Obrazy na stronie
PDF
ePub

apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, XVI kalendas aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

CLXI

Ad Aurelianensem episcopum.

19 mart. 1218.

[Regest., lib. II, epist. 1050. Mss. La Porte du Theil.] Præbendam reservat.

Honorius, etc., ven. fratri (Manassi) Aurelianen. episcopo.

Sedes Apostolica, quæ ignotis liberalitatis. suæ munere sæpe notam eis adimit paupertatis, Urbis clericos, qui sunt ei noti ab utero, tanquam illi quos proprio lacte lactat, sicut mater honorificata, quæ pignora cariora carius amplexatur, suæ consolationis uberibus consuevit et debet abundantius confovere, specialem illis gratiam impendendo, quos inter familiares ejus, et notos sui facit nobilitas generis notiores. Inde est quod pro dilecto filio... basilicæ principis Apostolorum canonico, nato nobilis viri Johannis de Sancto Eustachio, fraternitatem tuam rogamus attente, et hortamur per Apostolica tibi scripta præcipiendo mandantes, quatenus ei, qui tibi et ecclesiæ tuæ per se ac suos potest existere fructuosus in multis, præbendam in eadem ecclesia, si quæ vacat, ob reverentiam Apostolicæ Sedis et nostram, liberaliter conferas, et assignes. Alioquin donationem primo vacaturæ præbendæ nobis volumus reservari, ut eam personæ idoneæ conferamus. Denunciantes irritum, et inane si quid contra extiterit attentatum. Datum Laterani 14 kalendas aprilis anno secundo.

CLXII

Ad archidiaconum Pictaviensem, cantorem et subdecanum.

19 mart. 1218.

[Regest., lib. II, epist. 949. Mss. La Porte du Theil.] De correctione et reformatione in domo eleemosynaria de Rupella.

Honorius, etc., dilectis filiis... archidiacono Briocen. Pictaven. diœcesis, cantori majoris ecclesiæ, et... subdecano beati Hilarii Pictaven.

Ex parte dilectorum filiorum fratrum domus eleemosynariæ de Rupella fuit propositum coram nobis, quod quum prioris

sui electio libera fuerit ab antiquo juxta quod ipsis a Romanis Pontificibus est indultum..., prior qui nunc est contra consuetudinem ejusdem loci, ac privilegiorum suorum tenorem, ibidem præfici se permisit, per cujus injuriam et negligentiam bona minuuntur ipsorum, quæ idem dilapidat, eorumdem assensu minime requisito. Præterea quum hospitalitatis gratia ibi ab antiquo consueverit observari, hæc ejusdem prioris tempore fere ad nihilum est redacta; et dicta domus, qui inter cæteras convicinas consuevit hactenus bonorum spiritualium et temporalium ubertate florere, adeo est in utriusque collapsa, quod nisi eidem per nostram sollicitudinem citius succurratur, vix adjiciet, ut resurgat. Insuper quum iidem fratres certam regulam ab omnibus juramento firmatam et confirmatam in privilegiis eorumdem observaverint ab antiquo, dictus prior post appellationem ad nos legitime interpositam, et præter Apostolicæ Sedis assensum aliam ipsis inconsultis observandam recepit, in contemptum nostrum, et præjudicium eorumdem, et aliquando excommunicatione notatus, scienter divina præsumpsit official celebrare, alia multa committit enormia in salutis suæ dispendium, et scandalum plurimorum. Unde nobis humiliter supplicarunt, ut super his indemnitati eorum dignaremur paterna sollicitudine providere. Nolentes igitur hæc, si vera sint, conniventibus oculis pertransire, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus ad locum ipsum personaliter accedentes, iis quæ a præfato priore alienata inveneritis illicite, vel distracta, ad jus et proprietatem prædictæ domus legitime revocatis, super aliis inquiratis diligentius veritatem, et corrigatis, ac reformetis auctoritate nostra ibidem quæ correctionis et reformationis officio inveneritis indigere; contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Quod si forte aliquid difficultatis emerserit vos illud nostro examini reservantes, et redigentes in scriptis sub sigillis vestris ad nostram præsentiam transmittatis, præfixo partibus termino competenti, quo nostro se conspectui repræsentent, justam dante Domino sententiam recepturæ. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Datum Laterani 14 kalendas aprilis anno secundo.

