Obrazy na stronie
PDF
ePub

longius ducenda sit originis series. Neque enim in uno gradu consistit Deus, sed vitae promissionem in mille generationes diffundit. Ita Paulus, dum ex radice sancta ramos esse sanctos colligit, et conspersionem in primitiis consecrari docet (Rom. 11, 16), qualis unicuique fuerit pater, non reputat: sed omnes agnoscit sanctos, qui ex Abraham et reliquis patribus fuerant progeniti. Quaerit an non pius fieri possit impii hominis filius. Et mox exclamat, nihil hoc errore crassius fingi posse. Ego vero sine exclamatione placide ipsum moneo, ne posthac in tantum fervorem, nulla causa incitatus, prorumpat: nam de eo inepte certamen movet, quod verum esse omnes fatentur.

Quod profanari baptismum dico, si alienis conferatur, perinde valere existimat, ac si quis aegrotum non esse curandum diceret, quia aegrotus est. Tametsi aliquid haberet coloris haec similitudo apud imperitos, breviter tamen ostendere promptum est, quam sit intempestiva. Domesticos enim appello, non qui sani sunt, ut Christo non indigeant: sed qui in se mortui, vitam in eo quaerunt. Sicuti per alienos non intelligendi sunt, quicunque alienati sunt a Deo per peccatum, sed quos a regno suo adhuc arcet, ut nostrum ministerium se ad eos usque non extendat. [fol. 13] Tales vero sunt omnes, quibus non destinatur baptismus, Christi mandato: sed haec omnia ex uno ignorantiae fonte manant, quod nunquam intellexit censor, qui immundi sunt natura, eosdem foederis beneficio sanctos esse: qui exsulant a regno Dei ob peccatum, iure adoptionis propinquos esse Deo: qui aeternae morti obnoxii sunt, imo, penitus in Adam mortui, benedictionem ex hoc verbo consequi: Ero seminis tui Deus: ut vitae coelestis sint haeredes. Denique, nunquam expendit quale inter Christianorum et Turcarum liberos esset discrimen. Accedit etiam altera perinde crassa naturae efficaciaeque baptismi ignoratio: nam si hoc illi modo in mentem venisset, baptismum verbi esse appendicem, hoc ipsum de quo litigat, vidisset sequi: non esse signi capaces, nisi qui iam verbo sanctificati fuerint.

Ex eodem principio fluit et istud delirium, quod mulieres facit baptismi administras in casu, ut vocat, necessitatis: me vero, qui hanc alieni muneris illicitam esse usurpationem dico, toto errare coelo superciliose pronunciat. Haec vero non gravis literati hominis censura est, sed barbara hominis mechanici licentia, adeo superbe hominem non male de ecclesia meritum damnare. Toto coelo errare Calvinum, ignotus et sine nomine typographus censet. Quantum ponderis habitura est gigantis huius autoritas, nullis rationibus suffulta? [fol. 14] Caeterum, quia vetus ac tritum proverbium est apud imperitos, communem errorem haberi iuris loco: haec autem opinio temere concepta sub tenebris papatus

