Obrazy na stronie
PDF
ePub

alere spurios. Quod nisi Cenalis totum capitis sui acumen in mitra episcopali haberet, nunquam ita se propinasset vel pueris ridendum. Quid enim obsecro risu dignius, quam quum emissarios tauros pinguiter in otio et usque ad saginam pasci iubet, [pag. 199] ne soboles nova succrescat? Verum hoc maioris etiamnum amentiae est, quod quum benedictionem suam Dominus vocet humani generis propagationem, Cenalis quasi infelicem strumam scalpello resecari praecipit: et quasi fortuito gignerentur liberi, timet ne supra iustum modum excrescat numerus. Sed digna est sacrilega talium hominum superbia, quae se in extremas quasque absurditates praecipitet. Nam si tot monstruosis nefandarum scortationum exemplis sancti coniugii contemptum ultus est Deus: quanto graviore supplicio digni sunt contumeliosi isti insultus, quibus bacchatur importunum hoc animal? Caeterum, ut nomini suo respondeat Coenalis, ') iterum ad culinam revolvitur. Nam si homini solitario vix tria, inquit, sacerdotia sufficiunt, quomodo numerosae familiae unum sat erit? Nisi plus quam vecors esset, annon cogitaret in promptu esse responsum: non modo optimum fundum esse parsimoniam, cui magis patresfamilias assuescunt, sed istis solitariis, quos iactat, multo semper amplius esse sodalitium? 2) Frugaliter cum uxore et liberis vivet maritus, ut ex tenui quoque reditu aliquid supersit: at sacrifici papales, priusquam meretrices, spurios, lenones ac lenas expleverint, multo uberiores absumpti erunt proventus, quam qui multis honestis familiis pares fuissent. Quid profusos luxus enumerem, in quos quidquid undecunque rapere possint vel radere, tanquam in gurgites inexhaustos proiiciunt: ut videantur tantum ad perdendam pecuniam ingeniosi? Nam quo magis abundant, totum fere orbem [pag. 200] immergunt suis corruptelis. $) Porro, ut se tribeneficiariis suis venditet, vertiginosos appellat, qui unum singulis sacerdotium assignant. Certe, o bone pater, aut ebrium, aut bene saturum fuisse te oportet, quum tanta vertigine percitum tibi cerebrum fuit, ut ordinem hunc improbare auderes, quem audacissimi quoque et improbissimi non modo fateri coguntur esse rationi consentaneum, sed tanquam a natura dictatum servari praecipiunt.

Postquam scelestus hic nebulo, quidquid unquam in sua Sorbona haurire potuit blasphemiarum in Deum evomuit, demum, sublatis cornibus, thrasonicam iactantiam efflat: se in arenam descendere pa

[blocks in formation]

ratum, vel si ad sanguinem usque pugnandum sit. Equidem, ut est homo sanguinarius, non dubito, si trucidandi essent omnes Dei servi, fundendusque innoxius virorum pariter ac mulierum sanguis, quin se libenter antesignanum praebeat: suo autem parcere didicit. Caeterum, quum hunc Cyclopem 1) videamus, non minus rigida pertinacia ad oppugnandam veritatem insistere, quam rabioso adversus eam odio flagrat, plus quam turpes flagitiosique sumus, si in confessione sincerae fidei minus ostendi

mus constantiae.

