Obrazy na stronie
PDF
ePub

reliquerit uxorem, et filios non reliuerit, accipiat ipsius frater uxorem ejus, et excitet semen fratri suo.

20 Septem ergo fratres fuerant: ac primus accepit uxorem, et moriens non reliquit semen.

21 Et secundus accepit eam, et mortuus est, et ne ipse quidèm reliquit semen: et tertius itidem.

22 Et acceperunt eam septem illi, neque reliquerunt semen: ultima omnium mortua est et mulier.

23 In resurrectione ergo, postquam resurrexerint, cujus eorum erit uxor? nam septem habuerunt eam ux

orem.

24 Tune respondens Jesus dixit eis, Nonne propterea erratis, quòd non sciatis scripturas, neque potentiam Dei?

25 Postquam enim a mortuis resurrexerint, neque uxores ducunt neque nuptum dantur; sed sunt ut angeli qui in coelis sunt.

26 De mortuis verò, quòd suscitandi sint, non legistis in libro Mosis, quomodo in rubo loquutus sit ei Deus, dicens, Ego sum Deus Abrahami, et Deus Isaaci, et Deus Jacobi?

27 Non est Deus Deus mortuo rum, sed Deus viventium: vos ergo multùm erratis.

28 Et quum accessisset quidam e scribis, qui audierat eos disceptantes, et sciebat eum bene illis respondisse, interrogavit eum, dicens, Quod est primum omnium mandatum ?

29 Jesus autem respondit ei, Primum omnium mandatorum est, Audi, Israel; Dominus Deus noster Deus

unus est.

30 Diliges igitur Dominum Deun tuum ex toto corde tuo, et ex totâ animâ tuâ, et ex totâ cogitatione uà, et ex totis viribus tuis: hoc est primum mandatum.

31 Et secundum illi simile, hoc est, Diliges proximum tuum ut teipsum. Majus istis aliud mandatum non

est.

32 Tunc dixit ei scriba ille. Bene,

praeceptor, in veritate dixisti: nam unus est Deus, nec alius est praeter

eum :

33 Et diligere eum ex toto corde, et ex totâ intelligentiâ, et ex totâ animâ, et ex totis viribus, ac diligere proximum ut seipsum, plùs est quàm omnia holocautomata et sacrificia.

34 Tum Jesus, quum vidisset eum cordate respondisse, dixit ei, Non longè es a regno Dei. Et nemo anıpliùs audebat eum interrogare.

35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo, Quomodo dicunt scribae Christum esse filium Davidis?

36 Nam ipse David dixit per Spiritum Sanctum, Dixit DOMINUS DOmino meo, Sede ad dextram meam, usquedum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

37 Ipse ergo David dicit eum Dominum: unde igitur filius ejus est? Et multa turba audiebat eum libenter.

38 Ipse autem dicebat eis in doctrinâ suâ, Cavete a scribis, qui amant stolati ambulare, et salutationes in foris,

39 Primosque consessus in conventibus, et primos accubitus in coenis;

40 Qui devorant domus viduarum, et in speciem utuntur longis precibus. isti auferent gravius judicium.

41 Et quum sedisset Jesus ex adverso gazophylacii, spectabat quomodo turba immitteret aes in gazophy lacium: multi igitur divites injiciebant multa.

42 Et quum venisset quaedam vidua pauper, injecit minuta aereota duo, quod est quadrans.

43 Tunc ille, quum advocâsset discipulos suos, dixit eis, Amen dico vo bis, vidua haec pauper plus immisit quam omnes alii qui miserunt pecuniam in gazophylacium :

44 Nam omnes ex eo quod ipsis redundat immiserunt; haec verò e penuriâ suâ immisit omnia quae habe bat, totum nempe victum suum.

CAP. XIII.

UUM egrederetur e tem

14 Quum autem videritis abori nationem illam vastatricem, quae dic

Qplo, dixit ei quidam e discipulis ta est a Daniele propheta, po sitam

suis, Praeceptor, vide quales lapides, et qualia ista sint aedificia !