ita obtinuit, ut vix hodie ex multorum animis revelli queat: quam frivola sit et absurda, paucis verbis ostendam. Mulieri ius munusque baptizandi ordinarium non competere fatentur omnes: necessitatem excusant, si immineat mortis periculum. Sed unde hoc persuasum habent, nisi quia libet ita credere? Nec vero me fugit, necessitatem, quam fingunt ex Christi verbis solere colligi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum Dei (Ioann. 3, 5). Nempe simili olim errore ducti, infantibus panem eucharistiae et calicem ingerebant: quia scriptum est: Nisi carnem filii hominis comederitis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Ioann. 6, 53). Atqui, hodie ne papistae quidem, quamlibet caeci sint, ad hunc secundum lapidem impingunt. In baptismo nescio qui factum sit, ut absolutam necessitatem constituerent. Quanquam hoc absurdum, quod quum in adultis aliquam adhibeant moderationem, solis infantibus se inexorabiles praebent. Adultae aetatis hominem sine baptismo salvum fieri posse concedunt, modo votum adsit. Cur ergo infantem recens natum pia parentum vota eximere a reatu non poterunt? Caeterum, Christi verba aliorsum trahunt, [fol. 15] quam intelligi debeant. Primum, totam fere illam concionem allegoricam esse constat. Verum, ut illud omittam, si quis integro iudicio locum hunc expendat, nullam fieri baptismi mentionem, facile animadvertet. Sed hoc mali est, quod qui temere arripiunt vocem aquae, praesumpta opinione delusi, nihil postea indicant. Porro, mihi non aliud significat aqua et spiritus, quam spiritus et ignis: nam ut hic posteriore loco nomen ignis vice epitheti ponitur: ita priore illo aquam puto vocari spiritum, quia vim officiumque aquae habeat. Alii spiritum et aquam, ut subtilia elementa, terrae opponunt. Et quidam ex veteribus aquam interpretantur carnis mortificationem. Horum certe utrumque magis tolerabile, quam symbolo alligare hominis salutem.

Non agitur hic de necessaria baptismi observatione: nam infantes baptizandos esse inter nos convenit: ut libera non sit signi omissio. Sed ubi filium libenter parentes ad baptismum offerrent, si morte praeripitur, an desperanda sit eius salus, quaestio est. Qui perditos esse volunt omnes quibus aqua tingi non contigit, nimis maligne sentiunt de Christi regno: sub quo restrictiorem Dei gratiam esse fingunt, quam olim sub lege fuerit. Quia fas tunc non erat ante octavum diem circumcidere, si quis puer triduo post natalem suum mortuus esset, nulla erat noxa: [fol. 16] si quidem foedus et promissio illi in ius adoptionis satis erat. Nunc quum dies praescriptus non sit baptismo, qui nec contemptu, nec negligentia signum praeteribit, plus quam absurdum est Dei beneficio fraudari, quo Iudaei sub lege potiebantur. Alioqui, venisse Christum non ad

implendas, sed abolendas promissiones dicemus, quando promissio quae ante ad salutem conferendam per se valebat, nunc absque sigui adminiculo rata non erit. Sed aliter plerique ex vetustis ecclesiae scriptoribus senserunt. Atqui, simul notare operae pretium est, quatenus suae sententiae deferri voluerint. Id Augustinus Epist. XXVIII. ad Hieronymum paucis verbis dilucide explicat. Contra Cypriani opinionem, inquit, qui forte non vidit quod videndum erat, sentiat quisque quod volet. Tantum contra manifestissimam apostoli fidem non sentiat, qui dicit omnes in condemnationem nasci: contra ecclesiae fundatissimum morem non sentiat, quae propter animae periculum ad baptismum currit. Ego vero omnes in Adam mori fateor, nec parvulos minus quam adultos opus habere Christi redemptione. Nec receptum morem ecclesiae improbo, ut ad baptismum currat. Tantum in eo falli AugustiTantum in eo falli Augustinum dico, quod periculum statuens spem vitae praecidit infantibus, quos Dominus suos esse pronunciat, et quibus baptismus non competeret, nisi iam in ecclesiae [fol. 17] societatem, Dei promissione, vocarentur. Quae igitur, dicet quispiam, currendi ratio? Nempe haec opinor satis legitima, ut quam Dominus salutem verbo suo promittit, in corpore filii obsignatam et quasi insculptam cernat parens: ut filii ablutionem in Christo quaerens, se morti obnoxium cum toto suo semine profiteatur: ne tesseram, quae confirmandae fidei data est, videatur negligere. Denique, ut Christianorum insigne filius in sepulcrum ferat. Illa autem periculi opinio, quia privatum fuit commentum, secure repudiari potest: quia manifestis scripturae testimoniis, quae prius citavi, contraria est, facessere debet e medio. Quod si cui Augustini sententiam pervicaciter tueri placet, omnes sibi damnandos meminerit, quibus non licuerit per aetatem fieri coenae domini participes: nam in eodem utrumque ordine locat: ut non minus periisse censeat, qui coenae dominicae participatione caruit, quam qui baptismum non accepit, libro De meritis et remissione peccatorum 1 cap. 24 et ad Bonifacium Epist. 106.