CLXIII

Ad episcopum Oscensem.

19 mart. 1218.

[Manrique, Ann. Cisterc., t. IV, 140.]

Ut partibus convocatis (Pontifex ait) audiatis causam, et appellatione remota, fine debito terminetis.

Datum Laterani, XIV Kalendas aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

CLXIV

Ad episcopos per Campaniam constitutos. 20 mart. 1218.

[Spicilegium Liber., p. 719, n. 9.]

Mandat ut compellant molestatores Cartusianorum ad satisfactionem debitam.

Vide supra, col. 622, de verbo ad verbum. reproducta fuit eadem epistola.

Datum Laterani XIII kal. aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

CLXV

Ad moniales de Veisins ord. Cistercien.

20 mart. 1218.

[Gallia christiana, t. VIII, 528; Manrique, Annal.
Cisterc., IV, 144.]

Confirmat earum possessiones.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus abbatissæ et monialibus de Veisins Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem.

Solet annuere Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilectæ in Christo filiæ, vestris justis precibus inclinati personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipatæ, cum omnibus bonis quæ impræsentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis, præstante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Easdem quoque libertates et immunitates quas ordo Cisterciensis a nobis et prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus habere dignoscitur, præsentium vobis auctoritate concedimus; et specialiter capellam et domum Buciaci cum pertinentiis suis, terras ac redditus qui fuerunt canonicorum de Hiemisvilla a venerabili fratre nostro M. Aurelianensi episcopo, decimas a Leberto de Bussiaco, Joanne Desræ, Girardo

de Chatelers, Joanne de Bermevilla, Roberto de Galan et Radulpho Potet laicis, cum dicecesanorum assensu, hostigiam a Joanne de Alona, modium unum hibernagii ad mensuram de Puteolo, ab Ivone de Portancorat, et alterum modium a vicecomite Castridunensi militibus pia vobis devotione collata, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostræ protectionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani XIII kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

CLXVI

Ad abbatem Sancti Gothardi Geuriensis dioecesis, præpositos Geurien. et de ferreo Castro.

20 mart. 1218.

[Fejer, Codex diplomaticus, III, 1, 259.] Custodem Albensem in expensis condemnari ac litem inter ipsum et abbatem montis Pannoniæ definiri jubet.

Honorius episcopus servus servorum Dei abbati S. Gothardi Geuriensis dioecesis, et... Geurien., et... de Ferreo Castro, Geuriensis dioecesis, præpositis.

Coram dilecto filio, magistro Gran, capellano nostro, quem H. monacho et procuratori monasterii S. Martini in Pannonia dedimus auditorem, idem proposuit procurator, quod quum felicis memoriæ I. Papa prædecessor noster causam, quæ inter ipsum monasterium et custodem Albensem Wesprimiensis diœcesis super decimis quorumdam prædiorum et rebus aliis in Simugiensi comitatu constitutis noscitur agitari, primo venerabili fratri nostro...... Wesprimiensi episcopo et ejus collegis ac deinde venerabili fratri nostro... episcopo Geuriensi, et suis conjudicibus commisisset, mandans eisdem, ut causam ipsam ad Apostolicam Sedem remitterent sufficienter instructam tempore Concilii generalis prædicto custode declinante judicium, ac monasterium ipsum suo jure per violentiam spoliante, procuratores abbatis ejusdem loci dictum custodem ad Sedem Apostolicam appella

sufficienter instructam, præfigentes partibus terminum competentem, quo per procuratores idoneos compareant coram nobis, sententiam recepturæ. Quod si non omnes... duo vestrum.

Datum Laterani, decimo tertio kalend. april., pontificatus nostri anno secundo.

CLXVII

Ad cantorem et archidiaconum Bisuntin. 21 mart. 1218.