Atque 2) ut ad reformationis adulterinae fucum revertar: quum perspicuum sit, totam illic sanae doctrinae sinceritatem corrumpi, quisquis eo sibi oculos illini sinet, quomodo se Christianum probabit? Video equidem, quae pericula omnibus proposita sint, qui ingenue Christum confiteri volent: quanta apud imperitos invidia urgeantur: quanta in futurum tempus infamia eos maneat. maneat. [pag. 201] Sed iam ante admonui, nihil tanti esse, ut deflectamus ab ea doctrina in qua et Dei gloria et totius mundi salus continetur. Nam quoscunque hinc inde praetextus sibi conquirant, qui ad excusandam suam mollitiem plus hodie sunt ingeniosi quam par esset, nimis tamen indignum est, maiorem a nobis propriae famae rationem haberi quam Dei gloriae: magis nos a stultis et temerariis hominum opinionibus pendere, quam in Christum respicere unicum coeli terraeque iudicem, adeoque in angelos et sanctos omnes qui eius sententiae subscribunt: beatam illam immortalitatem, quae nobis promissa est, ac in coelis reposita, mundo et huic caducae vitae a nobis posthaberi. Iam tempus postulat, ut fidem nostram, quam antehac lingua et atramento sumus confessi, sanguine quoque nostro obsignemus. Iam pridem, si rite profecissemus in Christi schola, debueramus in hac meditatione esse exercitati. Hoc enim primum veluti tirocinium est, quo suos erudit: ut se ipsos abnegantes, tollentesque crucem suam, ad mortem indefesso cursu properent. Nunc perinde novi sumus ad subeunda pro evangelii testimonio pericula, ac si nullum unquam filius Dei hac de re, quam assidue inculcat, verbum fecisset. Quum olim Caius Caligula 3) statuam suam Hierosolymis in templo collocari mandasset, Iudaei undique quasi apum examina, non ut vi et manu impedirent tale sacrilegium, sed ut cervices suas gladiis opponerent, pro vendicanda templi maiestate, concursum ad praesidem fecerunt. Neque subitus ille animorum impetus fuit, qui statim resideret: sed quoties de templi [pag. 202] profanatione agebatur, innumera prope tam mulierum quam virorum

1) ce gros barbare.
2) Sed. Beza et Amst.

3) Gallus hic Iosephum testem adducit.

turba, sui oblita, alacriter se ad mortem offerebat: ut non nisi per stragem corporum suorum via idolo pateret. Et nos non lapideum iam templum, in quo Deus invocetur, habentes, sed filium Dei, in quo tota patris maiestas habitat, silentes ipsum patiemur adeo turpiter violari? Idolum enim erigitur, non quod externam sacrarii speciem deformet, sed quod totam ecclesiae sanctitatem inquinet ac pervertat: quod labefactet totum Dei cultum, nihil in religione nostra impollutum relinquat. Si ad propiora tempora descendimus: quot martyrum millia adversus praesentissimos mortis terrores invicta fortitudine perstiterunt? Quid de terroribus loquor? An non morte ipsa intrepide testati sunt, aliam se vitam et quaerere et certo sperare? Ac tunc quidem simul atque exigua lucis scintilla hominibus emicuerat, totum cor inflammabat tanto coelestis vitae desiderio, ut vitam hanc facile mortemque contemnerent. Nunc quum plenus intelligentiae fulgor nobis illuceat, nihil fere cordis apparet. Et salutem speramus ex evangelio, pro cuius veritate asserenda nemo vult periclitari? Itaque, haec plus quam perfida ignavia, quam anni unius experimentum prodidit, documentum est nimis luculentum nostrae ingratitudinis: ut iam non amplius quaerenda sit ratio, cur in tot urbibus atque provinciis puritas christianismi

concidat. Cur enim inaestimabili Dei beneficio diutius fruerentur, qui pro nihilo ipsum duxerunt? Haec ideo dico, ut quicunque aliquo pietatis sensu [pag. 203] tanguntur, quasi extenta Dei manu ad mortem se vocari meminerint. Ac ne animi deficiant, beatius multo sibi esse non dubitent, laboranti perculsaeque ecclesiae se ultro adiungere socios, quam nimium sibi cavendo, privataeque tranquillitati consulendo, sortem appetere a filiis Dei segregatam. Dicebat ille, ') quum mors esset prae oculis, se nihilo minus senectutis fiducia esse liberum: etiam ubi non erat tam necessaria libertas. An apud nos pro gloriae Christi patrocinio minus futurae vitae valebit aeternitas, quam apud illum praesentis vitae brevitas valuit? Pudeat nos quoties illam mulieris vocem audimus quae inducitur ab ethnico poeta: Usque adeo ne mori miserum est? si in testanda fide nostra, ubi discrimen aliquod se ostendit, suspensi haesitamus. Ego vero, ut mihi satis conscius sum meae imbecillitatis, ita Dei subsidio fretus, re ipsa, quum usus postulabit, me ostensurum confido, quam serio crediderim ac credam, beatos esse, qui in Domino moriuntur.

1) On raconte d'un ancien Payen etc.