Neque tamen dicit Augustinus, adductam eiusmodi periculo ecclesiam fuisse, ut baptizandi licentiam mulieribus permitteret: nam in extremo etiam periculo ad templum properare solitos dicit, ut publico ministerio uterentur. Unde scquitur, nullo ecclesiae usu aut more fuisse receptum, ut privatim sibi quispiam munus arriperet. [fol. 18] Alibi quoque dicit matres in templum currere, ut filiorum saluti consulant. Nusquam eas dicit, manu sua remedium adhibere. Ex eo etiam quod tradit lib. 2 contra epistolam Parmen. cap. 13 coniicere licet, omnino muliebrem baptismum illa aetate fuisse incognitum. Si laicus, inquit, necessitate compulsus, baptismum dederit, nescio an quisquam pie dixerit esse repetendum:

nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est. Si autem necessitas urgeat, aut nullum aut veniale delictum est. Debuerat certe potius de muliere movere quaestionem, si ullum tale exemplum tunc exstitisset. Quum de solis viris dubitat, nemo certe non videt, nihil de mulieribus venisse in mentem, quia res erat prorsus inaudita. Adhuc in viris ipsis dubius haesitat, nec eos prorsus excusare audet a veniali peccato. Sed omnem dubitationem apertius tollit Carthaginensis concilii decretum, 1) ubi sine exceptione prohibentur mulieres a baptismi ministerio. Quare ne amplius dicat typographus me toto errare coelo, cuius pedem in stabili fultura tam bene fixum esse videt. Hac ratione Tertullianus: Non permittitur mulieri, inquit, in ecclesia loqui: sed nec docere, nec tingere, nec offerre: ne ullius virilis, nedum sacerdotalis officii sortem sibi vindicet. Qui locus mendose quidem legitur, 2) sed nemini mediocriter erudito dubium erit, quin [fol. 19] haec Tertulliani sit sententia. Nec vero praetereundum est, quod apud Epiphanium habetur: nam libro contra haereses primo Marcioni exprobrat, quod mulieribus det baptizandi licentiam: idque inter ludibria numerat quibus plenam fuisse sectam dicit. Libro autem secundo de Phrygibus et Priscillianis loquens, irridet eorum amentiam, quod mulieres faciant episcopos, quia in Christo non sit mas aut foemina. Neque vero me latet, quid dicturus sit censor, multum scilicet inter communem usum interesse, et extraordinarium remedium quum urget ultima necessitas. Sed quum nulla ab Epiphanio necessitas excepta sit, ubi ludibrium esse pronunciat, dare foeminis baptizandi licentiam, probe mihi colligere videor, corruptelam hanc ita ab eo damnari, ut nullo praetextu sit excusabilis. Ita libro tertio, quum hoc ne sanctae quidem Christi matri fuisse permissum docet, nec ullam restrictionem addit, quis non videt muliebrem baptismum generaliter ab ipso improbari? Denique summa impudentia est, vetustatis patrocinium hic obtendere: quando aperte constat nonnisi cum barbara totius christianismi confusione inolevisse hunc abusum.

Citatur ex adverso Sephorae exemplum (Exod. 4, 25): in quo nonnulli plus iusto sibi placentes, aßislav suam produnt. Primum, vel ipsis concedentibus, circumcisionis et baptismi dissimilis est ratio. Neque enim [fol. 20] vetus illud symbolum ita absolute necessarium fuisse tradunt. Deinde quod placatus fuit Domini angelus, inde perperam colligi dico, probatum Deo fuisse quod egit Sephora. Alioqui dicemus placuisse illi cultum, quem perfunctorie exhibebant Samariae incolae, illuc ab Assyriis

