Obrazy na stronie
PDF
ePub

ignorantiam quae est in ipsis, per obd'arationem cordis ipsorum :

19 Qui posteaquam devolverunt, sese dediderunt proterviae ad certatim patrandam impuritatem omnem.

20 Vos autem non ita didicistis Christum ;

21 Si modò de eo audivistis, et per eum edocti estis, sicut est veritas in Jesu;

22 Deponere, quod ad pristinam conversationem attinet, veterem illum hominem, qui seductricibus cupiditatibus corrumpitur ;

23 Renovari verò spiritu mentis vestrae ;

24 Et induere novum illum hominem, qui secundùm Deum conditus est ad justitiam et sanctimoniam ve

ram.

25 Quapropter deposito mendacio, loquimini veritatem quisque proximo suo; nam sumus alii aliorum membra.

26 Irascimini, et ne peccate; sol ne occidat super exacerbatione vestrâ:

27 Neque date locum diabolo.

28 Qui furabatur, non ampliùs furetur; sed potiùs laboret, operando manibus quod bonum sit, ut possit impertiri cui opus fuerit.

29 Nullus sermo putris ex ore vestro egreditor: sed siquis est commodus ad aedificationis usum, ut gratiam auditoribus adferat.

30 Et ne tristitiâ afficite Spiritum illum sanctum Dei, per quem obsignati estis in diem redemptionis.

31 Omnis amaritudo, et excandescentia, et ira, et clamor, et maledicentia, tollatur ex vobis, curn omni malitiâ :

32 Sed estote alii in alios benigni, misericordes, condonantes vobis mutuò offensas, sicut et Deus in Christo condonavit vcbis.

CAP. V.

Christus dilexit nos, et tradidit se metipsum pro nobis oblationem a victimam Deo, in odorem bonae fra grantiae.

3 Scortatio verò, et omnis impuri. tas, aut avaritia, ne nominator quidèra ir.ter vos, sicut decet sanctos:

4 Et obscoenitas, et stultiloquium, et scurrilitas, quae non conveniunt ; sed potiùs gratiarum actio.

5 Nam hoc nôstis, nullum scortatorem, aut impurum, aut avarum, qui est idololatra, habere haeredita tem in regno Christi et Dei.

6 Nemo vos seducat inanibus sermonibus: propter haec venit ira Dei in homines contumaces.

7 Ne igitur estote consortes eo

rum:

8 Eratis enim olim tenebrae, nunc autem lux in Domino: ut filii lucis incedite;

9 (Nam fructus Spiritûs situs est in omni bonitate, et justitiâ, et veritate;)

10 Probantes quid sit acceptum Domino.

11 Et ne commercium habete cum operibus illis infrugiferis tenebrarum. sed potiùs etiam arguite.

12 Nam quae occultè fiunt ab istis, turpe est vel dicere.

13 Sed omnia illa, dum a luce arguuntur, manifesta fiunt: lux enim illud est quod omnia facit manifesta.

14 Quapropter dicit, Excitare qu dormis, et surge a mortuis et illucescet tibi Christus.

15 Videte igitur quomodo accuratè incedatis, non ut insipientes, sed ut sapientes;

16 Redimentes opportunitatem, quoniam dies mali sunt.

17 Propterea ne estote imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Domini.

18 Et ne inebriamin. vino, in quo luxus est; sed implemini Spiritu; 19 Loquentes inter vos mutuò

STOTE igitur imitatores Dei, psalmis, et hymnis, et cantionibus

ut filii dilecti :

2 Et incedite in charitate, sicut et

spiritualibus, canentes ac psallentos

in corde vestro, Domino ;

20 Gratias agentes semper de omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri;

21 Subjicientes vos alii aliis, cum timore Dei.

22 Uxores, propriis viris subjicite vos, ut Domino:

25 Quoniam vir est caput uxoris, ut et Christus est caput ecclesiae: et is est qui salutem dat corpori.

24 Itaque, sicut ecclesia sese subjicit Christo, ita et uxores suis viris sese subjiciunto in omnibus.

25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam, et semetipsum exposuit pro eâ ;