Exiguum fermentum totam massam corrumpit. 1 Cor. 5.

Quousque claudicatis in utramque cogitationem? Si Dominus est Deus, sequimini ipsum. Si autem Baal, sequimini ipsum. Heliae nihil respondit populus. 1 Reg. 18.

Saltem ergo taciti gemant, quos sua conscientia convictos tenet: nec obstrependo malum plus satis grave augeant.

43

Calvini opera.

Vol. VII.

APPENDIX LIBELLI ADVERSUS INTERIM ADULTERO-GERMANUM, IN QUA REFUTAT IOANNES CALVINUS CENSURAM QUANDAM TYPOGRAPHI IGNOTI, DE PARVULORUM SANCTIFICATIONE, ET MULIEBRI BAPTISMO.

Annus iam fere praeteriit, ex quo mihi indicatum fuerat, libellum meum De vera genuinaque ecclesiae reformatione, qui ex typographi nostri officina primum iussu meo prodiit, fuisse rursus in Germania excusum. Atqui nunc demum, serius quam oportuit, admonitus fui corruptum esse et mutilum illud germanicum exemplar: neque id modo, sed additam simul censuram fuisse, in qua atrociter proscindor. Quando typographus nomen suum subticet, cum quo expostulem, non habeo. Neque id❘ etiam multum referre arbitror. Quispiam forte bene potus, vini aut cervisiae suae fumos in me exhalavit. Fieri etiam potest, ut aliquis turbulento cerebro, etiam ieiunus, impetum in me fecerit. Verum, hominem, quisquis tandem est, omitto. De re si agitur, haec certe indignitas est non ferenda, quum ego fideliter ac serio in opus aliquod incubui, librarium ignotum arbitratu suo conscindere quidquid non arridet, ac scriptum lacerum pro integro venditare. Quanquam ne cui privatam [fol. 2] causam agere videar, ab hac quoque querimonia supersedeo. Tantum quod totius ecclesiae interesse arbitror, quia dissimulare fas non est, breviter attingam. Hoc citra arrogantiae notam mihi, ut spero, per bonos omnes licebit gloriari, labores meos ecclesiae Dei mediocriter esse utiles. Nunc si pravi et impii dogmatis maculam illis aspergi patiar, multum de fructu, quem inde colligere poterant filii Dei, imminutum iri video. Tacendo itaque minorem, quam par erit, publicae utilitatis rationem a me haberi ostendam: praesertim ubi in grege Domini numerantur qui me traducunt. Professos enim hostes parum moror, a quibus haereticum me vocitari necesse est, si Christianus haberi velim. Fateor quidem, hoc quasi fatale esse Christi servis, ut bene agendo male audiant. Neque vero mihi recusanda est haec conditio, ut cum Paulo per infamiam et bonam famam progrediar. At quoties locus et fa

*

cultas datur, non est negligenda bonae causae defensio. Deinde quum mihi probe constet, sanam esse, et ex puro Dei verbo sumptam doctrinam quae oppugnatur, mihi eius patrocinium deserere, quum a me semel tradita fuerit, iam non est integrum. Hac enim lege doctrinae suae ministros Dominus nos constituit, ut non minus eam constanter tueri iubeat, quam fideliter tradere.

In libello meo ita ad verbum loquutus eram : In baptismo breviter [fol. 3] annotare operae pretium est, melius potuisse omitti, quod de praecisa eius necessitate commemorant. Praeterquam enim quod externis signis perperam alligatur animae salus, iniuria fit non levis promissioni; ac si minus ad praestandam quam offert salutem, nisi aliunde adiuta, sufficeret. Sancta ideo nascitur ex fidelibus progenies, quod adhuc utero inclusi ipsorum liberi, antequam vitalem spiritum hauriant, cooptati tamen sunt in foedus vitae aeternae. Nec sane alio iure per baptismum aggregantur in ecclesiam, nisi quia ad corpus Christi iam ante pertinebant, quam in lucem ederentur. Alienos enim ad baptismum qui admittit, ipsum profanat. Nunc ergo qui ita necessarium statuunt baptismum, ut a spe salutis excludant, nisi qui eo tincti fuerint, tum in Deum sunt contumeliosi, tum se quoque ipsos implicant magna absurditate. Nam a Christo alienos sacra Christi nota insignire, qui fas esset? Baptismum ergo praecedat adoptionis gratia necesse est: quae non dimidiae tantum salutis causa est, sed eam ipsam salutem in solidum affert, quae deinde in baptismo sancitur. Hinc, ut error alius ex alio scaturire solet, baptizandi munus, quod solis ecclesiae ministris peculiariter mandavit Christus, non ad unum modo quemlibet ex plebe, sed ad mulierculas etiam delegant.