[Regest., lib. II, epist. 948. Mss. La Porte du Theil ] Ut querelam adversus cantorem et præpositum Lausanensis ecclesiæ molam, Apostolica auctoritate dirimant.

Honorius, etc., dilectis filiis priori sancti Pauli... cantori, et..., archidiacono sancti Joannis Bisuntin.

Dilectus filius J. catholicus Lausanen. ecclesiæ pro se, ac quibusdam aliis concanonicis suis, nobis insinuando monstravit, quod capitulum ejusdem ecclesiæ pro modico reputantes beneficia ecclesiastica indignis conferre personis, C. clericum in præpositum assumpserunt, qui cum ratione

runt, tempus ipsius Concilii appellationi suæ terminum præfigentes: ad quem idem custos nec venire curavit, nec sufficientem mittere responsalem. Unde ad præfati abbatis instantiam, qui non sine gravibus laboribus et expensis apud Sedem Apostolicam diutius. exspectarat, idem prædecessor noster... abbati de Ticon et collegis ipsius dederit litteris in mandatis, ut præfatum custodem in expensis legitimis condemnantes, in causa ipsa procederent; et eam deciderent, si esset de partium voluntate. Alioquin eamdem ad Sedem Apostolicam remitterent, sufficienter instructam, præfigentes partibus terminum competentem; quo propter hoc Apostolico se conspectui præsentarent. Sæpe dicto ergo custode respondente coram judicibus ipsis, quod licet prædia, quorum petebat decimas, dictus abbas aliquando revera sua fecisset, ea tamen ecclesiæ Albensi contulerat, longe antequam super hoc sibi ab ipso abbate quæstio mota esset. Unde nequaquam ipse super his convenire debebat, sed ipsa ecclesia, quæ dicta prædia possedisset, licet tunc provisioni dicti custodis eadem commisisset. Abbate vero e contrario asserente: quod dictus custos, post-præposituræ secundum statuta Canonum et quam ad eum dicta prædia devenerunt, ipsum abbatem non Albensis ecclesiæ nomine, imo suo prohibuit a perceptione solita decimarum; tandem capitulum ipsius ecclesiæ prædia eadem ad se pertinere affirmans, præfatis judicibus, ne in causa ipsa in præjudicium ejus procederent, inhibuit appellando; propter quod judices de voluntate partium causam ipsam ad examen Apostolicum remiserunt, nonas Januarias proxime præteritas in terminum assignantes, ad quem nullus venit, pro jam dictis capitulo vel custode, procuratore ipsius monasterii diutius exspectante. Ne igitur dictus custos de sua tergiversationis contumacia, ulterius glorietur, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus eumdem custodem condemnantes in expensis legitimis, et ad solutionem illarum appellatione remota, per censuras ecclesiasticas compellatis audiatis deinde, quæ monasterium ipsum pro parte sua, et quæ custos et capitulum antedicti pro se duxerint proponenda; et in causa usque ad definitivam sententiam sublato appellationis obstaculo procedentes, illam si partes consenserint, fine debito terminetis; alioquin eamdem ad nos remittatis

loci consuetudinem approbatam deberet in presbyterum promoveri, diminutione proprii corporis repugnante, quum sit monoculus, et alias indigne non potest ecclesiæ in ordine debito ministrare; R. quoque clericum natum de adulterio cantorem eidem ecclesiæ præfecerunt in ipsius ecclesiæ dedecus et jacturam. Quare nobis extitit supplicatum, ut qui decorem domus Domini tenemur diligere cum propheta, eidem ecclesiæ paterna sollicitudine providentes prædictos præpositum et cantorem faceremus ab eisdem dignitatibus amoveri; et quum ex eo quod præfatum capitulum indignos ad dignitates eligere [eligendo] scienter potestate se privaverint eligendi, dignaremur eidem ecclesiæ de personis idoneis providere. Quia vero nobis non constitit de præmissis, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, vocatis qui fuerunt evocandi, et inquisita super iis et cognita veritate, quod canonicum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam appellatione cessante firmiter observari; quod si non omnes, etc. Datum Laterani idibus martii anno secundo.

