Obrazy na stronie
PDF
ePub

dietis jam exauctorato præcipit ut Manassa et A Sie contempta jacet, Bruno, tibi gloria mundi, Brunoni res suas in integrum restituat, clericisque,

<< tanto tempore pro justitia exsilium passis, » quorum unus erat sanctus noster, « in ecclesia secure Deo servire permittat, » Restat ergo ut, Brunonem secunda gravisum esse Remis fortuna, tuneque inde in solitudinem secessisse, unice, ut consideranti patebit, congruat tempori, quod Manassis e cathedra Remensi expulsioni successit.

156. Quare Sanctum tune in pristinum aut forte etiam meliorem statum Remis restitutum fuisse, indubitatum est. Verum idne statim a Manassis expulsione anno ex dictis 1081 facta, evenit? Sunt qui rem in tempus, quo Remensem cathedram Rainaldus du Bellai, ad hanc anno 1083 primum B evectus, jam occuparat, differendam contendunt. Verum horum opinio admittenda verosimiliter non est. Sanctus enim, cum in statum pristinum esset restitutus, ad cathedram etiam Remensem, quod sub Rainaldo fieri ex dicendis non potuit, expetitus seu postulatus, antequam in eremum secederet, verosimiliter fuit, uti jam nunc ostendo: Hugo Diensis, sedis apostolicæ legatus, in epistola sua ad summum Pontificem post concilium Augustodunense anno 1077 aut seq. data supraque, num 119 et tribus seqq. hue transcripta, sub finem de Manasse præposito et Brunone ait : « Hos, rogamus, ecclesiæ Remensi destinate; » Quibus verbis Pontificem rogasse videtur, ut alterutrum, Brunonem videlicet vel Manassem præpositum in locum Manasssis archiepiscopi, quem exauctorandum verosimiliter putabat, sufficiendum curaret. Quare verosimile apparet eumdem legatum, pulso jam Manasse, apud clerum et populum Remensem, cui ponitfex, ut «communi consilio parique voto, assentiente » ipsis Hugone Diensi legato suo, novum Manassæ exauctorato episcopum substituerent, data sub anni (adi num. 151) 1080 finem epistola commendarat, summo studio egisse, ut vel Brunonem vel Manassem præpositum sibi eligerent episcopum.

[ocr errors]

157. Hinc porro in eam, quæ et Tractatus de S. Brunone, a Cartusianis hujatibus mecum communicati, auctori placet, opinionem inducor qua verosimile puto, apud multos e populo et clero Remensi, habito sese inter de novi episcopi electione D tractatu, ratum ac fixum fuisse Sanctum nostrum, cum in eremum secessit, episcopum eligere, idque indicari tum hisce, quibus funebris ecclesiæ cathedralis Remensis Titulus, proxime huc transcriptus constat, versiculis :

Cumque faveret ei fortuna per omnia, jamque,

Hunc præferremus omnibus, et merito;
Omnia postposuit Christo, nudumque secutus
Christum cum multis suscipit hunc eremus;
tum etiam aliis hisce, quos alter ecclesiæ Remen-
sis cathedralis titulus, inter recudendos 53, com-
plectitur,

Ut servire Joseph domina contempsit amori,
Etf ugit amplexus incestos mente virili,

Amplecti dum te cuperet, tibi brachia tendens,
Multas mundus opes, multos ostendit honores,
Tuque fuga lapsus, pompali veste rejecta,
Amplectens eremum vestiris sorte beata.

458. Ad hæc ut in nicta opinione magis magisque confirmer, etiam facit funebris Titulus 146, in quo ecclesiæ S. Mariæ cathedralis Rothomagensis canonici Brunonem celebrant hunc in modum :

Ecclesiæ sanctæ totius lugeat ordo,
Humani generis flens irreparable damnum,
Mundo decessit mundami victor honoris,
Bruno pater, sanctæ fundator relligionis,
Cujus tanta piam vitam commendat honestas,
Ut sit eum cuiquam non æquiparare potestas,
Ipse fuit sapiens, vir nobilis, indole fulgens,
Imbutus fonte totius Philosophia;

In quo cum virtus probitatis viva niteret,
Glorificos fasces, qua promeruisse valeret,
Proculcator opum, cunctorum spretor honorum,
Et mundi stultam pede contudit ambitionem,
Et studio sanctam fundavit relligionem.
Mundum declinans, mundi sublimia vitans
Eligit potius privata degere vita.

