Obrazy na stronie
PDF
ePub

fantisque spiritalium coelestium nequitiis obsisteret. In Psal. 134. pag. 475.

Fidelium orationibus praeesse Angelos, absoluta auctoritas est; salvatorum igitur per Christum orationes Angeli quotidie Deo offerunt. Ergo periculose ille contemnitur, cujus desideria ac postulationes ad aeternum et invisibilem Deum ambitioso Angelorum famulatu ac ministerio pervehuntur. Cap. 18 in Matth. pag. 699.

Sunt enim efficientes spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditabunt salutem; intercessione itaque horum non natura Dei eget, sed infirmitas nostra. Missi enim sunt propter eos qui haereditabunt salutem; Deo nihil ex his quae agimus ignorante, sed infirmitate nostra ad rogandum et promerendum spiritalis intercessionis ministerio indigente. In Psal. 129. pag. 440.

De libero arbitrio et gratia.

Sanctus iste mandata Dei elegit. Elegit autem non naturali necessitate, sed voluntate pietatis; quia unicuique ad id quod volet via est proposita vivendi et appetendi atque agendi permissa libertas. Et ob id uniuscujusque, aut poena, aut praemiis afficietur electio. In Psal. 118. pag. 366.

[ocr errors]

Honorem ergo acceptum a Patre Filius omnibus qui in se credituri sunt, dedit, non utique voluntatem; quae si data esset, non haberet fides praemium, cum fidem nobis necessitas affixae voluntatis inferret. De Trinitate lib. VIII. pag. 953.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ac ne quod a multis dici saepe solet, rationis aliquam habent auctoritatem, cum asserunt proprium Dei munus esse, ut quis in Dei rebus atque operibus versetur; excusantes infidelitatem suam quod cessante erga se Dei voluntate maneant infideles: est quidem in fide manendi a Deo munus, sed incipiendi a nobis origo est; et voluntas nostra hoc proprium ex se habere debet, ut velit; Deus incipienti incrementum dabit; quia consummationem per se infirmitas nostra non obtinet, meritum tamen adipiscendae consummationis est ex initio voluntatis. Idcirco spalmum ita conclusit Propheta: declinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem. In Psal. 118. pag. 328.

[ocr errors][merged small]

Ex peccato atque infidelitate primi parentis, sequentibus generationibus coepit esse corporis nostri pater peccatum, mater animae infidelitas, ab his enim ortum per transgressionem primi parentis accepimus. Cum ergo innovamur Baptismi lavacro per

[ocr errors]
[ocr errors]

verbi virtutem ab originis nostrae peccatis atque autoribus separamur; recisique quadam exsectione gladii Dei, a patris et matris affectionibus dissidemus; et veterem cum peccatis atque infidelitate sua hominem eruentes, et per spiritum anima et corpore innovati, necesse est ut ingeniti et vetusti operis consuetudinem oderimus. Cap. X. in Matth. pag. 660.

Vivere se in hac vita non reputat, quippe qui dixerit: ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater Scit sub peccati origine et sub peccati lege se esse natum. In Psal. 118. pag. 366.

mea.

Naturae quidem et origo carnis suae eum detinebat; sed voluntas et religio cor- ejus ex eo in quo manebat originis vitio ad justificationum opera declinat. In Psal. 118. pag. 329.

Quisquis ergo in crimine primi parentis Adae exulem se factum illius Sion recordabitur, in qua sine cupiditate, sine dolore, sine metu, sine crimine vita est, et traditum se saeculo confusionis hujus tanquam Babyloni, traditum corpori quod vitiorum et appetitionum et cupiditatum perturbatione confusum est, recte et ipse spiritaliter captivus proclamabit, super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion. In Psal. 136. pag. 491.

De Sacramento Baptismi.

[ocr errors]

Unum baptisma et una fides est. De Trinitate lib. XI. pag. 1083. Quis non renasci in innocentiam volet, cum peccati remissionem Sacramentum novae nativitatis indulgeat? In Psalm. 63. pag.

