Obrazy na stronie
PDF
ePub

III.

Hort, an. XXXIb: Gömöry-c. 56-58. (Nyet. XI. 315. Prózafordítás.)

Oratio beati Gregorii papae de quinque vulneribus Christi Jesu ; et quicunque hanc orationem cum devotione dixerit, habebit quingentos annos indulgentiarum.

1. Ave manus dextra Christi,

perforata plaga tristi;

nos ad dextram iube sisti, quos per crucem redemisti. 2. Ave manus Christi laeva, sic confixa manu saeva, nos ab eo malo leva, quod produxit mater Eva.

3, Ave vulnus dextri pedis,
sedem mentis pie laedis,
dum ad eum saepe redis,
esto nobis spes mercedis.
4. Ave plaga laevae plantae,
qua virtutum crescunt plantae,
nos ab hoste supplantante
contuere post et ante.

5. Ave latus perforatum,
unde fluxit flumen gratum,
praebe nobis conducatum
ad aeternae vitae statum.

IV.

Hort, an. XXXIIIa: Peer-c. 176–180. (Nyet. II. 77.) Thewrewk-c. 205-209. (Nyet. II. 323.) Lobkowitz-c. 244-247. (Nyet. XIV. 81.) Pozsonyi-c. 17-19. (Nyet. XIII. 113.) V. ö. Irodalomtört. Közl. VI. (1896.) 378. 1.

Orationes dicendae ante imaginem Pietatis, quae apparuit sancto Gregorio, et debent dici septem Pater noster et totidem Ave Maria, pro quibus sunt maximae indulgentiae ab eodem sancto Gregorio et aliis quamplurimis summis pontificibus concessae.

O Domine Jesu Christe, adoro te in cruce pendentem...

V.

Hort. an. XXXVIIa: Peer c. 205-211. (Nyet. II. 81.) Thewrewk-c. 83-87. (Nyet. II. 288.) Gömöry-c. 216–223. (Nyet. XI. 355.) V. ö. Irodalomtört. Közl. VI. (1896) 377. 1. a Peer-codexre való hivatk. nélkül.

Salutationes ad omnia membra Christi.

Salve tremendum cunctis potestatibus caput domini nostri Jesu Christi...

Irodalomtörténeti Közlemények. XVI.

22

22

VI.

Hort. an. XXXVIIIb: Thewrewk-c. 241-244. (Nyet. II. 331.) Gömöry-c. 147–150. (Nyet. XI. 339.)

Quinque laudes a Domino Jesu Christo cuidam religioso revelatae. Fuit quidam clericus satis sollicitus et diligens salutare matrem domini nostri Jesu Christi dicens: Ave Maria etc. Et in ipsa salutatione semel apparuit ei dominus ipse Jesus et dixit: Mater mea iam valde gratam habet hanc tuam salutationem et ex ea multum te diligit. Tamen et me salutare memento. Cui clericus: Nescio, domine, quomodo te debeam salutare. Tunc dominus Jesus ipsi clerico in cella constituto infrascriptas revelavit salutationes.

Salutatio prima. Ave domine Jesu Christe, rex benedicte, verbum Patris, filius virginis, agnus Dei, salus mundi, hostia sacra, verbum caro factum, fons pietatis.

Salutatio secunda. Ave d. J. Chr., r. b. laus angelorum, gloria sanctorum, visio pacis, deitas integra, verus homo, flos et fructus virginis matris.

Salutatio tertia. A. d. J. Chr., r. b., lumen caeli, pretium mundi, gaudium nostrum, panis angelorum, cordis iubilus, rex et sponsus virginitatis.

Salutatio quarta. A. d. J. Chr., r. b., splendor Patris, princeps pacis, ianua caeli, panis vivus, virginis partus, vas puritatis.

Salutatio quinta. A. d. J. Chr., r. b., vita dulcis, veritas perfecta, praemium nostrum, charitas summa, fons amoris, dulcedo et pax durabilis, requies nostra, vita perennis, miserere nobis. Amen.

VII.