26 Ut eam sanctificaret, postquam eam purgasset lavacro aquae per verbum;

27 Ut sisteret eam sibi gloriosam, id est, ecclesiam non habentem maculam aut rugam, aut quicquam ejusnodi, sed ut esset sancta et inculpata. 28 Ita debent viri diligere suas uxores ut sua ipsorum corpora. Qui diligit suam uxorem, seipsum diligit.

29 Nullus enim unquam suam ipsius carnem odio habuit: imò enutrit ac fovet eam, sicut et Dominus ecclesiam :

30 Quoniam membra sumus corporis ejus, ex carne ejus, et ex ossibus ejus.

31 Propterea derelinquet homo patrem suum, ac matrem, et agglutinabitur uxori suae; et qui duo erant, fient una caro.

32 Mysterium hoc magnum est: loquor autem de Christo et de ecclesiâ.

33 Itaque et vos singuli, suam quisque uxorem ita diligito ut seipsum; uxor autem videto ut revereatur virum.

[blocks in formation]

3 Ut benè tibi sit, et sis longaevus super terrâ.

4 Et vos, patres, ne provocate ad iram liberos vestros, sed enutrite eos in doctrinâ et monitis Domini.

5 Servi, auscultate iis qui vestri domini sunt secundùm carnem, cura timore ac tremore, cum simplicitate cordis vestri, ut Christo:

6 Non ad oculum servientes, ut qui hominibus place student; sed u servi Christi, facientes ex animo quse vult Deus:

7 Cum benevolentiâ servientes, Domino, et non hominibus;

8 Scientes, singulos quicquid fece. rint boni, hoc reportaturos a Domino, sive servus fuerit, sive liber.

9 Et vos, domini, eadem facite erga illos, remissis minis; scientes vestrûm etiam ipsorum Dominum esse in coelis, nec personae respectum esse apud eum.

10 Quod reliquum est, fratres mei, corroboramini in Domino, et robore virium ipsius.

11 Induite universam illam armaturam Dei, ut possitis stare adversùs insidias diaboli.

12 Quoniam non est nobis lucta adversùs sanguinem et carnem, sed adversùs imperia, adversùs potestates, adversùs mundi principes, id est, tenebrarum seculi hujus, adversùs spirituales malitias quae sunt in sublimi.

13 Propterea assumite universam illam armaturam Dei, ut possitis resistere tempore adverso, et omnibus confectis stare.

14 State igitur, lumbis circumcinctis veritate, et induti thorace justitiae;

15 Calceatis pedibus praeparationa evangelii pacis :

16 Insuper assumpto scuto fide quo possitis omnia acula Mali illiu

[ocr errors][merged small]

tum, et illi ipsi rei excubantes, cum omni perseverantiâ, et supplicatione pro omnibus sanctis;

19 Et pro me, ut mihi dctur sermo ad apertionem orts mei cum libertate, ut notum faciam mysterium evangelii ;

20 Cujus causâ legatione fungor catenatus, ut, inquam, de eo liberè loquar, ut oportet me loqui.

21 Ut autem sciatis et vos res meas, et quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, charus frater, et fidus minister in Domino;

22 Quem misi ad vos ob id ipsum ut cognoscatis res nostras, et consoletur corda vestra.

23 Pax sit voois fratribus, et cha ritas cum fide à Deo Patre, et Dcmi no Jesu Christo.

24 Gratia sit cum omnibus dili

gentibus Dominum nostrum Jesum Christum ad immortalitatem.

men.

A.

Scripta fuit Româ ad Eperie per Tychicum.

[ocr errors]
[ocr errors]

PAULI APOSTOLI EPISTOLA

AD PHILIPPENSES.

CAP. I.

AULUS et Timotheus servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu qui sunt Philippis, unà cum episcopis ac diaconis;

2 Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

3 Gratias ago Deo meo cum omni memoriâ vestri,

4 Semper in omni precatione meâ pro omnibus vobis, cum gaudio preces faciens,

5 Super vestri in evangelio communione, a primo die usque ad hoc tempus;

6 Persuasum habens hoc ipsum, fore ut qui coepit in vobis opus bonum, perficiat usque ad diem Jesu Christi:

7 Sicut justum est ut ego id sentiam de omnibus vobis, propterea quòd animo teneam vos, et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii, vos, inquam, omnes unà mecum fuisse gratiae participes.

8 Testis enim mihi est Deus, quàm propensâ voluntate vos omnes diligam in visceribus Jesu Christi.

9 Et hoc precor, ut charitas vestra adhuc magis ac magis redundet in cognitione et omni sensu;

10 Ut dignoscatis quae discrepant; ut sitis sinceri, et inoffenso cursu pergatis ad diem usque Christi;

11 Pleni fructibus justitiae, qui sunt per Jesum Christum ad gloriam et laudem Dei.

12 Velim autem vos scire, fratres, quae mihi acciderunt, magis ad pro. fectum evangelii evenisse:

13 Adeò ut vincula mea in Christo celebria sint in toto praetorio, ac reliquis omnibus:

14 Et plerique ex fratribus in Domino, freti vinculis meis, magis audeant impavidè sermonem loqui.

15 Ac nonnulli quidem per invi. diam et contentionem, nonnulli verd etiam propensâ voluntate Christum praedicant.

16 Alii quidem, inquam, per com. tentionem Christum non purè annun. ciant, quòd existiment sese afflictio. nem addere vinculis meis:

17 Alii verò ex charitate, scientes

me ad defensionem evangelii constisutum esse.

18 Quid igitur? attamen quovis modo, sive in specie:n, sive sincere, Christus annunciatur; et de hoc gaudeo, atque etiam gaudebo.

19 Novi enim fore ut hoc mihi cedat in salutem per vestras preces, et suppeditationem Spiritûs Jesu Christi,

20 Secundùm intentam exspectationem et spem meam, quòd nullâ in re pudefiam, sed cum omni libertate, ut semper, ita nunc quoque magnificabitur Christus in corpore meo, seu per vitam seu per mortem :

21 Mihi enim est Christus et in vitâ, et in morte lucrum.

22 An verò vivere in carne mihi operae pretium sit; et quid eligam, ignoro.

23 Coarctor enim utrinque; desiderio tendens ad dimissionem, et ut cum Christo sim: nam id valdè multo melius:

[blocks in formation]

5 Itaque is sit affectus in vobis, qui fuit et in Christo Jesu :

6 Qui, quum esset in formâ Dei, non duxit rapinam parem esse cum Deo :

7 Sed ipse sese inanivit, formâ servi acceptâ, similis hominibus factus;

8 Et habitu compertus ut homo,

24 Sed permanere in carne, magis ipse se submisit, factus obediens usecessarium est propter vos. que ad mortem, mortem autem crucis.

25 Et hoc confisus, novi me mansurum esse et permansurum cum vobis omnibus, ad vestrum profectum, et gaudium fidei :

26 Ut abundet gloriatio vestra in Christo Jesu de me, meâ rursus apud vos praesentiâ.

27 Tantùm ut convenit evangelio Christi vos gerite; ut sive postquam venero et videro vos, sive absens, audiam de rebus vestris, vos audiam perstare in uno spiritu, uno pariter animo decertantes per fidem evangelii :

28 Nec ullâ in re territos ab iis qui se opponunt: quod illis quidem est exitii indicium, vobis autem salutis, que a Deo.

29 Quia gratis datum est vobis in Caristi negotio, non solùm in eum #redere, sed etiam pro eo pati:

30 Idem certamen sustinendo quale vidistis in me, et nunc auditis de

me.

9 Quapropter etiam Deus ipsum in summam extulit sublimitatem, ac donavit ei nomen quod est supra om

ne nomen:

10 Ut ad nomen Jesu omne genu se flectat, coelestium, ac terrestriui, et subterraneorum;

11 Omnisque lingua profiteatur Jc. sum Christum esse Dominum, ad glo. riam Dei Patris,

12 Ac proinde, dilecti mei, sicut semper obedîstis, non ut in praesentiâ meâ solùm, sed nunc multò magis in absentiâ meâ, cum timore ac tremore vestram ipsorum salutem confi. cite:

13 Deus enim is est qui efficit in vobis, et ut velitis et ut efficiatis, pre gratuitâ sua benevolentiâ.

14 Omnia facite absque murmurationibus ac disceptationibus;

15 Ut sitis irreprehensi et sincer, Dei inquam fiiii inculpati in media

nationis pravae ac perversae; inter quos homines splendetis ut faces in mundo;

16 Sermonem vitae praetendentes; ut gloriari possim in die Christi me non frustra cucurrisse, nec frustrà laborâsse.

17 Quinetiam si pro libamento offerar super hostiâ sacrificioque fidei vestrae, gaudeo et gratulor omnibus vobis.

18 Itidem autem et vos gaudete, et gratulamini mihi.

19 Spero autem in Domino Jesu me Timotheum brevì missurum vobis, ut et ego bono sim animo, cognito

statu vestro.

20 Neminem enim habeo pari animo praeditum, qui sincerè res vestras curaturus sit.

21 Nam omnes quae sua ipsorum sunt quaerunt, non quae Christi Jesu.

22 Experimentum autem ejus nôstis, quod videlicet, tanquam cum patre filius, mecum servierit Deo in evangelio.

23 Hunc igitur spero me missurum, simulatque videro rerum mearuin statum.

24 Confido autem in Domino, me quoque citò venturum ad vos.

25 Sed necessarium duxi, Epaphroditum fratrem et adjutorem ac commilitonem meum, vestrum autem legatum, quique mihi subministravit quibus mihi opus erat, ad vos mit

tere.

26 Quoniam expetebat omnes vos; e gravissimè angebatur, propterea quòd audissetis eum aegrotâsse.

27 Et certè aegrotavit, proximè mortem: sed Deus misertus est ejus: nec ejus solùm, sed et mei, ne dolorem haberem super dolorem.

28 Et studiosiùs itaque ipsum misi, ut, eo rursus viso, gaudeatis, et ego o minùs doleam.

29 Excipite igitur eum in Domino cum omni gaudio; et tales in pretio babete.

50 Nam propter opus Christi ac

[blocks in formation]

6 Quod ad zelum attinet, persequens ecclesiam ; quod ad justitiam quae est in lege, irreprehensus.

7 Sed quae mihi erant lucra, ea duxi propter Christum damnum esse. 8 Quinetiam certè duco omnia damnum esse propter eminentiam cognitionis Christi Jesu Domini mei: propter quem omnibus istis meipsum multavi, eaque duco pro stercoribus, ut Christum lucrifaciam :

9 Et comperiar in eo, non habens meam justitiam, nempe, qae est ex lege, sed eam quae per fidem est Christi, id est, justitiam quae est ex Deo per fidem :

10 Ut cognoscam eum, et vim resurrectionis ejus, et communionem perpessionum ejus, dum conformis fio morti ejus ;

11 Experiens, ecquo modo per veniam ad resurrectionem mortuo

rum.

12 Non quòd jam metam appre. henderim, aut jam ad finem sim. perductus: sed persequor experiens an quoque apprehendam, cujus eciam rei causâ apprehens as fui à Christo Jesu.

« PoprzedniaDalej »