[blocks in formation]

Dei, dilectis, etc., Ariminen. et Senogallien. episcopis.

Litteras, quas nobis supra negotio Fanensi, et Forosemproniensi ecclesiæ destinatis, intelleximus diligenter. Licet autem quidam cives Fanenses, qui propter hoc ad præsentiam nostram accesserant, communis sui nomine vitare voluerint nostris supra hoc obedire mandatis, nos tamen cautionem hujusmodi nequaquam sufficientem in tanto negotio reputantes, negotium ipsum ad vos duximus remittendum, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus civibus Fanensibus injungatis, ut satisfaciant venerabili fratri nostro Fanensi episcopo, et dilecto filio Forosemproniensi electo, et ejus ecclesiæ de damnis manifestis, de quibus sine dilatione potest satisfactio exhiberi, astringentes se a quarto decimo anno supra præstito corporaliter juramento, et pignorativa, vel saltem fidejussoria cautione, quod stabunt mandatis nostris supra iis, quæ licet sint manifesta, emendari tamen sine dilatione non possunt, et quod parebunt juri super dubiis coram nobis, vel quibus hoc duxerimus committendum, potiusque aut adimpleverint, quæ præmisimus, relaxetis sententias quibus propter hoc Fanensis civitas, et fautores ejus subjacere noscuntur, Albrigettum, et alios juxta formam Ecclesiæ absolventes specialiter, qui pro offensa præfati episcopi in excommunicationem, vel canonem latæ sententiæ inciderunt, easdem vero sententias, si forsan hæc adimplere noluerint, solemniter innovetis, et faciatis usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

Datum Laterani 10 kalendas aprilis anno secundo.

(1) Vide bullam CLII, col. 652.

PATROL. TOME II.

CLXIX

Ad Robertum episcopum Olomucensem. 27 mart. 1218.

[Boczeck, Codex diplom. Moraviæ, t. II, p. 100, n. 89.] Roberto, Olomucensi episcopo, mandata de interdicto in Bohemia observando repetit. Honorius, etc., venerabili fratri episcopo Olomucensi, salutem, etc.

Præsentium tibi auctoritate, usque concessis (1). Alioquin dilectis filiis... decano et... scholastico Wratislaviensi damus nostris litteris in mandatis, ut te a susceptione litterarum nostrarum infra viginti dies ad id exsequendum districtione qua convenit appellatione remota compellant. Datum Laterani VI kalendas aprilis pontificatus nostri anno secundo.

In eumdem modum scriptum est super hoc... decano et... scholastico Wratislaviensi usque in finem, verbis competenter mutatis.

(E Regesto Honorii III, anni II, epist. 991, in tabulariis Vaticanis.)

CLXX

Ad capitulum Aquilegensem.
27 mart. 1218.

[Theiner, Monumenta Hungariæ, I, 11, n. 18.] Annuntiat pontifex archiepiscopum Colocensem ad sedem Aquilegensem transferri. Honorius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo Aquilegensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Quum nuper Aquilegensi ecclesia vacante pastore, quidam ex vobis in venerabilem fratrem nostrum..... Colocensem archiepiscopum postulandum a nobis contulerint vota sua, et alii Ulricum canonicum vestrum duxerint eligendum, utrique super iis procuratores idoneos ad nostram præsentiam transmiserunt, quibus benignam concessimus audientiam, et diligenter audivimus quæ curaverunt proponere coram nobis. Quia vero exhinc inde propositis plenius intellectis constitit, tam postulationem, quam electionem prædictas, contra formam Concilii generalis fuisse præsumptas, de fratrum nostrorum consilio electionem eamdem cassavimus, et postulationem non admisimus factam de archiepiscopo supra

22

dicto, reservando nobis potestatem ecclesiæ vestræ secundum officii nostri debitum providendi. Sane habita postmodum super ejusdem ecclesiæ provisione cum fratribus nostris diligenti tractatu, nolentes ut gregi Dominico deesset diutius cura pastoris, et credentes firmiter præfatam ecclesiam sub prædicti archiepiscopi regimine debere proficere, ac a malignorum injuriis consistere posse securam, ipsum eidem ecclesiæ præficiendum providimus, et ad ejus curam et sollicitudinem transferendum. Hinc est, quod eumdem archiepiscopum a vinculo, quo tenebatur Colocensi ecclesiæ, absolventes, ad sæpedictam ecclesiam vestram transferimus, et licentiam sibi ad eam tribuimus transeundi, palleum sibi ad nomen et usum ejusdem ecclesiæ transmissuri. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus cum honore debito recipientes eumdem, sibi tamquam prælato vestro et pastori animarum vestrarum humiliter intendatis, ejus salubria monita et præcepta suscipiendo devote ac plene in omnibus observantes; alioquin sententiam, quam ipse rationabiliter tulerit in rebelles, ratam habebimus, et servari firmiter usque ad satisfactionem condignam, auctore Domino, faciemus.

In eumdem modum scriptum est advocato et ministerialibus ecclesiæ Aquilegensis, usque transmissuri. Quocirca, etc., usque in finem.

In eumdem modum scriptum est super hoc B(ertoldo) Colocensi archiepiscopo in patriarcham Aquilegensem electo, usque transferendum. Hinc est, quod te a vinculo, quo tenebaris Colocensi ecclesiæ, absolventes, ad sæpedictam Aquilegensem ecclesiam transferimus, et licentiam tibi ad eam tribuimus transeundi pallium tibi ad nomen et usum ejusdem ecclesiæ transmissuri.

Datum Laterani VI kal. aprilis anno secundo.

CLXXI

Ad archiepiscopum Colocensem in patriarcham Aquilegensem electum.

27 mart. 1218.

[Theiner, Mon. Hungariæ, 1, n. 19.] Mandat Honorius ut archiepiscopus Cergestino consecrationis munus impendat.

Honorius episcopus servus servorum Dei,

venerabili fratri... Colocensi archiepiscopo in patriarcham Aquilegensem electo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quum sicut accepimus, dilectus filius M. Tergestinus electus, de voluntate bonæ memoriæ W. patriarchæ Aquilegensis, cleri et populi Tergestini, suam consecrationem distulerit, quia id expedire commissæ sibi ecclesiæ videbatur, idemque patriarcha hoc tempore, nisi fuisset morte præventus, munus consecrationis impendisset eidem: fraternitati tuæ, juxta quod præfatus postulavitelectus, per Apostolica scripta mandamus, quatenus electum prædictum ad te devote ac humiliter accedentem, nisi ei canonicum quid obsistat, non differas, pallio ab Apostolica Sede recepto, cum ab eo clero et populo supradictis requisitus fueris, consecrare. Datum Laterani VI kalendas aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

CLXXII

Ad priorem Montis Rivi et sacristam Massilien.

27 mart. 1218.

[Regest., lib. II, epist. 970. Mss. La Porte du Theil.] De instrumento publico conficiendo quod supplere possit deperditis authenticis scriptis quibusdam a Sarracenis in eorum invasione destructis. Honorius, etc., dilectis filiis... priori montis Rivi Massilien. dioecesis et... sacristæ Massilien.

Sua nobis venerabilis frater noster... Tholonen. episcopus insinuatione monstravit, quod quum Tholonen. civitas bis a Sarracenis capta fuerit, et destructa, multa instrumenta Tholonen. ecclesiæ sunt amissa, propter quæ gravia jam incurrit ecclesia ipsa dispendia, et graviora creditur in posterum incursura, nisi ei super hoc per Apostolicæ Sedis providentiam consulatur. Unde nobis idem episcopus humiliter supplicavit, ut quum adhuc quidam supersunt qui plene noverunt de possessionibus et rebus aliis ipsius ecclesiæ, veritatem, ne processu temporis probationis copia fortuitis casibus subtrahatur, providere super hoc ipsi misericorditer dignaremur. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, tales, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, ad perhibendum veritati testimonium monitione præmissa per censuram ecclesiasticam appellatione

« PoprzedniaDalej »