Hort. an. LXXVIIIa: Czech-c. 104-122. (Nyet. XIV. 326.) Gömöry-c. 175-190. (Nyet. XI. 347.) Pozsonyi-c. 23-31. (Nyet. XIII. 117.) Festetics-c. 141-160. (Nyet. XIII. 39.) Nagyszombati-c. 382— 391. (Nyet. III. 123.)

Quincunque subscriptam orationem triginta diebus devote dixerit in honorem sanctissimae passionis domini nostri Jesu Christi, et in honorem beatissimae virginis Mariae matris eius; quaecunque licita petierit, misericorditer obtinebit.

Sancta Maria, perpetua virgo virginum, mater misericordiae, mater gratiae, spes omnium desolatorum, consolatrix omnium desperantium: per illum gladium doloris, qui tuam pertransivit animam, dum unigenitus filius tuus, dominus noster Jesus Christus supplicium mortis pateretur in cruce; et per illum filialem affectum, quo ipse materno dolori compassus integerrimae dilectionis suae vicario Sancto Joanni providendam commendavit: compatere, condole, consule, quaeso, anxietati, adversitati, infirmitati, paupertati, sollicitudini et qualicunque necessitati meae. O misera

trix miserorum, dulcis consolatio afflictorum ac mater misericordiarum, desolatorum piissima consolatrix, in omni necessitate pupillorum prompta adiutriux! Exaudi ergo preces meas, et respice orbitatis meae et miseriae lacrymas. Et quia in diversis malis et angustiis propter peccata mea positus sum, ignoro ad quem fugiam, nisi ad te dominam meam, dulcissimam virginem Mariam, genitricem domini nostri Jesu Christi, conformem ac consimilem ac reformatricem humanitatis nostrae. Ergo aures tuae pietatis sive consuetae misericordiae tuae precibus meis benigne accommoda. Per viscera misericordissimi Filii tui; per dulcedinem, quam tunc habuit, quando humanum genus amplexatus est, ut deliberaret una cum Patre et Spiritu Sancto carnem pro nostra salute assumere fragilem, et angelo annuntiante et Spiritu Sancto obumbrante de te piissima virgo Maria incarnatus est, et novem mensibus in tuo sanctissimo utero clausus deus et homo gestatus est, ac decursis novem mensibus Spiritu Sancto cooperante gloriosam aulam tui virginalis uteri egrediens non aspernatus est visitare mundum; per angustiam, quam idem filius tuus dominus noster Jesus Christus habuit, quando in monte Oliveti Patrem invocavit, ut si fieri posset, transiret ab eo calix passionis suae. Per trinam ora tionem eius, per tristem quoque incessum tuum, quo secuta es eum cum lachrymis ad crudele spectaculum passionis eius et mortis. Per probra, sputa, colaphos, irrisiones, falsas accusationes et iudicia iniusta. Per vestem sorte et ludo acquisitam, per vincula et flagella eius; per trinas lachrymas eius, per guttas sanguinei sudoris eius; per patientiam et taciturnitatem eius, per pavorem et taedium ac moestitiam cordis eius. Per verecundiam, quam habuit, quando denudatus est in cruce et coram te piissima virgo Maria omnique populo pependit. Per regale caput eius arundine conquassatum, per spineam coronam eius, per sitim et gustum aceti cum felle mixti; per lanceam infixam sacratissimo lateri eius, per sanguinem et aquam, quae de sacratissimo latere eius profluxerunt et misericordiam et gratiam super nos abundanter effuderunt; per clavos infixos manibus et pedibus eius; per commendationem eius, qua Patri suam pretiosissimam animam commendavit; per dulcissimum spiritum eius, quem cum clamore valido clamando: Hely hely lama esabthani, et inclinato capite emisit (spiritum) dicens: Consummatum est. Per scissuram veli in templo et petrae, per obscurationem solis et lunae, per tremorem terrae; per misericordiam eius factam in latrone; per crucem et passionem eius; per descensionem eius ad inferos; per omnes animas, quas adventu visitationis suae laetificavit. Per gaudium et victoriam et gloriam resurrectionis eius; per apparationem eius, qua per quadraginta dies post resurrectionem tibi praeelecta virgo Maria et apostolis 1 ceterisque electis apparuit. Per gloriosam ascensionem eius, qua te virgine gloriosa et ipsis cernentibus in caelum elevatus est. Per gratiam Spiritus Sancti paracleti, quam discipulorum cordibus in linguis igneis infudit per eos in toto orbe terrarum longe lateque diffudit. Per tremendum diem iudicii, quo tempore venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum

1

[blocks in formation]

per ignem. Per omnem compassionem eius tecum in hoc mundo participantis; per suavitatem osculorum eius; per ineffabile gaudium, quo assumpta es in conspectu eiusdem filii, ubi gaudes et exultas sine fine. Laetifica cor meum et exaudi me in hac petitione mea, pro qua te suppliciter exoro et devote. Hic pete, quod vis.

F. LXXIX6: Et sicut certus sum, quod ille nihil tibi negans honorat, ita sentiam facilius, plenius, celerius et efficacius tuum sanctissimum adiuvamen et consolamen secundum suavitatem misericordissimi cordis tui, et secundum dulcissimi filii tui voluntatem timentium se et delectantium in se, et petitionem cordis eorum, et secundum necessitatem meam in his omnibus rebus, pro quibus sanctissimum supplex invoco nomen tuum et adiuvamen tuum, ut obtineas mihi apud deum dulcis. simum filium tuum in fide catholica, spem firmam, charitatemque perfectam, veram cordis contritionem, fontem lachrymarum, sinceram confessionem, dignam et sanctissimam satisfactionem, diligentemque custodiam a peccatis; contemptum mundi, dilectionem dei et proximi, flagella dilectissimi filii tui in corpore meo immundissimo; veram patientiam ad omnia, quae pro amore filii tui sunt sustinenda; etiam mortem turpissi mam, si oportuerit; executionem votorum, perseverantiam in bonis operibus, mortificationem propriae voluntatis, conversationem tibi placentem, felicem obitum. Et in extrema hora vitae meae poenitentiam vehementem, bonique sensus integritatem cum loquela. Et animabus parentum meorum, fratrum et sororum et omnium benefactorum meorum vivorum et mortuorum vitam sempiternam. Amen.

VIII.

Hort. an. LXXXa: Festetics-c. 176-177. (Nyet. XIII. 45.) Subscriptam orationem edidit Sixtus papa IIII. et concessit eam devote dicentibus coram imagine beatae Mariae virginis in Sole XI milia annorum indulgentiarum verarum.

Ave sanctissima Maria, mater Dei, regina caeli, porta paradisi, domina mundi; tu es singularis virgo pura, tu concepta sine peccato, concepisti Jesum sine macula; tu peperisti creatorem et salvatorem mundi; in quo ego non dubito. Ora pro me Jesum dilectum filium, et libera me ab omnibus malis. Amen.

IX.

Hort. an. LXXXb: Thewrewk-c. 88-91. Nyet. II. 289.) Pozsonyi-c. 46-47. (Nyet. XIII. 128.) A fordítás mind a két codexben próza. V. ö. Irodalomtört. Közlem. VI. (1896) 378. 1.

Oratio aurea de beata virgine Maria,

Ave rosa sine spinis, .

X.

Hort. an. LXXXIa: Peer-c. 169–172. (Nyet. II. 76.) Lobkowitz.c. 247. (Nyet. XIV. 82.) V. ö. Irodalomtört. Közlem. VI. (1896) 379. 1.

Quicumque orationem sequentem devote quotidie dixerit, sine poenitentia et mysterio corporis Christi non decedet; sic fertur revelatum beato Bernardo, cui ab angelo data est.

Ave Maria, ancilla sanctae Trinitatis . . .

XI.

Hort. an. LXXXIIb: Peer-c. 213-219. (Nyet. II. 82.) Gömöry-c. 262-265. (Nyet. XI. 366.) Lobkowitz-c. 257–259. (Nyet. XIV. 86. A szakok rendje: 5. 1. 4. 2. 3. 6. 7.) A fordítás mind a három codexben próza.

De septem caelestibus seu spiritialibus gaudiis beatae Mariae.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »