Obrazy na stronie
PDF
ePub

novum in vestimentum vetus; illud enim ipsius supplementum tollit aliquid ex illo vestimento, et fit pejor fissura.

17 Neque injiciunt vinum novum m utres veteres: alioqui rumpuntur tres, et tum vinum effunditur, tum atres pereurt: sed injiciunt vinum novum in utres recentes, et utraque Conservantur.

18 Haec co loquente ipsis, ecce, quidam. praefectus synagogae venit, et adoravit eum, dicens, Filia mea modò defuncta est: sed veni, et impone manum tuam super eam, et vivet.

19 Tunc surgens Jesus, sequutus est cum, et discipuli ejus.

20 Et, ecce, mulier sanguinis profluvio laborans a duodecim annis, accedens a tergo, tetigit fimbriam vestimenti illius:

21 Dicebat enim apud se, Si solùm tetigero vestimentum ejus, liberabor.

22 Jesus verò conversus, et intuitus eam, dixit, Confide, filia; fides tua te liberavit. Et liberata fuit mulier ab eo momento.

23 Et quum venisset Jesus domum praefecti synagogae, vidissetque tibicines et turbam tumultuantem,

Et

24 Dicit eis, Recedite; non enim mortua est puella, sed dormit. deridebant eum.

25 Quum autem fuisset ejecta turba, ingressus prehendit manum ejus, et surrexit adolescentula.

26 Et exiit haec fama in totam illam regionem.

27 Quumque digrederetur illinc Jesus, sequuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes, Miserere nostri, Fii David!

28 Quum autem venisset domum, adiêrunt eum caeci illi; et dicit eis Jesus, Creditis me hoc posse facere? Dicunt ei, Etiam, Domine.

29 Tunc tetigit oculos eorum, ditens, Secundùm fidem vestram fiat vobis.

30 Et aperti sunt oculi eorum: et graviter interminatus est eis Jesus, dicens, Videte nemo sciat

31 At illi egressi sparserunt famam in totâ illâ regione.

32 Ipsis autem egredientibus, ecce, obtulerunt ei hominem mutum daemoniacum.

33 Et ejecto daemonio, loquutus est mutus: et mirata est turba, dicens, Nunquam apparuit tale quidpiam iz Israële.

34 Pharisaei verò dicebant, Per principem daemoniorum ejicit daemonia.

35 Et obibat Jesus urbes omnes ac vicos, docens in synagogis eorun., et praedicans evangelium regni, et sanans quemvis morbum et quemvis languorem in populo.

36 Quum vidisset autem turbam, commiseratione intimâ commotus est super eis, quòd essent dissipati, et disjecti quasi oves non habentes pasto

rem.

37 Tunc dicit discipulis suis, Ipsa quidem messis multa, operarii autem pauci :

38 Rogate igitur Dominum messis, ut emittat operarios in messem

suami.

TU

CAP. X.

UNC advocatis duodecim discipulis suis, dedit eis potestatem adversùs spiritus impuros, ut ejicerent eos, et sanarent omnem morbum et omnem languorem.

2 Porrò duodecim apostolorum nomina sunt haec: Primus, Simon qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus, Jacobus filius Zebedaei, et Joannes frater ejus;

3 Philippus, et Bartholomaeus ; Thomas et Matthaeus ille publicanus; Jacobus filius Alphaei; et Lebbaeus, cognominatus Thaddaeus ;

4 Simon Canaanites; et Judas Is cariotes, qui etiam prodidit eum.

5 Hos duodecim misit Jesus, e addidit e's mandata, dicens, In viam gentium ne abieritis, et in urbem Sa maritanorum ne ingrediamini :

6 Sed proficiscimini potiùs ad ever perditas domûs Israëlis.

1 Iter facientes verò prociamate, Licentes, Appropinquavit regnum coelorum.

8 Aegrotos sanate, leprosos purgate mortuos suscitate, daemonia ejizite: dono accepistis, dono date.

9 Ne comparate aurum, neque argentum, neque aes in zonis vestris ;

10 Neque peram ad iter, neque binas tunicas, neque soleas, neque baculum: nam dignus est operarius alimento suo.

11 In quamcunque verò urbem aut vicum introïeritis, exquirite quis in eâ sit dignus: et illic manete usquedum exeatis.

12 Introëuntes autem domum, salutate eam.

13 Et si quidem fuerit domus digna, venito pax vestra super eam: sin autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertitor.

14 Et quicunque non exceperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes domo aut ex urbe illâ, excutite pulverem pedum vestrorum.

15 Amen dico vobis, tolerabilior erit conditio terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quàm urbis illius.

16 Ecce, ego mitto vos ut oves in medium luporum: estote igitur prudentes ut serpentes, et simplices ut columbae.

17 Cavete verò ab hominibus: tradent enim vos in consessus, et in conventibus suis flagellabunt vos :

18 Sed et ad praesides ac reges ducemini meâ caussâ, ut hoc sit, eis et gentibus testimonium.

19 Sed quum tradent vos, ne estote toliciti quomodo aut quid loquamini; aabitur enim vobis illo momento quod loquamini.

20 Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri is est ui loquitur in vobis.

21 Tradet autem frater fratrem ad mortem, et pater filium: et insurgent beri in parentes, et morte mulctanlos ens curabunt.

22 E eritis exosi omnibus propter

nomen meum: verùm qui sustinue rit ad finem usque, is servabitur.

23 Quum autem persequentur vos in eâ urbe, fugite in aliam : anies enim dico vobis, nequaquam obieritis urbes Israëlis, quin venerit Filius no minis.

24 Non est discipulus supra doc torem, neque servus supra dominum

suum.

25 Sufficiat discipulo ut sit sicut doctor ipsius, et ut servus sit sicut dominus ipsius. Si ipsum patremfamiliâs Beelzebulem vocârunt, quanto magis domesticos ejus?

26 Itaque ne eos timete: nihil enim est opertum, quod non sit retegendum; et nihil occultum, quod non sit cognoscendum.

27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in luce: et quod in aurem auditis, praedicate in solariis.

28 Et ne timete vobis ab iis qui trucidant corpus, animam autem non possunt trucidare: sed timete potiùs eum qui potest et animam et corpus perdere in Gehennâ.

29 Nonne duo passerculi assaric veneunt? et unus ex eis non cadet in terram sine Patre vestro.

30 Vestri verò etiam capilli capitis omnes numerati sunt.

31 Ne igitur timete: vos multis passerculis praestatis.

32 Quisquis igitur agnoscet me coram hominibus, agnoscam et ego eum coram Patri meo qui est in coelis.

33 Quisquis autem abnegaverit me coram hominibus, abnegabo eum et ego coram Patre meo qui est in coelis 34 Ne existimate me venisse in missurum pacem in terram: non ven immissurus pacem, sed gladium.

35 Nam veni facturus it dissidea. filius a patre suo, et filia a natre su

et nurus a socru suâ.

36 Et inimici hominis erunt qui sunt domestici ipsius.

57 Qui amat patrem aut matrem supra me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam supra me, non est me dignus.

[blocks in formation]

2¶Joannes autem, quum audisset in vinculis opera Christi, missis duobus ex discipulis suis,

3 Dixit ei, Tune is es qui ventutus erat, an alium expectabimus?

4 Et respondens Jesus dixit eis, Ite et renunciate Joanni quae auditis et videtis:

5 Caeci visum recipiunt, et claudi ambulant, leprosi mundantur, et surdi audiunt, mortui suscitantur, et pauperibus evangelizatur:

6 Et beatus est qui non fuerit offensus in me.

7 Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere turbae de Joanne, Quid exiistis in desertum spectaturi? arun dinem quae agitetur a vento?

8 Sed quid exiistis visuri? hominem mollibus vestibus amictum? ecce, qui gerunt molles vestes in domibus regum sunt.

9 Sed quid exiistis visuri? propheam? certè dico vobis etiam ampliùs quàm prophetam.

10 Iste enim est de quo scriptum est, Ecce ego mitto nuncium meum

ante faciem tuam, qui prasperabit v am tuam coram te.

11 Amen dico vobis, non est sus citatus inter genitos e mulieribus quis. quam major Joanne Baptistâ: sed qui est minimus in regno coelorum major eo est.

12 Porrò a diebus Joannis Baptistae usque nunc, regno coeloru.n vis affertur, et violenti rapiunt illud.

13 Nam omnes prophetae et ipse lex usque ad Joannem prophetârunt. 14 Et, si vultis hoc recipere, ipse est Elias ille, qui venturus erat. 15 Qui habet aures ad audiendum, audiat.

16 Sed cui assimilabo gentem istam? Similis est puerulis qui sedent in foris, et acclamant sodalibus suis,

17 Ac dicunt, Tibiis cecinimus vobis, et non saltâstis; lamentati su. mus vobis, et non planxistis.

18 Venit enim Joannes nec edens nec bibens, et aiunt, Daemonium habet.

19 Venit Filius hominis edens ac bibens; et dicunt, Ecce homo edax, et vini potor, publicanorum amicus e peccatorum. Sed justificata est sapientia a filiis suis.

20 Tunc coepit cum probris increpare civitates in quibus editae fuerant plurimae virtutes ipsius, quòd non resipuissent; dicens,

21 Vae tibi, Chorazin! vae tibi, Bethsaida! nam si Tyri et Sidone editae fuissent virtutes quae editae sunt apud vos, olim cum sacco et cinere sedentes resipuissent.

22 Quinetiam dico vobis, Tyro et Sidoni tolerabilior erit conditio in die judicii, quàm vestra.

23 Et tu, Capernaum, quae es us que ad coelum sublata, usque ad info ros deprimêris: nam si Sodomis edi. tae fuissent virtues quae editae sunt apud te, mansissent usque ad hodier aum diem.

24 Quinetiam dico vobis, terr Sodomorum tolerabilior erit conditie in die judicii, quàm tua.

25 In illo tempore respordens Je

[blocks in formation]

I'

CAP. XII.

LLO tempore ibat Jesus sabbato per sata: discipuli verò ipsius esuriebant, coeperuntque vellere spicas, et edere.

2 Pharisaei verò, quum hoc vidissent, dixerunt ei, Ecce, discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbato.

3 Ipse autem dixit eis, Non legistis quid fecerit David, quum esuriret ipse, et qui erant cum eo?

4 Quomodo introierit domum Dei, et panes proposititios ederit, quibus vesci non erat ipsi licitum, neque iis qui cum eo erant, sed sacerdotibus solis?

5 Aut non legistis in lege, sabbais sacerdotes in templo sabbatum profanare, et inculpabiles esse?

6 Dico autem vobis, quendam templo majorem hic esse.

7 Quòd si nôssetis quid sit, Misencordiam volo, et non sacrificium, non ondemnâssetis inculpabiles.

8 Nam Dominus est etiam sabbati Filius hominis.

9 Et digressus illinc, venit in

ynagogam eorum.

10 Et, ecce, quidam illic erat maoum habens aridam. Et interrogânt eum. dicentes, Licetne sabbatis

quempiam sanare? ut accusaren

eum.

11 Ipse verò dixit eis, Quis erit es vobis qui habeat oven unam, et si ea inciderit sabbato in foveam, non apprehendat eam et erigat?

12 Quantùm autem homo praestal ovi? Itaque licet sabbatis benefacere.

13 Tunc dixit homini illi, Protende manum tuam. Et is extendit; estque restituta sana, ut altera.

14 Pharisaei verò egressi, ceperunt consilium adversùs eum, eum perderent.

15 Jesus autem quum hoc nôsset, secessit illinc; sequutaque est eum turba multa, sanavitque eos omnes :

16 Et interminatus est eis, ne se manifestum facerent :

17 Ut impleretur quod dictum erat per Esaiam prophetam, dicentem,

18 Ecce servus ille meus, quem elegi; dilectus ille meus, in quo acquiescit anima mea: ponam Spiritum meum super eum, et judicium gentibus annunciabit.

19 Non litigabit, neque clamitabit; neque audiet quisquam in plateis vocem ejus.

20 Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, usquedum protulerit ad victoriam judicium.

21 Et in ejus nomine gentes sperabunt.

22¶Tunc oblatus est ei daemoniacus caecus ac mutus: et sanavit eum, adeò ut qui caecus ac mutus fuerat e! loqueretur et videret.

