Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Praefatio.

Ex multo jam tempore Ecclesiae Patrum in scholis. nostris studio neglecto et postposito, nuperrime nonnulli doctrina eruditione et pietate viri excellentes favere coeperunt studiis patristicis et efficere student, ut genius juvenum, ab ineunte juventute studiis gentilitatis imbutus, ad studium et meditationem operum Ecclesiae Patrum incitetur. Neque tamen suavius neque praestantius pro juvenili animo esse potest sanctorum Patrum lectione et meditatione ; nam ex illis doctrinae christianae fontibus sapientia, pietas, eruditio virtutesque mberrime fluere noscuntur. Sed praedilectione nimia studii occupati, quamvis christiani, ethnicae antiquitatis, operum christianae doctrinae oblivisci et erubescere videmur, contendentes, ut auctores christiani a scholis nostris quam maxime longe removeantur. Qua de causa existimavi me facturum esse rem haud inutilem imprimis illis canditatis studiorum, quibus cognitio veritatis christianae cordi est, si ex operibus Patrum latinorum seligerem et viris quibus erudiendae juventutis cura est confisa, ad judicandum et usum proponerem. Ad hunc finem textum ad praestantissimas editiones contuli et brevibus notis instruxi. Qui genium nostrae aetatis novit, is ignorare nequit, quanto molimine omnis generis infideles contendant,

« PoprzedniaDalej »