Obrazy na stronie
PDF
ePub

est panem illic proponi, qui eius rei imaginem demonstret, sicut idem Paulus loquitur: Panis quem frangimus, communicatio est corporis Christi. Quod si tantum inanis species panis illic appareat et non substantia, perit vis et efficacia sacramenti. In hunc quoque modum loquuti sunt omnes sancti patres. Irenaeus: 1) Quemadmodum qui est a terra panis, percipiens vocationem Domini, non iam communis panis est, sed eucharistia ex duabus rebus constans, terrena et coelesti. Et canon Nicenae synodi sic habet: Ne humiliter intenti simus ad propositum panem et poculum: sed elevata mente fide consideremus in sancta illa mensa agnum Dei. Cyprianus: 2) Quando Dominus corpus suum panem vocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portat, indicat adunatum. Et quando sanguinem suum vinum appellat, de botris atque acinis expressum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum. Sic etiam Fulgentius) sacramentum panis et calicis nuncupat. Denique, sicut ait Augustinus, 4) si sacramenta quandam similitudinem earum rerum, quas figurant, non haberent, utique sacramenta non essent. Unde et panem in Christi corpore sanctificatum vocarunt aliqui ex patribus. Ipsa autem corporis Domini exhibitio qualis sit, ex Augustino discere licet, cuius verba sunt: 5) Noli dubitare nunc esse hominem Christum, unde venturus est eadem visibili forma atque substantia, qua visus est ascendere: cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Cavendum est enim, ne sic divinitatem adstruamus hominis, ut veritatem corporis auferamus. Haec eo spectant, non ut putemus inane symbolum nobis offerri, sed ut, dum volumus Christum recipere, sicut re ipsa nobis datur, sursum corda erigamus. 6)

[blocks in formation]

qua significatione vide Macrobium. Quod autem Lutherani derident istam subtilitatem: quia Christus loquebatur cum apostolis lingua syriaca vel hebraica vulgari, et evangelistae graece scripserunt: ad hoc responde, quod communis translatio latina praeponderat. 1) Et notum est quod sensus scripturae peti debet ex ecclesiae determinatione. De valore autem sacrificii pro vivis et mortuis, habemus approbationem ab experientia. Nam multae visiones factae sunt quibusdam sanctis monachis dormientibus, quod animae per missas liberatae fuerant de purgatorio. Imo sanctus Gregorius animam Traiani redemit ex inferno. 2)

ANTIDOTUM.

Institutio Christi sic habet: Accipite et manducate, non autem offerte (Matth. 26, 26; Marc. 14, 22; 1 Cor. 11, 24). Ergo sacrificium non ex instituto Christi est, sed palam cum eo pugnat. Praeterea constat ex scripturis, hoc peculiare ac proprium fuisse Christi officium, se ipsum offerre, sicut dicit apostolus, ipsum una oblatione in perpetuum sanctificasse suos (Hebr. 9, 26). Item, semel apparuisse per oblationem sui (ibid. 10, 12). Item, hac sanctificatione perfecta nullam amplius restare oblationem (ibid. 10, 26). Nam et in hunc finem consecratus fuit sacerdos secundum ordinem Melchisedech, sine successore, vel socio (Hebr. 5, 6 et 7, 21). Sacerdotii itaque honore spoliatur Christus, quum ius ipsum offerendi transfertur ad alios. ) Postremo nemo usurpare debet hunc honorem, nisi a Deo vocatus, teste apostolo. Nemo autem praeter Christum vocatus legitur. Rursum quum promissio ad eos solos destinetur, qui sacramento communicant: quo iure ad mortuos pertinebit?

ARTICULUS VII.

De communione sub una specie.

Non est laicis ad salutem necessaria communio sub utraque specie: recteque certis ac iustis de causis olim ab ecclesia sancitum est, ut illis sub una tantum panis specie communicetur.

Probatur sic: Quia periculum esset, ne sanguis effunderetur. Quod autem interrogant Lutherani, utrum sapientior fuerit ecclesia Christo ad prae

1) Gallus habet: l'emporte comme estant de plus grande authorité que l'Ebrieu ne le Grec.