.161.

Sequens liber ita Sacramentum edocet divinae regenerationis ut baptizandi in Patre et Filio et Spiritu sancto non ignorent nominum veritatem. De Trinitat. lib. I. pag. 777.

Baptizandi in Patre et Filio et Spiritu sancto non ignorent nominum veritatem, neque vocabulis intelligentiam confundant, sed unumquodque ita sensu concipiant, ut est, ac nuncupantur; agni, turi absolutissime in iis quae dicta sunt, quod neque non ipsa veritas sit nominis, neque non nomen sit veritas. Ibid.

Venturi ad Baptismum prius confitentur credere se in Dei Filio, et in passione ac resurrectione ejus; et huic professionis Sacramento fides redditur. Atque ut hanc verborum sponsionem quaedam rerum ipsarum veritas consequatur; toto in jejuniis passionis dominicae tempore demorantes, quadam Domino compassionis societate junguntur. Cap. V. in Matth. pag. 689.

[ocr errors]

De Sacramento confirmationis.

Et forte si quis existimet sibi in Sacramento Baptismi perfectam illam innocentiae et coelesti vita dignam redditam puritatem, Joannem Baptistam dixisse recolat: Ego quidem baptizo vos in aqua poenitentiae; qui autem post me... ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Ipsum autem Dominum baptizatum a Joanne, cum adhuc esset in corpore, meminerit locutum; adhuc habeo alio baptismo baptizari. Est ergo, quantum licet existimare, perfectae illius emundatio puritatis etiam post baptismi aquas reposita, quae nos sancti Spiritus sanctificet adventu, quae judicii igni nos decoquat, quae per mortis injuriam a labe morticinae et societati purgabit, quae Martyrii passione devota ac fideli sanguine abluet. In Psal. 118. pag. 258.

...Vocat igitur nos in Dei, ut haereditatem ita et imitationem, bonis ut injustis, Christi sui adventu, in Baptismi et Spiritus Sacramentis et solem tribuentis et pluviam. Cap. IV. in Matth. pag. 529.

De vero corpore et sanguine in Eucharistia,

Eos nunc qui inter Patrem et Filium voluntatis ingerunt unitatem, interrogo, utrumne per naturae veritatem hodie Christus in nobis sit an per concordiam voluntatis? Si enim vere Verbum caro factum est, et vere nos verbum carnem cibo dominico sumimus; quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub Sacramento nobis communicandae carnis admiscuit?... Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille qui ex Maria natus fuit Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus, quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per Sacramentum proprietas perfectae Sacramentum sit unitatis. De Trinit. lib. VIII. pag. 954.

Quae scripta sunt legamus, et quae legerimus intelligamus; et tum perfectae fidei officio fungemur. De naturali enim in nobis Christi veritate quae dicimus, nisi ab eo didicimus, stulte atque impie dicimus. Ipse enim ait: Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus: Qui edit carnem meam et bibit sanguinem meum in me manet et ego in eo. De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est; et haec accepta atque hausta id efficiunt, ut et nos in Christo et Christus in nobis sit. Ibid. pag. 955-956.

Mensa enim Domini est ex qua cibum sumimus panis scilicet vivi, cujus haec virtus est, ut ipse vivens eos qui se quoque accipiant, vificet. Est et mensa lectionum Dominicarum, in qua spiritalis doctrinae cibo alimur. In Psal. 127. pag. 428.

Habemus etiam et cibum paratum, et quis hic cibus est? Ille scilicet in quo ad consortium Dei praeparamur per communionem sancti corporis in communione deinceps sancti corporis collocandi. In Psal. 64. pag. 169.

De Sacramento poenitentiae.

Poenitentiam quoque regno coelorum propinquante pronuntiat, per quam est reditus ab errore et recursus a crimine; et post vitiorum pudorem professio desinendi. Cap. II. in Matth. pag. 614.