2 Tune Jesus respondens dixit ei, Vides ista magna aedificia? non relinquetur lapis super lapidem, qui non dissolvatur.

5 Et quum sederet in monte Olearum ex adverso templi, interrogârunt eum privatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas;

4 Die nobis, quando haec erunt? et quod signum erit quando futurum est ut haec omnia finem habeant?

5 Jesus autem eis respondens coepit dicere, Videte ne quis vos sedu

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

ubi non oportet, (qui legit animadver tat), tunc qui fuerint in Judaeâ fugi ant in montes:

15 Qui verò fuerit in solario, ne descendat domum, nec ingrediatur ut quicquam sumat e domo suâ:

16 Et qui fuerit in agro, ne rever tatur retrò, ut sumat pallium suum. 17 Vae autem praegnantibus et lac tantibus per illos dies!

18 Orate verò ne fiat fuga vestra hieme.

19 Erunt enim dies illi talis afflic tio, qualis non fuit a principio rerum conditarum, quas condidit Deus, usque ad hoc tempus, neque fiet.

20 Et nisi Dominus decurtâsset dies illos, omnis caro periret: sed propter electos, quos elegit, decurtavit dies illos.

21 Tunc autem si quis dixerit, Ec ce, hic Christus; vel, ecce illic; ne credite :

22 Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et edent signa ac miracula, ad seducendum, si fieri possit, etiam electos.

23 Vos autem cavete: ecce, praedixi vobis omnia.

24 Caeterùm per illos dies, post afflictionem illam, sol obscurabitur, nec dabit luna splendorem suum.

25 Et stellae coeli excident, et potestates quae in coelis sunt concutien

tur.

26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potentiâ multâ et gloriâ.

27 Ipse verò tunc mittet angelos suos, et suos electos coget a quatuor ventis, ab extremo terrae usque ad extremum coeli.

28 A ficu verò discite parabolam. Quum ramus ejus jam tener sit, et germinat folia, nôstis propè esse acs

tatem :

29 Ita et vos, quum haec videritis fieri, scitote illum propè esse, et ud fores.

30 Amen dico vobis, nequaquam praeterierit haec aetas, usquedum facta sunt haec omnia.

31 Coelum et terra praeteribunt; sermones autem mei nequaquam praeteribunt.

32 Sed de die illo ac horâ nemo scit, ne angeli quidem qui in coelo sunt, neque ipse Filius, sed Pater.

33 Cavete, vigilate et orate; nescitis enim quando tempus illud sit fu

aurum.

34 Nam filius hominis ita est ut quispiam qui peregre abiens, relictâ domo suâ, datâque servis suis potestate, ac suo cuique opere, janitori mandavit ut vigilaret.

35 Vigilate igitur; nescitis enim quando dominus domûs veniet, vespere, an mediâ nocte, an in gallicinio, an manè:

36 Ne quum repentè venerit, Inveniat vos dormientes.

37 Quae autem dico vobis, omnibus dico, Vigilate.

E

CAP. XIV.

RAT autem pascha et azyma duobus post diebus; et quaerebant primarii sacerdotes et scribae quomodo eum dolo prehensum trucidarent.

2 Dicebant autem, Non in festo, ne tumultus sit popuh.

3 Quum autem Jesus esset apud Bethaniam in domo Simonis leprosi, accumbente eo, venerat mulier habens alabastrum unguenti nardı liquidae multi pretii; et confracto alabastro, effuderat ei in caput.

4 Quidam autem indignabantur apud sese, et dicebant, Quorsum perditio ista unguenti facta est?

5 Nam poterat hoc vaenire ampliùs quàm trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.

6 Jesus autem ait, Omittite eam : quid ei molestiam exhibetis? bonum opus operata est erga me.

7 Semper enim pauperes habetis vobiscum, et quandocunque volueritis potestis eis benefacere: me verò Ben semper habebitis.

8 Haec quod potuit fecit: occu pavit enim ungere meum corpus ad funerationem.

9 Amen dico vobis, ubicunqua praedicatum fuerit evangelium hoc in toto mundo, etiam id quod ista fecit dicetur in memoriam_psius.

10 Tunc Judas Iscariotes, unus ex illis duodecim, abiit ad primarios sacerdotes, ut eum ipsis proderet.

11 Illi verò, eo audito, gavisi surt, et polliciti sunt se pecuniam ei datuQuaerebat igitur quomodo op

ros.

portunè eum proderet.