Etsi enim ad Rhegiensem episcopatum, quem San-
ctus, quod ad eum, uti infra docebo, electus seu
postulans fuisset, recusavit, versiculis hisce forsi-
tam alludatur, ad futuram tamen in Remensem
archiepiscopum electionem, quam Sanctus, in ere-
mum secedens, studiose evitarit, verosimilius id-

circo puto alludi, quod in recitatis versiculis hono

rum opumque contemptui, a quo Bruno in iis laudatur, mox subdatur, a qua pariter laudatur, mundi fuga, hæcque Sancti ad archiepiscopatum Rhegiensem electionem subsecuta non sit, sed præcesserit.

159. Sanctum itaque, cum in eremum secessit, ac proin in pristinum statum aut forte etiam meliorem Remis jam fuerat restitutus, fuisse a multis tum cleri, tum populi in civitatis hujus antistitem desideratum, imo etiam reipsa, ni id præsciens abiisset, eligendum, ex omnibus jam adductis in medium sat verosimile apparet. Jam vero, cum id ita sit, nec tamen (adi Galliæ Christ. auctæ scriptores, tom. IX, col. 77) ante annum 1096, quo Bruno in eremum jam dudum ex dicendis sese receperat, Rainaldus, jam inde ab anno 1083, ut supra docui, ad cathedram Remensem evectus, obierit consectarium fit, ut, hoc jam antistite, sanctus ad Remensem cathedram expeti seu postulari nequierit, ac proin, ut citius tum id, tum ejus in pristinum, aut forte etiam meliorem statum restitutio acciderit. Verum quanto quidem temporis spatio tum hæc, tum sancti ad cathedram Remensem postulatio, factam Rainaldi ad eamdem promotionem antecessit? Galliæ Christianæ auctæ scriptores, tom. IX, col. 75, sic scribunt : « Manasse (Si moniaco scilicet, de quo supra, Remensium antistite) exauctorato, fama est Brunonem, quem ille beneficiis spoliaverat, a multis (in episcopum ni

mirum) expetitum, quod doctrina morumque gra- A quia non æstimatione parentum, non scientia litvitate in ecclesia Remens pridem enituisset. Sed Elinandus Laudunensis episcopus tam donis quam amicorum studio archiepiscopatum a rege (Francorum Philippo) acceptum duos circiter annos tenuit, ab anno 1081 scilicet ad annum 1083. Hic tamen post multam pecuniæ vim consumptam monitus est a summo pontifice, ut alterum beneficium abdicaret, eo quod uxorem qui habens aliam superinducere nequaquam posset. Tanta ille cupidate flagrabat, inquit Marlotus, ut dixisse tradatur, non se parciturum labori, si summum pontificatum quoquomodo assequi posset.

[ocr errors]

terarum se valiturum putabat,in opulentia,quæ plurima suppetebat, et quam cautissime dispensare didicerat, et dapsilitate spes fuerat. Ad ornandas igitur et exstruendas se vertit ecclesias, et, cum multa pro Deo videretur facere, evidentissima tamen dabat indicia, se solos inde favores, solam nominis dilatationem in bene gestis quærere. His etiam ipse artibus Remensem archiepiscopatum insedit,quem cum, dilapidatis penes regem Philippum, hominem in Dei rebus venalissimum, magnis censibus, biennio obtinuisset, a domino papa audivit, quia uxorem quis habens alteram superinducere nequaquam possit. Consulenti plone cuidam se cur

haud quaquam dissimularet. »