2) Idem addit: ainsi qu'il est escrit en sa legende.

3) Addit translator: non seulement pour reiterer le sacrifice qu'il a fait, mais aussi pour le renouveler ou ratifier, ou en faire application.

videndum hoc inconveniens, quod Christus non bene caverat: respondeo, quod Christus bene praevidit, sed tacuit: quia volebat experiri sapientiam ecclesiae suae in hac parte. Est etiam alterum inconveniens. Quia debet asservari in ciborio corpus Domini ad dandum aegrotis. Si autem sanguis servaretur, fieret acetum: et ita propter corruptionem non esset amplius sanguis. Imo Lutherani nos deriderent, dicentes: Nonne bene videtur quod est ibi vinum? Et ita hoc esset contra opinionem transsubstantiationis. Tertio, hoc est rationale, quod sacerdotes habeant aliquod privilegium ad deprimendam laicorum superbiam. Quarto, hoc etiam valet ad probandam opinionem de concomitantia: quidquid garriant Lutherani, quod debemus sequi et servare Christi dispensationem, quam ipse pro nostra infirmitate instituit. Item, esset aliud periculum si sanguis ad bibendum daretur: quia sapor posset generare suspicionem laicis, quod esset ibi vinum. Et inde multa scandala orirentur. Quod si arguatur, ecclesiam non habere potestatem dispensandi super Christi praecepta: respondeo, quod verbum Bibite, debet accipi in modo hortandi: ita erit consilium, et non praeceptum. Vix audeo allegare unum, quod tamen est valde ponderandum. Nam sunt aliqui abstemii qui vinum non bibunt, qui tamen non essent privandi altera specie. Ego autem differebam hoc adducere, quia Lutherani subsannant, dicentes, quod si opinio nostra est vera, non est amplius vinum, sed sanguis.

ANTIDOTUM.

Mandatum est Christi: Bibite omnes (Matth. 26, 27). Quin etiam quum de pane simpliciter dixisset: Accipite, manducate, quum ad calicem ventum est, iubet nominatim ut omnes bibant. Hoc se Paulus tradidisse Corinthiis, sicut acceperat a Domino, testatur (1 Cor. 11, 23). Ratio quae adduci solet de concomitantia, locum hic non habet. Neque enim quid nobis det Christus intueri solum convenit, sed etiam qualiter: aut, si mavis, modus. inspiciendus est, quo Dominus se ipsum nobis vult communicare. Quemadmodum ergo sub pane dat nobis corpus, ita etiam sub calice sanguinem. Proinde nihil nobis aliud restat, nisi ut obediamus eius mandato, ex eius manu sumendo signa quae porrigit nobis, ut rerum veritate fruamur. Nam quia corporei sumus, quemadmodum Chrysostomus 1) admonet, sub visibilibus, pro captu moduli nostri, spiritualia nobis dispensat. Hic ritus observatus fuit in ecclesia ultra annos mille, sicut testantur omnium patrum scripta. Caro, inquit Tertullianus, 2)

1) Homil. 60. ad popul. 2) De resurr. carnis.

Calvini opera. Vol. VII.

corpore et sanguine Christi pascitur, ut anima de Deo saginetur. Et Theodoritus 1) verba Ambrosii refert ad Theodosium imperatorem: Quomodo huiusmodi manibus sacrum Domini corpus suscipies? qua audacia poculum pretiosi sanguinis ori tuo admovebis? Hieronymus: 2) Sacerdotes qui eucharistiam conficiunt, et sanguinem Domini populo distribuunt. Item Chrysostomus:) Non sicut in veteri lege partem comedebat sacerdos, partem vero populus: sed ea quae sunt eucharistiae, communia sunt omnia inter sacerdotem et populum. Omnibus unum corpus proponitur, et calix unus. Sed de observatione non est controversia: quam omnes talem fuisse fatentur. Quod autem sic fieri omnino oportere censuerint, constat ex decreto Gelasii, 4) qui arceri iubet a toto sacramento, qui a calice abstinent, quoniam divisio huius mysterii, inquit, grandi sacrilegio non careat. Cyprianus) vero fortiter contendit, nullo modo admittendum esse hoc sacrilegium. ")

ARTICULUS VIII.