12 Primo autem dic azymorum, quando pascha mactabatu., dicunt ei discipuli ipsius, Ubi vis ut profecti paremus ut edas pascha?

13 Tunc mittit duos e discipulis suis, et dicit eis, Abite in urbem, et occurret vobis quidam portans amphoram aquae; sequimini eum :

14 Et quocunque introïerit, dicite patrifamilias, Praeceptor dicit, Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis edam?

15 Tunc ipse vobis monstrabit coenaculum magnum stratum, paratum: illic parate nobis pascha.

16 Abierunt igitur discipuli ejus veneruntque in civitatem, et invenerunt omnia prout dixerat eis: et paraverunt pascha.

17 Et quum serum diei esset, venit cum duodecim.

18 Quumque discubuissent, et ederent, ait Jesus, Amen dico vobis, unus ex vobis prodet me qui edit me

cum.

19 Ipsi verò coeperunt contristari, et ei dicere sigillatim, Num ego? et alius, Num ego?

20 Ipse autem respondens dixit eis, Unus ex duodecim qui manum intingit mecum in catinum, me prodet.

21 Filius quidem hominis abit prout scriptum est de eo: sed vae homini illi per quem Filius hominis proditur! bonum erat homini illi s natus non fuisset.

22 Et edentibus ipsis, quum ac

cepisset Jesus panem, et benedixisset, fregit, deditque eis; et ait, Accipite, edite: hoc est corpus meum.

23 Et accepto poculo, quum gratias egisset, dedit eis; et biberunt ex

eo omnes.

24 Et dixit eis, Hoc est sanguis meus novi illius foederis, qui pro multis effunditur.

25 Amen dico vobis, non bibam ampliùs ex fructu vitis, usque ad diem illum quum ipsum bibam novum in regno Dei.

26 Et quum hymnum cecinissent, exierunt in montem Olearum.

27 Tunc dicit eis Jesus, Omnes offendemini in me nocte istâ: nam scriptum est, Percutiam pastorem, et dispergentur oves :

28 Sed postquam suscitatus fuero, praeibo vobis in Galilaeam.

29 Petrus autem dixit ei, Etiamsi omnes offendantur, at non ego.

30 Tunc dixit ei Jesus, Amen dico tibi, hodie nocte istâ, priusquam bis gallus vocem miserit, ter abnegabis

me.

31 At ille multò magis dicebat, Si me oportuerit commori tibi, haudquaquain te abnegabo. Itidem autem etiain omnes dicebant.

32 Veniunt igitur in locum cuius nomen est Gethsemane. Tunc dicit discipulis suis, Sedete hic, usquedum precatus fuero.

33 Et assumit Petrum et Jacobum et Joannem secum; coepitque expavescere, et gravissimè angi.

34 Et dixit eis, Undequaque tristis est anima mea usque ad mortem : manete hic, et vigilate.

35 Progressusque paullulum, procidit in terram; et oravit ut, si fieri possit, abiret ab ipso hora illa.

36 Dixitque, Abba, Pater, omnia fieri abs te possunt; transfer a me istud poculum: verùm non quid ego relim, sed quid tu.

37 Tunc verit, et invenit eos dormientes; dixitque Petro, Simon, dormis? non potuisti unam horam vigiare?

[blocks in formation]

42 Surgite, eamus: ecce, qui prodit me appropinquavit.

43 Et statim, adhuc eo loquente, adest Judas, qui erat unus duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, a primariis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.

44 Dederat autem eis iste, qui eum tradebat, commune inter ipsos signum, dicens, Quemcunque osculatus fuero, is est; prehendite eum, et abducite tuto.

45 Quum igitur venisset, statim accedens ad eum, dixit ei, Rabbi, Rabbi; ac deosculatus est eum.

46 Illi vero injectis in eum manibus prehenderunt eum.

47 Quidam autem ex iis qui adstabant, stricto gladio percussit servum pontificis maximi, et abstulit ejus auriculam.

48 Respondens autem Jesus dixit eis, Ut adversùs latronem exîstis cum gladiis et fustibus ad comprehendezdum me?

49 Quotidie eram apud vos in tem< plo docens, nec prehendistis me: sed oportet ut impleantur scripturae.

50 Tunc relicto eo omnes fuge

runt.