160. Quod si ergo fama, quam hic Galliæ Christianæ auctæ scriptores laudant, veritati consonet, B eo tenderet, dixit, quia, si etiam papa fieri possit, sanctus noster statim a Manassis Simoniaci expulsione et in statum pristinum aut eo etiam meliorem restitutus, et ad cathedram Remensem fuerit postulatus seu expetitus. Et sane, cum Gregorius, qui tunc Romanam cathedram occupabat, populo cleroque Remensi, ut Manassæ expulso novum antistitem subtituerent, epistola sub anni 1080 (videsis num. 151) finem commendarit, statim a Manassis expulsione de novo eligendo antistite, ac nominatim de Sancto nostro assumendo cogitatum actumque fuisse, sat verosimile apparet, maxime cum tunc id factum, publica etiam, ut Galliæ Christianæ auctæ scriptores loco proxime cit. produnt, fama feratur. Attamen res certa non est: cum enim ElinandusRemensis archiepiscopatus obtinendi avidissimus exstiterit, fieri potest, ut statim a Manassis expulsione archiepiscopatum illum sibi conferri,a Francorum rege Philippo amicorum ope et pecunia obtinuerit, locumque ac tempus tunc tractandi de novi antistitis electione clero et populo Remensi regio subsidio suffultus penitus ademerit.

162. Cum igitur Elinandus,uti ex his Guiberti verbis intelligitur, vir fuerit maximæ ambitionis, qua fiebat, ut pecuniis, a quibus ei optime prospectum erat, summas quasque ecclesiæ dignitates beneficiaque sibi comparare minime formidaret, largitionibus sane eum, ne ullus posset a clero populoque Remensi de successore in Manassæ exauctorati locum sufficiendo tractatus haberi, statim ab hujus expulsione apud Philippum, Francorum regem,effecisse, vero neutiquam apparet absimile, maxime cum eum, quo minus post Manassæ expulsionem novi Remensis archiepiscopi electio fieret, reipsa per biennium integrum obstitisse, apud omnes, qui C de re hac scripsere, in confesso sit. Tractatus de S. Brunone, a Cartusianis hujatibus mecum communicati, auctor hujus lucubrationis suæ num. 20 sic scribit : « Præfato Elinando (Laudunensi episcopo) jure, quod in archiepiscopatum Remensem sibi vindicabat, cedente, pax huic ecclesiæ redditur, reversiasque sub anni 1083 finem vel sub initium sequentis ex suo exilio canonicis, a Manasse quondam expulsis, de pastore præficiendo clerus et populus serio agere cæperunt. Brunonem et Manassem præpositum a legato (sedis apostolicæ) Hugone electoribus propositos fuisse, par est credere, cum ipse legatus, ut vidimus supra, summo Pontifici utrumque jam eumdem in finem commendaverat: <«< Hos,» inquit, « rogamus, ecclesiæ Remensi «< desti« nate. » Deinde nostrum patriarcham, in possessionem tum bonorum, tum dignitatum suarum jam restitutum, a multis expetitum fuisse, colligimus ex elogio ab ipsa (Remensi) cathedrali ecclesia, cui tunc, quando defunctus est Bruno, præfatus Manasses præpositus præsidebat, condito in hæc,» num. scilicet 154 huc transcripta « verba. »

161. Audi, qui de Elinando seu Helinando, unde etiam, hunc vere Remensem archiepiscopatum biennio tenuisse, docemur, Guibertus, auctor synchronus, lib. II de Vita sua, cap. 2, 2 loquatur »> Helinandus, inquit, vir admodum pauperis domus et obscure progenitus, literatura pertenuis, et persona satis exilis, cum per notitiam Gualteri, comitis semoris Pontisarensis, de cujus comitatu gerebat originem, ad gratiam Eaduardi Anglorum regis pertigisset (uxor enim sua cum prædicto comite sibi D necessitudinem, nescio quam, crearat), capellanus ejus fuit; et quia Francicam elegantiam norat, Anglicus ille ad Francorum regem Henricum eum sæpius destinabat. Cum quo rege, quia multum erat cupidus et episcopatuum venditionibus assuetus, largissimis lenocinantibus xeniis egit, ut, si quispiam episcoporuum Franciæ decederet, potificalibus infulis ipse succederet. Is enim in capellania regis ac reginæ positus, quoniam Anglia infinitis eo tempore florebat opibus, multos pecuniarum montes aggesserat, ideo, arridente ei præfata largitionum causa vox ejus apud Henricum regem exaudibilis erat. Quod et factum est: Lauduno enim invectus,