Mutavimus crimina in innocentiam, vitia in virtutes, ignorantiam in cognitionem, interitum in immortalitatem; et hoc a Deo gratiam faciento poenitendorum et novorum bonorum initia reddente. In Psal. 125. pag. 410.

Ex copia bonitatis suae misericordiam in peccatorum remissione largitur; et peccatorum remissio non probitatis est meritum; sed spontaneae indulgentiae voluntas, ex bonitatis divitiis ad miserandi manus exuberans. In Psal. 66. pag. 185.

Confitendum crimen est, ut obtineatur et venia. In Psal. 118.

[merged small][ocr errors]

Non enim confessio peccatorum, nisi in hujus saeculi tempore est; dum voluntati suae unusquisque permissus est, et per vitae licentiam habet confessionis arbitrium. Decedentes namque de vita simul et de jure decedimus voluntatis. In Psal. 51. pag. 81.

Nullus autem id quod peccatum esse confessus est, deinceps debet admittere; quia confessio peccati professio est desinendi. Desinendum ergo a peccatis, postquam in confessione est cognitio peccati; et confitendum est, ut Propheta docuit, corde toto non ex parte, neque aliqua adhuc nobiscum cognitorum peccatorem operatione residente. Quid enim si quis de furto poenitens iniquis et turpibus lucris peccuniam suam auxerit? In Psal. 137. pag. 498.

De morali doctrina.

Omnis res cum oratione et confessione incipienda.

Omnis enim nobis res atque sermo cum confessione Dei ineundus est. In Psal. 64. pag. 162.

Sequitur: et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Beatum

1

hunc virum continua legis meditatio et indefessa consummat, sed forte id humanae infirmitatis natura non patitur. Cum aliquando a meditatione diuturna atque nocturna negotii corporalis intercessione sit desinendum. Simil quoque huic dicto Apostoli dictum est, sine intermissione orantes. Quasi vero non occupanda in res suas naturae nostrae necessitas possit, sine interpellatione temporis semper orare. Meditatio itaque legis non solum in verbis legendis est, et in operis religionis, neque ut libros tantum et Scripturas recenseamus, sed ut ea quae in Scripturis ac libris continentur gestis rebusque medilemus, et diurna nocturnaque opera legem semper exerceant, ut illud Apostoli est: Omnia quaecunque facilis in gloriam Dei facite, sive cum manducatis, sive cum bibitis, sive cum aliud agitis. Per hoc enim efficitur, ut sine intermissione oremus; cum per opera Deo placita et in gloriam ejus semper exercita sancti cujusque viri vita omnis oratio fit: ac sic secundum legem noctu diuque vivendo, vita ipsa nocturna legis erit et diurna meditatio. In Psal. I. pag. 19 — 20.

Praedicator verbi divini a crimine liber esse debet.

Peccatorem monuit eum qui in peccato mansisset, praedicationis officio abstinere. Vult enim liberum a crimine esse doctrinae coelestis praedicatorem, vult eloquia sua a casti corporis casto ore tractari. In Psal. 118. pag. 280.

Humilitati constantia socianda.

Non oportet humilitatem carere constantia, et libertas Dei a nobis in ea quam omnibus debemus servitute retinenda est; ne ad potentium impetus terreamur, ne ad malevolorum arbitrio cedamus; interdum enim etiam regibus iniqua poscentibus turpi adulatione famulamur, et vitiis alienis conscientiae nostrae infirmitate blandimur. In Psal. 14. pag. 66.

Sine fide sunt opera inutilia ad salutem.

Conscius ergo Spiritus sanctus, ea quae superiora sunt in vitae innocentia et in operibus justitiae et gentibus et haereticis esse communia. Namque plures eorum et jejuniis corpora defatigant, et continentiam patrimoniorum largitione testantur, et pudicitiam virginitate consummant. Sed quia abundaturae haec et multa istiusmodi in ipsis essent, Dominus ad discipulos sic locutus est: Amen dico vobis, cum venerit Filius hominis, pietatis inveniet fidem super terram? Sciebat et virginitatem et continentiam

« PoprzedniaDalej »