51 Quidam autem juvenis sequebatur eum, amictus sindone super dum corpus, et prehenderunt eum juvenes :

52 Ipse verò, derelictâ sindone, nudus effugit ab illis.

53 Tune abduxerunt Jesum ad

pontificem maximum; cum quo convenerunt omnes primarii sacerdotes, et seniores, et scribae.

54 Petrus autem e longinquo sequutus est eum, intrò usque in aulam pontificis maximi; et considebat cum ministris, et calefaciebat sese ad ig

nem.

55 Primarii verò sacerdotes, et to'us consessus quaerebant testimonium dversùs Jesum, ut eum morte mul arent; nec inveniebant.

56 Nam multi falsum testimonium dicebant adversùs eum, sed non erant paria ipsorum testimonia.

57 Tunc quidam surrexerunt, et falsa testati sunt adversùs eum, dicentes,

58 Nos audivimus eum dicentem, Ego destruam templum hoc quod est manibus factum, et intra triduum absque manibus factur aliud aedificabo.

59 Sed ne sic quidem par erat testimonium eorum.

60 Tunc pontifex maximus, quum assurrexisset in medium, interrogavit Jesum, dicens, Non respondes quicquam? quid illud est quod isti adversùm te testificantur?

61 Ipse verò silebat, et nihil respondit. Rursum pontifex maximus eum interrogavit, et dixit ei, Tune es ille Christus, Filius illius Benedicti?

62 Jesus autem dixit, Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem ad dextram potentiae Dei, et venientem cum nubibus coeli.

65 Pontifex maximus verò disruptis vestibus suis dixit, Quid adhuc nobis opus est testibus?

64 Audistis blasphemiam : quid vobis videtur? Illi verò omnes contra eum judicârunt, ipsum teneri moris poenâ

65 Et coeperunt quidam inspuere in eum, et obtegere faciem ejus, et elaphos ei infligere, et dicere ei, Vaticinare; ministri verò baciliorum ictibus eum caedebant.

[blocks in formation]

aulâ inferiùs, venit quaedam ex an cillis pontificis maximi :

67 Et quum vidisset Petrum se ca. lefacientem, intuita in eum dixit. F tu cum Nazareno Jesu eras.

68 Ipse verò negavit, dicens, Non novi illum, neque scio quid tu dicas. Et exivit extrà in vestibulum, et gallus vocem emisit.

69 Tunc ancilla quum rursus vi disset eum, coepit dicere iis qui adstabant, Hic est unus ex ipsis.

70 Ipse verò rursum negavit. Et rursus paulò pòst qui adstabant dixerunt Petro, Verè ex ipsis es: etenim Galilaeus es, et locutio tua similis

est.

71 Ipse autem coepit exsecrari et jurare, dicens, Non novi hominem istum quem dicitis.

72 Tunc secundò gallus vocem emisit. Et recordatus est Petrus verborum quae dixerat ei Jesus, Priusquam gallus vocem bis miserit, ter me abnegabis. Et quum se proripuisset, flevit.

CAP. XV.

TATIM autem, manè consilio in

ito, summi sacerdotes cum senioribus et scribis, totusque consessus, vinctum Jesum abduxerunt, tradide runtque Pilato.

2 Et interrogavit eum Pilatus, Tune es ille rex Judaeorum? Ipse verò respondens dixit ei, Tu dicis.

3 Et accusabant eum primarii sacerdotes de multis.

4 Pilatus autem rursus interrogavit eum, dicens, Non respondes quicquam? ecce, quàm multa adversùs te testificantur.

5 Jesus autem nihil ampliùs respondit, adeo ut miraretur Pilatus.

6 Caeterùm singulis festis dimittebat eis unum ex vinctis, quemcunque postulâssent.

7 Erat verò quidamn, qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditionis so. ciis, qu caedem per seditionem fece

rant.

8 Et vociferans turba coepit pe

« PoprzedniaDalej »