[blocks in formation]

traducti (2 Reg. 17). Tertio fuit illud facinus singulare, quod in exemplum male trahitur. Ad haec, nusquam sacerdotibus speciale circumcidendi mandatum legimus datum esse. Aperta autem sunt Christi verba: Ite, docete omnes gentes, ac bapti

Certe eosdem constituit et evangelii praecones, et baptismi administros. Si nemo honorem sibi rite in ecclesia usurpat, teste apostolo (Hebr. 5, 4), nisi qui vocatus est, ut Aaron: quisquis sine legitima vocatione baptizat, eum temere involare in alienam functionem dico. Quid enim? quum ne Dei quidem filius se ingerere voluerit, an sibi nescio quis terrae filius se publicum tanti mysterii dispensatorem nulla autoritate creabit? In rebus etiam minutissimis, ut in cibo et potu, quidquid dubia conscientia aggredimur et audemus, Paulus aperte peccatum esse clamat. Porro in muliebri baptismo quae fidei certitudo esse potest, quum tradita a Christo regula violetur? Nam quod evangelii sui ministris munus iniungit, mulieres ad se rapiunt. Respondeat mihi censor, an homini fas sit divellere, quae Dominus coniungit? A Christo enim haec [fol. 21] coniuncta esse ostendo, evangelii praedicationem et baptizandi ministerium. Os ergo, contra disertam spiritus prohibitionem, mulieribus aperiat, qui alterum, quod inde sequitur, illis vult licere. Sed mirari satis nequeo tam hebetes esse, qui hunc colorem obtendunt, ut non perspiciant nihil minus Sephorae fuisse propositum, quam ut Deo ministerium praestaret. Fremens et indignabunda praeputium in terram proiicit. Marito sic conviciatur,

ut Deum ipsum crudelitatis insimulet. Nec me latet, quid hoc loco fabulentur Iudaei. Res tamen clara est: foeminam impotentia animi ardentem, Deo et marito obstrepere, quod filii sanguinem ipsa fundere cogitur. Denique, ne sermonem longius protraham, breviter ostendam sensu communi esse destitutos, qui regulam ex facto Sephorae petendam contendunt. Praesente marito, circumcidit filium. Et quisnam est vir ille? Moises primarius Dei propheta, quo nullus unquam maior in Israele surrexit. Respondeant mihi gynaecobaptistae, an foeminae daturi sint coram episcopo baptizandi licentiam. Certe, pudorem illis incutiet tantum portentum. Neque frontem typographi adeo perfrictam esse puto, quin ipsum ebriae censurae pudeat, ubi evigilaverit 1). Interea sobrios lectores obtestor, ut qualem ego religionem tractandis Dei oraculis affero, ipsi quoque modestiam legendis scriptis [fol. 22] meis adhibeant. Sane mihi testis est conscientia, reverenter, et qua decet humilitate, tanquam in Dei et angelorum conspectu aliis tradere, quod mihi a spiritu Christi datum est: nec tam quod mihi adlubescit sequi, quam mentem meam in Dei obsequium addicere. Me vero procul abesse ab eorum numero, quos ad captandam dogmatum novitatem, ambitio sollicitat, tota vitae meae ratio testatur. Et in libris meis, ut opinor, nulla ostentatio: simplex autem aedificandi studium ubique eminet.

1) Duo postrema verba desunt ap. Bezam et in Amst.

APPENDICIS ADVERSUS INTERIM FINIS, 1550.

CONSENSIO MUTUA

IN RE SACRAMENTARIA

MINISTRORUM TIGURINAE ECCLESIAE ET D. IOANNIS CALVINI MINISTRI GENEVENSIS ECCLESIAE

IAM NUNC AB IPSIS AUTORIBUS EDITA.

TIGURI EX OFFICINA RODOLPHI WISSENBACHII.

PRAEMITTUNTUR IN HAC NOVA EDITIONE FORMULAE ILLIUS RECENSIONES NONNULLAE ANTIQUIORES.

Calvini opera.

Vol. VII.

44

« PoprzedniaDalej »