Hunc locum sic exagitat larvatus censor, ut crassum Pelagii errorem a me renovari pronunciet.

[fol. 4] Ipse vero nimis crassus, qui lucem a tenebris non distinguit. Pelagius supervacuum infantibus baptismum putabat, quia eos fingebat a peccato immunes. Imo nulla illi proprie de paedobaptismo disputatio erat. Sed quum ad probandum originale peccatum obiicerent sancti patres ecclesiae consuetudinem in pueris baptizandis, atque inde colligerent, omnes Adae posteros reatum aeternae mortis ex utero secum afferre: hoc extremum homini praefracto asylum fuit, non indigere baptismo infantes, quia sine peccato nascantur. Quid obsecro Pelagii errori in meis verbis affine reperietur? An ego a peccati reatu eximo pueros? An illorum salutem in originali, ut loquuntur, iustitia, et naturae integritate colloco? An illos gratuita Dei misericordia in ecclesiam recipi nego? An non ubique ipsis quoque remissionem peccatorum esse necessariam contendo, eamque baptismo obsignari profiteor? Iam satis constare arbitror, quanta sit censoris inscitia, qui Pelagii errorem, in tam diverso loquendi genere se deprehendisse iactat. Certe vel Augustini scripta nunquam attigit, vel non tantum habuit iudicii, ut quaenam esset Pelagii opinio animadverteret. Ego tamen potius existimo, ab homine antiquitatis imperito, veteris haeretici nomen ex vulgari fama auditum crepari.

Neque in eo minus peccat, quod non observato quaestionis statu [fol. 5] temere argumenta sua in ventum spargit. Si quis paedobaptismum acriter et validis rationibus hoc tempore defendit, ego certe unus sum ex numero. Nec de causa aut fine controversia est, quin ideo baptizentur, ut insiti in Christi corpus liberentur ab aeterno interitu, peccati, quod illis natura ingenitum est, remissionem obtineant, induantur gratuita iustitia. Huius rei luculentum mihi testimonium reddit mea Institutio, Catechismus, Solennis formula, quam ego in quotidianum ecclesiae nostrae usum composui. Qua igitur in re dissensio est? Nempe quod praecisa necessitas, quam vulgo nimium urgent, a me improbatur: Puerum, si morte repentina abreptus offerri per tempus ad baptismum non potuerit, arcendum propterea a regno Dei non concedo. Vim baptismi non extenuo: non obscuro legitimum ipsius usum: tantum animae salutem alligari signo non patior, quin Dei promissio sufficiat. Liberi enim fidelium iam antequam gignantur, adoptati sunt a Domino, quum dixit: Ero Deus vester, et seminis vestri (Gen. 17, 7). Hac promissione contineri infantium salutem, certo certius est. Cui vero illa non sufficit, is Deo atrocem facit iniuriam: neque enim veracem ipsum agnoscit, quum servandi efficaciam detrahit eius verbo. Et Christi responsum controversiam hac de re dirimit. Nam si vere colligit, Abraham a morte esse superstitem, quia is qui [fol. 6] vivorum non mortuorum Deus est, se Deum Abrahae

pronunciat (Matth. 22, 32): eadem ratione conficitur, genuinos Abrahae filios, etiam prius quam nascantur, vitae aeternae esse haeredes, quando in eodem ipsos gradu collocat Dei promissio. Meminerint ergo lectores, non hic disputari, an baptizari infantes necesse sit, nec vocari in dubium, an baptismo inserantur in Christi corpus, an illis sit lavacrum regenerationis, an peccatorum veniam obsignet: sed tantum de praecisa necessitate moveri quaestionem. Meminerint, quo argumento contendam, eos sine baptismo salutem posse consequi: nempe, quia per se satis efficax sit promissio, quae adhuc in utero inclusis vitam assignat. Huc pertinet, quod Paulus sanctos, honoris causa, eos nominat (1 Cor. 7, 14): significans ipsos a communi hominum semine, iure foederis segregari.

Alterum argumentum adduco: quod externis signis minime alliganda sit animae salus. Quid enim Christi sanguini residuum fiet, si in aqua vitam spiritualem includimus? Addo praeterea: Ideo baptizari infantes, quia domestici sunt ecclesiae. Hoc enim iure nititur paedobaptismus, quod iam Deus suos agnoscit, qui nostro ministerio illi offeruntur. Unde et suos olim vocabat, quicunque ex Isracle ducebant originem. Ac merito: sancta enim erat progenies, ut Paulus docet, Rom. 11, 16.

Haec omnia dissimulans censor, [fol. 7] primum hac ratione contra insurgit: quod non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis aut viri, sed ex Deo nascamur in spiritualem vitam: quod non nisi caro ex carne descendat: quod omnes nascamur filii irae. Quasi vero negem, maledictum natura esse totum Adae genus, adeoque infantes ipsos, antequam in lucem prodeant, mortis aeternae reatu teneri implicitos. Sed in eo nimirum fallitur quod inter vitium naturale et remedium aliunde proveniens non discernit. Nec vero novam solutioncm nunc ex tempore comminiscor: sed referam duntaxat, quod ante annos quatuor a me proditum est. Sic enim in septimum caput prioris ad Corinthios epistolae loquor: Qui conveniet haec sententia, sanctos esse piorum liberos, cum eo quod alibi tradit: Omnes esse natura filios irae? Item cum sententia Davidis: Ecce in peccato conceptus sum? Respondeo, universalem esse propagationem peccati et damnationis in semine Adae: omnes igitur ad unum sub hac maledictione includi, sive ex fidelibus, sive ex impiis descendant. Neque enim spiritu, sed carne, liberos suos generant fideles. Aequalis itaque est in omnibus naturae conditio, ut sint tam peccato quam aeternae morti obnoxii. Quod autem liberis fidelium speciale privilegium tribuit apostolus, id fluit ex beneficio foederis: quo superveniente deletur naturae maledictio: et Deo per gratiam consecrantur, [fol. 8] qui natura profani erant. Sic ego illic ad verbum. Institutio quoque nostra pleniorem eius rei explicationem

continet: sic enim alicubi loquor: Quum scriptum sit, nos omnes esse natura filios irae, ac in peccato conceptos, cui damnatio adhaeret: e natura nostra demigremus oportet, antequam in regnum Dei aditus nobis pateat. Et quid dici clarius potest, quam carnem et sanguinem regnum Dei possidere non posse? Aboleatur ergo quidquid nostrum est, tum possessionem hanc cernemus. Inde colligo, regeneratione opus habere infantes. Sed hanc ex promissione gratiam illis provenire contendo: baptismum vero, sigilli instar sequi. Denique hoc passim inculco, supernaturale esse privilegium, quod a reatu eximuntur. Quanquam censori haec solutio ignota esse non debebat, quum ex Augustino eam sumpserim.

Quod Ioannes Baptista ab utero sanctificatus est, inter alia quae illic narrantur miracula referendum esse dicit. Assentior: neque ego hoc testimonio in praesenti causa usus sum. Alibi contra Anabaptistas adduco, ex quorum numero tametsi hunc non puto esse, tamen, ut inconsiderati homines solent, se in malam suspicionem temere proiicit. Porro quasi duos iam profligaverit errores, postquam temere effutivit Pelagii nomen, et ex Paulo recitavit, omnes esse natura filios irae, ad tertium errorem se descendere [fol. 9] profitetur. Quisnam vero hic error? Quod baptismum, si alienis conferatur, profanari dico. Atqui, si censori negotium foret cum Anabaptista, eandem mecum rationem adduceret, iure conferri baptismum pueris, quos Deus in foedus suum adoptavit. Quid ergo absurdi in re prorsus confessa invenit? Excipit scilicet, nos quoque fuisse alienos et ex gentibus peccatores: fuisse tamen baptizatos Christi mandato: qui non sanctos tantum vel sanctorum filios, sed omnes gentes baptizari iussit. Certe hic bonus pater, secure, ut video, in umbra vini aut cervisiae philosophari solitus, eandem confidentiam longius spargere voluit. Sed expendere debuerat, quo sensu profanari baptismum dicam, si alienos promiscue ac domesticos ad eum admittimus. Et vero id ex Christi mandato, quod citat, evincere promptum est. Christus omnes iubet baptizari, inquit. An non prius vult evangelium praedicari? Hunc enim ordinem commendat apostolis, ut doceant ac baptizent (Matth. 28, 19). Ergo evangelii doctrina, qui prius alieni erant, inseruntur in ecclesiam. Ita Paulus docet, quum Iudaei, qui naturales rami sanctae radicis erant, defracti fuerint, gentes tanquam sylvestres oleastros, fuisse in illorum locum insitas (Rom. 11, 20). Quo modo hoc? Nempe per evangelium. Absurde ergo censor noster, qui membrum unum decerpit: imo, quae a Christo coniuncta erant, divellit ac lacerat. Quare breviter [fol. 10] respondeo: vocari quidem ad baptismum, Christi voce, alienos: sed prius evangelii praedicatione cooptari in familiam. Ita ante do

mesticus erat Abraham, quam circumcisionis signum accepit. Quod ad minores natu attinet, quia illos etiam comprehendit Deus in foedere, non alieni iam reputantur, sed gratiae sunt haeredes. Quemadmodum et ex Petri concione discimus. Quid autem hac de re prius tradiderim, testis est mea Institutio, ubi ad verbum sic habetur: Cur in Abrahamo fidem circumcisio sequitur, in Isaac filio omnem intelligentiam praecedit? Quoniam eum, qui adulta demum aetate in foederis societatem recipitur, a quo fuerat hactenus alienus, eius conditiones antea perdiscere aequum est: infantem vero ex eo progenitum non item, qui haereditario iure, secundum promissionis formulam, iam a matris utero in foedere contineatur. Aut, quo res clarius ac brevius indicetur, si fidelium liberi, citra intelligentiae adminiculum, foederis sunt participes, non est cur ob id a signo arceantur, quia in foederis stipulationem iurare nequeunt. Qui vero infidelis est, impiis ortus parentibus, donec per fidem Deo uniatur, a foederis communione extraneus censetur. Itaque nihil mirum, si nec signo communicet, cuius significatio in eo fallax inanisque foret. Non aliorsum haec refero, nisi ut cuivis appareat censoris confidentiam ex mera inscitia proficisci, [fol. 11] quia mentem meam non sit assequutus. Hinc refellitur alterum obiectum: Christus sanis opus non esse medico dixit (Matth. 9, 12). Fateor sane: et ideo non aliter quam eius gratia restitui sanitatem doceo, tam parvulis quam adultis. Sed qui in aqua sola quaeri volunt medicinam, quid ipsi Christo, quid eius sanguini, quid evangelio, quid spiritus virtuti faciunt reliquum? Porro non alia de re mecum litigat censor, nisi quia restituendis in vitam parvulis, ubi mors subita baptismi facultatem illis aufert, remedium in promissione, quam proprio sanguine Christus sancivit, efficax plenumque esse doceo: ille autem salutis spem praecidit, nisi ab externo elemento petatur. Quaerit an Iudaeo vel Turcae negandus sit baptismus, si eum postulent. Hic nemo non videt, quam crasse hallucinetur, qui alienos fingit, quibus fidem assignat. Quid autem secum ipse deliret, nihil moror. Verum stulte hoc argumento me aggreditur, qui ubique doceo, fide eos omnes, qui alienissimi fuerant, in Dei familiam et Christi corpus coalescere. Neque tamen id obstat, quominus per baptismum quoque in ecclesiam solenni ritu aggregentur: quo magis rata sit eorum insitio, dum sigillum in eius confirmationem accedit.

De papistarum liberis expedita est responsio. Quod iure eos baptizari pro confesso assumit, libenter illi concedo: sed falso existimat, extraneos ideo a me censeri, [fol. 12] quia neque ex patre sancto geniti, neque ex sancta matre nati fuerint. Neque enim propterea sanctorum filii esse desinunt, quum

« PoprzedniaDalej »