De potestate) consecrandi.

Porro, solis sacerdotibus, secundum ecclesiae ritum ordinatis, data est a Christo potestas consecrandi verum Christi corpus, et in foro poenitentiae a peccatis absolvendi.

Probatur sic: Quia haec verba per episcopum in ordine dando proferuntur: Damus tibi potestatem consecrandi, et offerendi Deo placabiles hostias. Sed quaeritur de quo ecclesiae ritu magistri nostri intelligant: quum caeremoniae quibus utimur, non fuerint factae in apostolis, 8) nec in eorum coaequalibus. Ad hoc respondeo, quod privilegium fuit illis datum per specialem dispensationem.") Si quis autem replicet de successoribus, qui etiam per multos annos non fuerunt uncti, nec ordinati nostro more aut forma, dico quod illud totum tempus de

1) Libr. 3. eccles. hist. c. 8. 2) In Sophon.

3) In 2. ad Cor. c. 9.

4) Refertur Can. Comperimus de consecr. dist. 2.
5) Epist. 2. de lapsis.

6) Et S. Cyprian debat par vives raisons que nullement on ne doit denier à un Chrestien le sang de Iesus Christ, lequel doit espandre son propre sang, pour signer la verité d'iceluy.

7) Gallasius habet: De intentione, quod ad sequentem articulum pertinet.

8) In versione h. 1. additur: tellement qu'ilz n'ont iamais esté ordonnez de telle façon que les prestres de nostre temps, ne pareillement les autres disciples.

9) Ibidem: qui ne compete point à tous et qu'on ne doit tirer en consequence pour en faire loy commune.

2

bet relinqui in dubio, et bene meretur, quia non erat adhuc conclusum de transsubstantiatione.

ANTIDOTUM.

Sacerdotes fatemur dispensatores esse mysteriorum Dei (1 Cor. 4, 1) ideoque legitimos coenae administros: sed ordinatos Christi et apostolorum ritu, atque etiam veteris ecclesiae, in qua sola impositio manuum usitata erat, sine unctione, et aliis nugis. Quanquam in ordinatione finis potissimum spectandus est, atque officium cui destinantur sacerdotes (Act. 13, 3; 1 Tim. 4, 14; 2 Tim. 1, 6). Constitui porro ex Dei mandato et regula scripturae debent, non ad immolandum, sed ad regendam ecclesiam, pascendumque gregem verbo Domini, et sacramenta administranda. De absolvendi potestato sic habendum est, datum quidem ministerium reconciliationis veris pastoribus, ut sua doctrina, hoc est, evangelii praedicatione, homines reducendo cum Deo in gratiam, a peccatis absolvant (2 Cor. 5, 20). Hoc tamen non alligatum esse personis, sed verbo: adeoque verbo potius quam hominibus esse datum, ut a quocunque proferatur gratiae remissio, certam absolutionem in foro conscientiae adferat. ) Tametsi enim peculiariter apostolis dicitur: Quorum remiseritis peccata, remittentur (Ioann. 20, 23), tamen claves universae ecclesiae datas esse agnoscunt sancti patres, nominatim Cyprianus et Augustinus, 2) quibus alii assentiuntur. Nam remissio peccatorum in Christo, per quemcunque annuncietur, vera est absolutio.

ARTICULUS IX.

De intentione consecrandi.

Quos certum est, etiam si mali fuerint, et in peccato mortali, consecrare verum Christi corpus, siqui

dem illud consecrare intendant.

Probatur sic: Quoniam alias supervacanea, imo irrationabilis esset cautio, quod sacramentum adorari a laicis fide implicita debet, hoc est, sub ista conditione:) si sacerdos celebrans missam habuerit intentionem consecrandi, non tantum habitualem, sed etiam actualem praesentialiter, et in ipso actu. 4)

1) Gallus addit: et devant le iugement de Dieu. 2) De simplic. praelatorum; Homil. 50 et 124 in Ioann.; item de doctr. christ. libr. 1. cap. 18.

3) sous telle condition qu'il le tienne pour Dieu. 4) Car s'il advenoit qu'un prestre en prononçant les parolles Sacramentalles, eust quelque pensée extravagante pour divertir sa fantasie ailleurs, tellement qu'il ne pensast point à convertir le pain en Dieu, alors la consecration ne seroit point iuridique ne deuement faite.

Sed opponitur contra, quod ita sacerdos posset annihilare sacramentum. Ad hoc respondeo, quod non est sacramentum, ubi non est intentio. Probatur secundo: Quia supervacuae, imo etiam stultae essent quaestiones doctorum: si sint centum hostiae, cum una: et sacerdos non intendat consecrare nisi centum, quid iuris tunc esset? et utrum una non remaneat panis? Item, quae ex omnibus debeat illo casu separari pro pane? vel potius, utrum, quia fuit abusiva intentio, fuerit inefficax similiter in omnibus, 2) et oporteat iterum incipere? Quod autem Lutherani dicunt, debere clare et alta voce pronunciari verba, hoc nihil est, quia magis convenit dignitati mysterii bassa voce recitare.

ANTIDOTUM.

Christus non uni dicit: Si volueris, habebis corpus meum, et aliis dabis: sed suos simul omnes alloquitur, quum promittit se daturum suum corpus. Siquidem ad eos destinatur promissio, quibus dictum erat: Accipite, manducate. Ergo neque in hominis quantumvis impii, neque in diaboli etiam potestate est, hanc promissionem facere irritam. Atque huc pertinent patrum sententiae, ) quum dicunt, sacramento nihil detrahi, neque perire quidquam de eius virtute, qualiscunque sit minister. Constituimus ergo nihil esse absurdius, quam relinquere hoc in arbitrio, vel potius libidine Impii ministri, ut ecclesiam privet Christi beneficio, quoties visum fuerit. Neque vero minus absurdum est, hac potestate praeditos fingere sacerdotes, ut quoties placuerit consecrare, illis liceat, etiam praeter Christi institutum. Subest enim promissio mandato, cui annexa est. Ideo Christi corpus non habent, nisi qui secundum regulam ab ipso positam coenam celebrant. Constituimus ergo, frivolam et nihili ab aliis, consecrare audet. Neque enim magicae esse consecrationem, ubi sacerdos sibi soli, seorsum incantationis verba sunt: Hoc est corpus meum: sed promissionem continent, actioni a Christo institutae servientem. Unde et illud perperam fieri constat, quod levi susurro demurmurantur, quum palam clara voce pronunciari debeant: sicut etiam ex contextu patet: Accipite, manducate, hoc est corpus meum. Qua ratione Augustinus*) consecrationis verbum appellat, verbum fidei quod praedicatur.

[blocks in formation]

ARTICULUS X.

De confirmatione et unctione. Caeterum confirmatio et unctio extrema duo sunt sacramenta a Christo instituta: per quae datur gratia spiritus sancti.

Probatur sic: Quoniam aliter blasphemaret concilium aurelianense, 1) quando dicit, quod nunquam erit christianus plenus, qui consecratione episcopali non fuerit chrismatus. Item blasphemaret Melciades papa, quum dicit, quod baptismo regeneramur ad vitam: in confirmatione armamur ad pugnam. Multo etiam magis quum dicit, maiore veneratione venerandum et tenendum hoc sacramentum, quam baptismi. Sed est una alia probatio peremptoria, quod nihil fit in ecclesia maiori pompa nec solennitate, quam sancti chrismatis consecratio. Unde apparet, quod tam extrema unctio, quam confirmatio, in maximo honore haberi debent: nec revocari in dubium, quasi sint ex hominum inventione.

ANTIDOTUM.

Legimus apostolos, impositione manuum, visibiles spiritus gratias contulisse (Act. 19, 6). Sed hoc fuisse temporale donum, experientia demonstrat. Imo statim post mortem apostolorum desiisse, vetustissimi scriptores testantur. Caeremoniam imponendi manus retentam a successoribus fuisse fatemur, quum fidei suae confessionem ederent adulescentes: sed non hoc fine, ut sacramentum haberetur a Christo institutum. Nam Augustinus nihil aliud esse affirmat, quam orationem. 2) Eadem ratio est extremae unctionis. Fuit enim symbolum temporalis doni: quod scimus non diu post apostolos durasse. Apostoli ungebant in nomine Domini eos, quibus vim spiritus sancti praesentem in dono sanationis exhibebant (Marc. 6, 13). Hoc fieri iubet Iacobus (Iac. 5, 14). Sed nunc ubi sanatio? ubi unguntur semimortui homines, dum animam exhalant. Ergo, qui nunc symbola sine re usurpant, non imitatores, sed simiae sunt apostolorum.

ARTICULUS XI.

De miraculis sanctorum.

Nec dubitandum, sanctos et in hac mortali vita, et in paradiso agentes, miracula operari.

1) Refertur de consecrat. dist. 5. cap. ut ieiunii. 2) Libr. 3. de Bapt. contra Don. c. 16.

Probatur sic: Nam apparet quomodo beatissima virgo resuscitet infantes,) ut sepeliantur in loco sacro: qui alias haberent sepulcrum cum canibus. Quod autem Lutherani dicunt, Deum hoc modo punire idololatriam mundi, quando diabolus, sub nomine sanctorum, facit miracula, et pro hoc adducunt Hieronymum, 2) qui refert, Aegyptios sanatos fuisse a morsu serpentum, ad sepulcrum Ieremiae, quem tamen pro Deo colebant: respondeo, quod non colimus sanctos pro diis, quia non adoramus eos, nisi adoratione duliae. Est etiam alia probatio validior ab antiquitate: quia semper hoc fuit factum, sicut Ambrosii tempore, ad sepulcra Gervasii et Protasii caecus fuit illuminatus. Quod autem Lutherani ex Augustino replicant, hoc fuisse ad confirmandam rectam fidem, et non ad superstitionem: respondeo, quod recta fides est colere sanctos, et eorum basilicas visitare, sicut ex subsequentibus patebit.

ANTIDOTUM.

Scimus ex scripturis, ad quid valeant et in quem finem conferenda sint miracula. Nempe ad confirmandam evangelii doctrinam, sicut habetur apud Marcum: Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. 16, 20). Item apud Lucam in Actis, quod Dominus reddebat testimonium sermoni gratiae suae, quum ederentur signa per manus apostolorum (Act. 14, 3). Proinde hic legitimus est miraculorum usus: ut recipiantur tanquam doctrinae evangelii sigilla (Rom. 15, 19), eoque non hominum vel angelorum, sed unius Dei gloriae serviant: quemadmodum dicebat Petrus (Act. 3, 12): Viri Israelitae, quid nos intuemini, quasi nostra virtute aut pietate hoc fecerimus? Nomen Christi, et fides, quae per eum est, contulit huic sanitatem. Quum autem praedixerit Christus, regnum Antichristi miraculis stabilitum iri (Matth. 24, 24), et hoc Christi vaticinium confirmarit Paulus (2 Thess. 2, 9): constituimus cum Augustino, 3) Dominum cautos nos reddidisse adversus mirabiliarios (sic enim loquitur) qui signorum praetextu orbem abducunt ab unitate fidei. Duplex vero hic tenenda est cautio. Nam et multis pracstigiis illudit Satan hominibus: et multa etiam designari patitur Deus, ad vindicandam hominum ingratitudinem, sicut Paulus testatur (2 Thess. 2, 9), et post Paulum Augustinus. 4)

1) les petis enfans morts-nays. 2) In Prooem. Prophet. 3) Homil. in Ioann. 13.

4) De unitate eccl. c. 119.

ARTICULUS XII.

De orandis sanctis.

Sanctum est, et Deo maxime gratum, orare beatam Dei genitricem, et sanctos qui in coelo sunt, ut sint pro nobis advocati et intercessores apud Deum.

Probatur sic: Quid enim sancti facerent in coelo, si non orarent pro nobis? Quod si orant, ergo orandi sunt. Negant hanc consequentiam Lutherani. Sed probatur ex eo, quod sancti Deo sunt similes. Deus autem vult coli a nobis, igitur et sancti. Quod autem dicunt Lutherani per derisionem, nos facere sanctos valde auritos, solutio est facilis. Quia vident quae aguntur in mundo, per lumen reflexum, quod habent ex irradiatione Dei. Secunda probatio: quod omnes pagani semper habuerunt minores deos pro suis intercessoribus. Non est autem rationabile, quod Christiani habeant minus privilegii quam gentiles. Unde et hoc modo correctus fuit error illorum, quum ad sanctos translatus fuit honor, quem idolis suis faciebant: sicut quando papa mutavit nomen templi, quod vocabatur Pantheon, et vocavit Pantagium. Et ex multis festis similiter factum fuit, ut in despectu gentilium Christiani in honorem sanctorum inebrientur. ')

ANTIDOTUM.

Scriptura fidem in oratione requirit. Et Paulus nominatim addit, hanc fidem esse ex verbo Dei (Marc. 11, 24; Rom. 10, 17). Et Iacobus haesitare nos prohibet in precibus (Iac. 1, 6). Iam vero, si verbo Dei obedire volumus, solum Deum invocare convenit in Christi nomine. Nam et Deus hunc spiritualem esse cultum nominis sui perhibet (Psal. 50, 15 et 91, 15; Ioel. 2, 32; Ier. 29, 12), et mediatorem unum nobis proponit, filium suum: quo intercessore docet Paulus patere nobis facilem accessum ad Deum cum fiducia (1 Tim. 2, 5; 1 Ioann. 2, 1; Ephes. 3, 12; Hebr. 4, 16). Et alter apostolus nos hortatur, ut freti tali advocato adeamus ad thronum gratiae. Mandatum igitur nullum quum exstet de quaerenda sanctorum mortuorum intercessione, quum nulla promissio usquam reperiatur, constituimus pugnare hoc orationis genus cum scripturae regula. Ad haec, nullum eius rei exemplum prodiderunt vel prophetae, vel apostoli. Nunc apud se quisque pius expendat, quam sit periculosum, non tantum absque verbo Dei, sed etiam praeter exemplum, tentare novum orationis genus. Quod

1) Gallus addit: Et de faict, d'où viennent la sainct Martin, la sainct Pansart, c'est à dire, Caresme-prenant, et les Rois, et la Chandeleuse; sinon qu'en changeant l'idolatrie, on a voulu abolir la façon ancienne?

[blocks in formation]

De oratione iam dictum est. Eorum autem veneratio non alia nobis commendatur in scripturis, quam quae in universum debetur fidelibus, iuxta Psalmum 15. et 139. Sic tamen ut unicuique habeatur honor pro mensura gratiae. Ergo de sanctis, prout quisque eorum excellit Dei donis, aut in altiore gradu collocatus est a Domino, honorifice sentiendum est, ac loquendum. Cultum vero illis exhibere, sicut solet mundus, profana est superstitio, et quae gentium potius insaniam redolet, quam ecclesiae Dei conveniat. Quin etiam palam repugnat praecepto: Dominum adorabis, et illum solum coles (Deut. 6, 13; Matth. 4, 10).

ARTICULUS XIV.

De peregrinationibus.

Ob idque religiose faciunt, qui loca eis dicata ex devotione visitant.

Probatur sic: Quia csset magna ingratitudo, si minus honoris fieret sanctis quam idolis gentilium;

1) Idem: Cela est pour repousser tous les argumens qu'on nous saura faire de l'Escriture, laquelle parle en confus sans distinguer.

« PoprzedniaDalej »