163.Ita ille; qui, etsi anno primum 1084, contra ac aditæ a Rainaldo sedis Remensis tempus pati videatur, de successore Manassæ sufficiendo a clero et populo Remensi actum forte fuisse, innuat, in episcopum tamen, ut tradit, tunc primum, cum Elinandus, quod anno 1083 factum, arrogato suo in archiepiscopatum Remensem jure cessit, a pluribus

expetitum fuisse S. Brunonem,vero non apparet ab- A evenerit, docuisse contendunt. et mox quidem san

simile. Ita autumo quod Sanctus, cum ad episcopatum Remensem postulatus seu expetitus fuit aliquanto jam temporis spatio, uti versiculi, e funebri ecclesiæ cathedralis Remensis Titulo num. 154 huc transcripti, innuere videntur, in pristinum, aut forte etiam meliorem statim restitutus, Remis degisset, hocque veritati non sat apte queat intelligi consonum, si statum a Manassis e sede Remensi expulsione fuerit ad hanc ipse postulatus seu expetitus. Porro etsi forte hoc ex jam dictis anno 1083 primum acciderit, Sanctus tamen, utpote qui aliquanto temporis spatio ante, pristino statui fortunæque redditus, Remis jam degerit, et forte ex dictis jam. inde etiam ab anno 1081 ad archiepiscopatum Remensem postulatus fuerit, vel statim a Manassis expulsione, id est, vel ab anno 1081 vel non multo post Remos ab exsilio reversus pristinum honoris facultatumque statum, quod hic ostendendum erat verosimiliter recuperarit. Nec est, cur opponas Elinandum eo temporis spatio, quod a Manassis expulsione ad Rainaldi electionem excurrit, regis subsidio suffultum, ecclesiæ Remensis cathedram tenuisse, verosimileque non videri, sub hujusmodi antistite Brunonem Remos reverti ibique commorari voluisse; etsi enim Elinandus a Simoniæ labe immunis non fuerit, in ecclesias tamen exstitit munificus,nec in clericos iniquus fuisse invenitur.

164. «Is igitur (subdit verbis de Elinando num. 161 recitatis Guibertus) qualiscumque aut ambitione, aut quacumque alia humanitate apud se exstiterit, in hoc ei honor omnino asservandus est, quod et libertatem Ecclesiæ magnifice tuitus sit, et tam ipsam (Laudunensem nimirum) sedem,' quam appendices ejus ecclesias uberrima largitione provexit. Et dignum erat ut externa ei bona suppeterent,qua in Dominicarum domuum decore proji. cerentur. » Cum ergo talis exstiterit Elinandus, non video cur,eo Remensem cathedram tenente, Remos Bruno non rediisse, ibique versatus non esse sit credendus maxime cum Simoniacam hominis labem forsitan ignorarit. Quid si etiam sanctus, ut Remos rediret ab ipsomet Elinando invitatus fuerit? Sane cum ex dictis, ut in res suas restitueretur, Gregorio VII,tunc summo pontifici, maxime in votis fuerit. non inepte ac temere conjeceris,litteris aliove modo, ut pulsi a Manasse Remensis ecclesiæ clerici, ac proin etiam sanctus noster, Remos in bona sua restituendi redirent, ipsummet Elinandum egisse, ad id scilicet impulsum, ne, si secus faceret, Remensem sibi maxime cupitum archiepiscopatum, quem regio favore non sat recte obtinuerat, pontificia auctoritate, ut postea factum, amitteret.

165. Verum sunt, qui Sanctum, antequam statuit pristino redderetur, ab anno 1081, imo etiam ab anno 1076 circiter, quo Remis ob improbos Manassis mores excessit. Parisios concessisse,ibique ad annum usque 1082. quo doctoris ad tempus redivivi, qui sese damnatum e feretro proclamarit, prodigium

ctum, qui tamen ex dictis ab anno circiter 1076 ad annum 1078 aut etiam sequentis initium apud Ebalum comitem commoratus est, a suo ex urbe Remensi ob improbos Manassis mores excessu Parisios se contulisse, ibique docendi munus, quod tamen an antea unquam ibidem obiisset admodum ex dictis est dubium, resumpsisse, Bulæus in Universitatis Parisiensis Historia tom. I, page 468 existimat. Verum conjecturæ aliquot, argumentaque,quibus hanc opinionem sua mutcumque firmare nititur, nihil plane, ut ex supra dictis liquet, evincunt; nunc autem discutiendum, an majoris ponderis sint alia quæ tum ab hoc, tum ab alliis, Sanctum nostrum, si non statim ab anno circiter 1076 seu a suo ex

Burbe Remensi excessu, ab anno saltem vel 1079 vel ab altaro e binis sequentibus Parisiis docuisse, volentibus, adducuntur in medium. Verosimile, aiunt,non est, Brunonem, tantum virum, tribus quatuorve aut etiam pluribus annis proxime ante suum in solitudinem recessum vitam plane otiosam egisse. Verosimile sane id non sit; per me licet. Verum cum Sanctus, ut supra docui, anno 1081 in pristinum statum Remis restitutus fuerit, quid si etiam scholarum præfecturam tunc recuperarit, hancque deinde ad suum usque in eremum discessum gesserit? Ita sane vitam, donec hic accidit, a dicto anno 1081 otiosam non duxerit, etsi etiam tunc Parisiis non docuisse statuatur. Nec anno 1079 et sequenti, quo utroque Coloniæ Agrippinæ inter ecclesiæ Cunibertinæ canonicos verosimilius ex supra dictis egit, otiosam tunc duxisse vitam est putandus, cum fieri queat, ut tunc tam in Psalmos, quam in S. Pauli Apostoli Epistolas, quas ambas sacræ Scripturæ partes eruditissimis, uti infra docebo, editis Commentariis illustravit, gnavam operam impenderit.

C

166. Quod si id displiceat, Sanctumque duobus illis annis Coloniæ commoratum non fuisse, velis, nec sic, etiam hoc dato,fit consequens, ut Bruno, ni tum Parisiis docuerit, in otio vitam exegerit. Quid si enim tunc ad Dolense S. Mariæ monasterium secessisse, ibidemque docuisse, asseratur?Sane Sanctum vel tunc vel alias in monasterio illo docendi munere functum esse, aut certe, cum hoc Remis obiret, plurimos illius alumnos ibidem habuisse disD cipulos, dicendum apparet; religiosi enim cœnobii illius incolæ in Titulo funebri, inter edendos 169, quem Sancto inscripsere, ejus sese discipulos profiteri videntur hisce ad Cartusianos Calabrinos verbis: «Prout vestra dignatur expetere sanctitas; et nos Dolensis cœnobii fratres, fraternitatis vestræ desolationi compassi, pro beati patris nostri ac magistri Brunonis anima devotissimarum orationum suffragia mox, ut ejus audivimus obitum, omnipotenti Deo persolvere curavimus. » E vita itaque, quam Sanctus, ni anno 1079 et aliquot sequentibus Parisiis docuisse admittatur, in otio duxerit, ibidem eum tunc docuisse, concludi nulla modo potest. Imo vero Sanctum non tantum non tunc, sed nec um

cuisset, habiturum eum non fuisse, autumat, nominis celebritatæ, tum ex ingenti, quæ eidem funebrium Titulorum inscriptione parentarunt, quæque illum, ni Parisiis docuisset, speciali modo cognituræ magistrumve habituræ fuisse, non videntur, ecclesiarum monasteriorumque multitudine conjiciens, aut etiam contendens. Verum non video cur Sanctus, etiamsi numquam Parisiis, Remisque tantummodo docuisset, insignem illam, qua per universum Franciæ regnum, imo per plures etiam extra hoc sitas provincias late inclaruit, nomilis celebritatem acquirere nequiisset, Numquid non a coævis Chronici Malleacensis, Fragmentique historici, a tempore Roberti ad Philippi regis mortem deducti,

pellatur, quod iis ex nominis fama, quam Remis tum discendo, tum docendo ac varia munia obeundo acquisiisset, unice fere notus esset?

quam alias Parisiis docuisse, verosimillimum appa- A Franciæ regnum habuit, quamque, ni Parisiis doret.Tres enim scriptores synchroni, aut certe coævi,is scilicet, qui quatuor primorum Carthusia priorum Chronicon contexuit, Guibertus de Novigento, et Tituli funebris, inter recudendos 173, quo Regulares Noliensis S. Vincentii ecclesiæ canonici Sancto parentarunt, auctor, fuisse illum (adi num. 7, 114, et 43) ecclesiæ Remensis scholarum magistrum aut innuunt, aut hoc nomine diserte distinguunt, << scholarum » etiam « Parisiensium magistri» titulo eumdem verosimillime distincturi, si has umquam ille, ut Remenses, docuisset. Accedit nihil plane apud antiquum ullum paris auctoritatis ac fidei scriptorem uspiam inveniri, unde Sanctum Parisiis umquam docuisse, quoquo modo sit consequens. 167. At vero Annalium Carthusiensium libri quarti B scriptoribus (adi num. 41 et seq.) « Remensis»> aphactenus non vulgati auctor anonymus, conjecturis tribus diversis, quibus, Brunonem Parisiis docuisse, Egassius Bulæus (adi,quæ huc spectantia num. 112, seqq. et alibi dicta sunt) perperam contendit, in medium adductis,ita ratiocinatur: «Quartam possumus addere conjecturam,sumptam ex Titulis funebribus, quibus piæ sancti Brunonis memoriæ parentatum est ab omnibus fere ecclesiis et monasteriis Galliarum. Qui enim fieri potest ut Vir per universum Franciæ regnum spectatissimus et nominatissimus ac in ecclesiis ejusdem regni (ut dicit Guibertus) opinatissimus evaserit, quandoquidem istud vix asseri valet de Remensi academia, quin potius de Parisiensi intelligatur, ad quam, velut regni sedem et Franciæ meditullium et celeberrimum emporium et academiarum reginam, magis congruum videbatur, ut tot amici et discipuli, qui ejus funebria 'celebrarunt, confluerent? De ecclesiis namque suffraganeis et monasteriis provincia Remensis non est dubium, eorum alumnos Remis sub Brunone studiis litterarum incubuisse. Cum vero lectitantur remotæ quæque ecclesiæ ejus obitum lamentis et fletibus prosecutæ, quales fuere Anglicanæ, Britannica, Normanicæ, Pictonicæ, Turonicæ, Sequaneæ et aliæ plurimæ, absurdum putamus dicere omnes harum ecclesiarum alumnos Remis eruditos fuisse, cum hoc magis juxta mentem Bulæi videatur congruere Parisinæ academiæ, ad quam aliquando translatus fuerat. »>

168. «Sed quid dicemns de ecclesiis Parisiensibus, quæ obitum sancti Brunonis, quasi viri notissimi, celebribus planxerunt elogiis, videlicet ecclesia cathedralis sanctæ Mariæ, Abbatia sancti Maglorii, abbatia sancti Germani de Pratis, abbatia sancti Dionysii,abbatia sancti Mauri Fossatensis et abbatia sancti Petri Latiniacensis? Nonne incongruum est, ut tot clerici, totque monachi, intra fontem scientiarum Parisinæ academiæ constituti, ad exteram diœcesim pro capessendis scientiis profecti fuerint? Et quod de Parisiensibus dicimus, id ipsum testamur de cæteris remotiorum cœnobiorum religiosis, quos Parisiis potius, quam Remis erudiri præstabat. » Ita ille, Sanctum Parisiis docuisse, præcipue tum ex insigni, quam per universum

169. Similine etiam forte de causa, veluti «< Parisiensis,» notus fuerit? Si affirmes scriptorem antiquum probatæque fidei vel unum, a quo»> Parisiensis>>> vocetur, assignari postulo; quod si id, ut certe non poteris, facere non possis, unde tandem, qua Sanctus inclaruit, nominis celebritatem Parisiis, non autem Remis, docendo eum requirere debuisse probabis? Adhæc Bruno ex unanimi fere eorum omnium consensu, a quibus Parisiis docuisse asseritur, id ibi munus non ante annum circiter 1076, quo ex dictis ob improbos Manassis mores urbe C Remensi excessit, obire incepit; et tamen celeberrimi etiam, antequam urbe Remensi, cogente Manasse, excessit, nondumque proinde Parisiis docuerat, nominis exstitisse, a Guiberto de Novigento, auctore coævo, dissertissime traditur. «Bruno, inquit in Vita sua lib. 1, cap. 41, « in ecclesiisGalliæ tunc (cum Manasses scilicet Remensem civitatem ante Sancti ex hac discessum nefandis suis moribus misere affligeret) opinatissimus cum aliis quibusdam Remensium clericorum nobilibus infamis illius (Manassis nimirum) odio excessit ab urbe, » Remensi nempe. Sanctum itaque, quamvis etiam Parisiis numquam docuisset, ingentem, quam sibi peperit, nominis celebritatem acquirere poD tuisse, illi ipsietiam fere omnes, qui eum Parisiis docendi munere functum volunt, debent admittere. Accedit quod et iis, qui Sanctum, priusquam Remis sub Manasse excederet, Parisiis docuisse contendunt, responderi potest, Brunonem e solis, quos composuit, eruditissimis in Psalmos et S. Pauli Epistolas Commentariis, latissime forsan, cum obiit, jam vulgatis, celeberrimi nominis esse potuisse, etsi interim non Parisiis, imo nec Remis unquam docuisset.

170. Quod modo ad ingentem, quæ Sanctum funebrium Titulorum inscriptione celebrarunt, ecclesiarum cœnobiorumque multitudinem spectat,consequens ex hac non est ut non tantum fama, sed et speciali quodam modo, ni laudatus Cartusianus anonymus velle videtur, Sanctus noster iis omnibus

cum Sanctus, dum summum Remensium scholarum didascalum ageret, doctrinæ fama, uti ex supra dictis satis liquet, non solum per universam Galliam, verum etiam per plures remotas regiones alias celeberrimus exstiterit, dubitandum non est quin ad sese Remos attraxerit multitudinem ingentem non modo indigenarum, verum etiam extraneorum alienigenarumque, quo sub clarissimi nominis magistro litteris operam darent.

notus fuerit, magisterve exstiterit, Etenim non so- A extraneis alienigenisque frequentabantur; quare, lis, quibus tali modo notus esset, magisterve exstitisset, ecclesiis monasteriisque mortem ejus religiosi Calabrinæ carthusia seu eremi incolæ, preces pro defuncti anima flagitantes, annuntiavere. Liquet id ex encyclicæ, qua hoc fecerunt, epistolæ initio, quo, quibus hæc destinetur aut ad quos deferenda sit, verbis sequentibus innuitur : « Primo loco, quem primatem et caput in ecclesia credimus, et confitemur, apostolicæ sedis præsulem,totamque illam principalem curiam humiles eremitæ Calabriæ monasterii sanctæ Dei genitricis Mariæ, cujus fundator pater Bruno fuit et prælatus, dum in carne viveret, debita subjectione veneramur et salutamus, sanctique Patris nostri obitum pridie Nonas Octobris denuntiamus, ut meritis eorum et preci- B bus adjuvetur apud Deum. Salutamus quoque universam sanctam Ecclesiam in ordinibus et professionibus suis, canonicos, monachos, eremitas, Deo dictas sanctas virgines; quibus et omnibus spirituali præsentia prosternimur, ut defuncti Patris nostri memores esse velint, ut dilectæ illi animæ,si adhæsit macula, cum non sit justus, qui non peccet, multiplicatis intercessoribus et precum instantia detergatur et transeat ad requiem. » Ad quæcumque itaque, uti ex hoc textu intelligitur, monasteria ecclesiasque, sive sanctum nossent, sive non, epistola encyclica, mortis ejus nuncia, missa fuit, ut ex responsoriarum ad hanc seu titulorum funebrium quibus Sancto parentatum fuit, multitudine ingenti, utpote ab iisdem monasteriis ecclesiisque profecta, argui non possit; hisce illum omnibus speciali quodam modo notum, magistrumve fuisse. Quare, etsi darem, Sanctum nostrum, ni Parisiis docuerit, monasteriis illis omnibus ecclesiisque nec speciali modo notum, nec magistrum existere potuisse, nondum propterea consectarium fuerit, ut reipsa ille umquam Parisiis docuerit.

C

171. Nec quidquam ad rem facit, plures Parisienses ecclesias S. Brunonis, veluti viri sibi notissimi obitum celebribus planxisse elogiis; fieri enim potest ut hoc illæ fecerint, quod, etsi iis, non facie aliove, quo magistri sotent discipulis, speciali modo, fama tamen, utpote qui maxima ex dictis nominis celebritate inclaruerit, notissimus exstiterit. Idem D etiam de nonnulis aliis ecclesiis, monasteriisque, quæ Sancti, veluti viri sibi notissimi, obitum luxere, estojudicium; etsi autem etiam et titulis funebribus, quibus Sancto parentatum fuit, saltem nonnulli a personis, quibus etiam facie aliove speciali modo notus fuerit,magisterve exstiterit, ei sint inscripti, nihil tamen cogit u hosce sub illo, non Remis, sed Parisiis studuisse admittamus. Utquid enim Sanctus plures etiam extraneos habere Remis discipulos nequierit? Sane sæculo xi, quo Bruno floruit, diversæ diversarum urbium ecclesiarumque scholæ, uti Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tom. IX, pag. 30 et seq. docent, pro nommis celebritate, qua earum magistri gaudebant, vel magis vel minus ab

172. Atque ex his imprimis Odonem seu Ottonem, summum postea sub Urbani II nomine pontificem, Robertum a Burgundia, Lingonensem episcopum, aliosque tres viros illustres, § v recensitos, exstitisse existimo tum ob jam dicto, tum quod nihil plane,ut alibi potius, quam Remis studuisse credantur, possit afferri. Imo vero, quod ad Urbanum nominatim spectat, Remis potius hic, quam alibi, studuisse idcirco est dicendus, quod et Remis aliquamdiu fuisse versatum, et ecclesiæ metropolitanæ canonicum ibidem egisse, aliunde habeatur perspectum,uti apud Ruinartium tom. III Operum scriptoris hujus et Mabillonii posthumorum videre licet. Atque ita futurum modo spero, ut qui omnia hactenus adducta rite expenderit, necesse non esse existimet,ut Sanctus vel ob nominis, qua inclaruit, celebritatem, vel ob discipulorum, eorumve, quibus speciali modo notus fuerit, multitudinem Parisiis aliquando docuisse admittatur, repugnantibus, quæ supra in contrarium adduxi, argumentis. At vero, inquies, Sanctus saltem tunc, cum in solitudinem, sociis nonnullis sibi adjunctis, secessit, Parisiis docuit. Ita enim a scriptoribus non paucis memoriæ proditum existimatumque fuisse invenitur. Ita omnino habet: verum in Sancto coævi minime sunt, nec hæc,quam tenent, placet opinio, tunc quod ex dictis Sanctus nullo unquam tempore Parisiis docuisse, videatur tum etiam, ac maxime quidem, ex eo,quod Bruno, cum in eremum secessit, non Parisiis, sed Remis, in pristinum, ac forte etiam meliorem statum aliquamdiu jam restitutus, summos inter fortunæ secundæ favores commoratus fuerit, uti ex iis præcipue, quæ num. 154 et binis seqq. in medium. adduxi, siudiosus lector facile perspiciet.

173. Hinc porro, etsi etiam horrendum illud prodigium,quo doctor Parisiensis, primo se accusatum, secundo judicatum ac tertio tandem condemnatum, e feretro proclamarit, Parisiis, quod infra discutiam,reipsa accidisset, veraque, ob quam Bruno in solitudinem secesserit, causa exstitisset, hunc tamen tum,cum illud accidit,ibidem docuisse, admitti idcirco nondum posset. Cum enim Sanctus, Remis post Manassis archiepiscopi expulsionem in res suas seu facultates pristinas restitutus, civitatem illam non amplius, domicilium alibi fixurus, ante suum in solitudinem discessum reliquisse videatur, consectarium est ut, si eo tempore, quo dictum prodigium acciderit, seu anno circiter 1082 Parisiis docuit, in pristinas suas facultates Remis

« PoprzedniaDalej »