem Gergesenorum, occurrerunt ei duo daemoniaci, e monumentis prodeuntes, saevi valde, adeò ut non valeret quisquam praeterire per viam illam.

29 Et, ecce, clamârunt, dicentes, Quid nobis tecum, Jesu, Fili Dei? venisti huc vexatum nos ante constitutum tempus?

[ocr errors]

30 Erat autem longè ab eis grex porcorum multorum pascens.

31 Daemones verò precabantur eum, dicentes, Si ejicis nos, permitte nobis abire in gregem porcorum illo

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

3 Et, ecce, quidam e Scribis dice bant apud se, Iste blasphemat.

4 Et quum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit, Quid cogitatis mala in cordibus vestris?

5 Utrum enim est facilius dicere, Remissa sunt tibi peccata; an dicere, Surge et ambula?

6 Ut autem sciatis potestatem ha bere Filium hominis in terrâ remit tendi peccata: (tunc dixit paralytico) Surge, attolle tuum lectum, et abi do

mum tuam.

7 Tunc ille surrexit, abiitque domum suam.

8 Turba verò quum hoc vidisset, mirata est, et glorificavit Deum, qui dedisset talem potestatem hominibus.

9 Et quum digrederetur Jesus illinc, vidit quendam sedentem ad telonium, qui Matthaeus dicebatur; et dixit ei, Sequere me. Atque is sur gens, sequutus est eum.

10 Et, ecce, factum est, quum Je sus accumberet domi illius, ecce, ut multi publicani et peccatores, qui venerant, simul accubuerunt cum Jesu et discipulis ejus.

11 Quum autem id vidissent Pharisaei, dixerunt discipulis ejus, Quare cum publicanis et peccatoribus edit doctor ille vester?

12 Jesus autem quum hoc audisset, dixit eis, Iis qui valent non est opus medico, sed iis qui malè se habent.

13 Ite verò et discite quid sit, Miserationem volo, et non sacrificium: non enim veni vocatum justos, sed peccatores ad resipiscentiam.

14 Tunc adeunt eum discipuli Joannis, dicentes, Quare nos et Pha. risaei multùm jejunamus, discipuli verò tui non jejunant?

15 Et dixit eis Jesus, Num possunt filii thalami lugere, quamdiu cum eis est sponsus? aderunt autem dies, quum tolletur ab eis sponsus; et tune jejunabunt.

16 Nullus autem indit panniculum

« PoprzedniaDalej »