23 Et obstupuit tota turba, dicebatque, Nonne iste est filius ille Da

vidis ?

24 Pharisaei verò, quum haec au dissent, dicebant, Iste non ejicit dae monia nisi per Beelzebulem principem daemoniorum.

25 Jesus autem, quum sciret cogi tationes eorum, dixit eis, Omne regnum dissidens adversùs sese, vastatur: et omnis urbs aut domus dissidens al versùs seipsam, non stabit.

26 Sed si Satanas Sataram eji ́il

adversùs seipsum dissidet: quomodo ergo stabit regnum ejus?

27 Et si ego per Beelzebulem ejiio daemonia, filii vestri per quem ea ejiciunt? propterea ipsi erunt vestri judices.

28 Sin autem per Spiritum Dei ego ejicio daemonia, nempe pervenit ad Os regnum Dei.

29 Nam quomodo potest aliquis agredi domum potentis alicujus, et asa ejus diripere, nisi primò vinxerit potentem illum? et tunc domum illius diripiet.

50 Qui non est mecum, adversùm me est et qui non cogit mecum, spargit.

31 Propterea dico vobis, Quodvis peccatum et blasphemia remittetur hominibus: blasphemia verò in Spiritum non remittetur hominibus.

32 Et quisquis loquutus fuerit adversùs Filium hominis, remittetur ei: quisquis autem fuerit loquutus adversùs Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in fu

turo.

33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem putrem, et fructum ejus putrem: nam e fructu arbor cognosci

tur.

34 Progenies viperarum, quomodo possitis bona loqui, quum sitis mali? nam ex redundantiâ cordis os loqui

tur.

35 Bonus home e bono thesauro cordis profert bona: et malus homo ex malo thesauro profert mala.

36 Sed dico vobis, quodcunque verbum otiosum loquuti fuerint homines, de eo reddituros rationem in die judicii.

37 Ex sermonibus enim tuis justificaberis, et ex sermonibus tuis condemnaberis.

33 Tunc responderunt quidam scribis ac Pharisaeis, dicentes, Praeseptor, velirnus ex te signum vide

re.

39 Ipse verò respondens dixit eis, Gens mala et adulterina signum re

quirit; sed signum nɔn dabitur ei, nı si signum illud Jonae prophetae:

40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tres dies et tres noctes, ita erit Filius hominis in corde terrae tres die et tres r.octes.

41 Ninevitae resurgent in judicic cum gente istâ, et condemnabur eam: quòd ipsi resipuerint ad prae conium Jonae; et, ecce, plus quàm Jonas est in hoc loco.

42 Regina Austri surget in jud cio cum gente istâ, et condemnabit eam: quòd venerit a terminis terrae, ut audiret sapientiam Solomonis; et, ecce, plus quàm Solomon est in hoc loco.

43 Caeterùm quum impurus spiritus exierit a quopiam, ambulat per arida loca, quaerens requiem, et non invenit.

44 Tunc dicit, Revertar domuin meam, unde exivi. Et quum venit, invenit eam vacantem, versam, et ornatam.

[ocr errors]

45 Tunc abit, et accipit secum septem alios spiritus pejores quàm ipse sit, et ingressi habitant illic; fitque ultima conditio hominis illius deterior priore. Ita etiam erit genti isti malae.

46 Quum autem adhuc loqueretur turbae, ecce, mater et fratres ejus adstiterunt foris, quaerentes ejus colloquium.

47 Dixit autem ei quidam, Ecce, mater tua et fratres tui foris adstant, quaerentes tuum colloquium.

48 Ipse verò respondens dixit illi qui hoc ei dixerat, Quae est mater mea? et qui sunt fratres mei?

49 Et protensâ manu suâ in disci. pulos suɔs, dixit, Ecce mater mea a fratres mei!

50 Quisquis enim fecerit quod vit Pater ille meus qui est in coelia est meus frater, et soror, et mater.

CAP. XIII.

LLO verò die egressus Jesuз ;

mo, sedit apud mare.

2 Et coacta est ad eum turba m

« PoprzedniaDalej »