Obrazy na stronie
PDF
ePub

nasses præpositus, voluntatis pontificiæ observantissimus, sese stiterit, unusque etiam ibidem e Simoniaci, illius antistis, cum quo ex dictis pacem jam ante inierat, accusatoribus exstiterit, uti colligendum videtur ex Gregorii VII, quæ apud Labbeum tom. X Conciliorum col. 241 exstat, epistola, ad Manassem, archiepiscopum Remensem, postquam hic in dicto Lugdunensi concilio exauctoratus fuisset, Indictione tertia, id est ex supra dictis, anno 1080 conscripta; e qua etiam apparet Manassem præpositum bonis suis, in quæ, pace cum Manasse archiepiscopo inita, restitutus verosimillime fuerat, iterum ab hoc, quod ejus sese in concilio Lugdunensi accusatoribus denuo junxisset, fuisse spolia

super quibus conquestionem vebis collibuerit facere, A archiepiscopi causam celebraretur,huic iterum Mamisimus litteras nostras commemoratis confratribus nostris, Diensi videlicet episcopo, et Cluniacensi abbati,ut cuncta studeant diligenter inquirere, sollicite discutere, discussa et indagata ad purum juste, legaliter et canonice judicare; » in posteriori vero ista se offerunt: « Quia in sanctæ Dei, cui divina dispositione præsidemus, Ecclesiæ regimine sollicite nos vigilare oportet, vestris assiduis precibus nobis ut divinum obtineatis præsidium, deposcimus. Quapropter vos summopere studium adhibere admonendo mandamus, quatenus inquiratis et canonice, prout potestis, finem imponere procuretis negotiis, unde Rhemensis archiepiscopus, confrater noster, suis litteris nobis conquestus est. Conqueritur enim de confratre nostro, archiepiscopo Viennensi Warmundo, qui in suo archiepiscopatu presbyteros deposuit, et eosdem restituit.... De Manasse autem, de quo similiter conqueritur, qui Obali suorumque refugio et auxilio illum et ecclesiam fatigare non cessat, laborate ut ad pacem redeat, et ab inquietatione Ecclesiæ et persecutione archiepiscopi quiescat. Quod si forte in sua contumacia persistens obedire renuerit, nisi illum justam excusationem habere cognoveritis, quodcumque vobis justius videtur, facite. De aliis autem necessitatibus eumdem archiepiscopum (si tamen vobis obedierit) sicut dignum est, adjuvate, eique commissam ecclesiam auctorirate beati Petri (quod et de aliis ecclesiis vos oportet agere) defendite. »

137. Pontifici igitur, quemadmodum ex hisce epistolæ, quam ad Hugonem Diensem dedit, verbis potissimum apparet, in votis fuit, ut, si qua raitone fieriid posset, Ebalus Reciacensis comes et Manasses ecclesiæ Remensis præpositus cum Manasse archiepiscopo in gratiam redirent, Hinc porro factum conjicio ut Manasses præpositus, voluntatis pontificiæ sive per Hugonem, sedis apostolicæ legatum, sive per ipsummet archiepiscopum Manassem factus certior, concordiam cum hoc inierit, quam ipsemet Simoniacus is antistes in sua apud Mabillonium tom. I. Musei Italici, part. 11, pag. 121 sæpissime jam laudata Apologia commemorat his verbis : <«< Dico vobis quia ego et Manasses pro omnibus sociis suis concordiam fecimus, exceptis duobus, quorum unus, scilicet Bruno, 'nec noster clericus, nec noster natus aut renatus est, sed sancti Cuniberti Coloniensis, in regno Teutonicorum positi, canonicus est; cujus societatem non magnopere affectamus, utpote de cujus vita et libertate penitus ignoramus; et quia, quando apud nos fuit, multis beneficiis a nobis in eum collatis, male et nequiter tractati sumus. Alter vero, id est, Pontius, in Romano concilio, nobis præsentibus, est falsatus; et ideo nec uni, nec alteri in ecclesiastio judicio respondere aut volumus aut debemus ; » in hac autem conjectura, magis adhuc confirmor ex eo, quod, quando post pontifici placuit, ut anno 1080 Lugduni concilium ad discutiendam decidendamque Manassis

B

C

tum.

138. In ea enim Pontifex ita loquitur : « Purgandilicentiam tibi indulgemus, ea videlicet conditione, ut Manassæ et Brunoni, qui pro justitia contra te locuti fuisse videntur, rebus suis in integrum restitutis, usque ad Ascensionem Domini proximam Rhemensem Ecclesiam a tota occupatione ex toto liberam deseras. » Porro manasses præpositus non tantum post duas epistolas, num. 135 memoratas, quarum alteram Gregorius papa ad Manassem archiepiscopum, alteram ad Hugonem, suum in Galliis legatum,undecimo Kalendas Septembris, Indictione prima seu anno 1078 dedit, cum Manasse, Remensi archiepiscopo, pacem inivit ; verum etiam ad eum Remos, aliorum clericorum Remensium, qui cum eo et Brunone ex hac urbe anno ex dictis 1076 aut sequenti excesserant, nomini tractaturus, sese contulit remque composuit. Ita colligo ex sæpissime laudata Manassis archiepiscopi Apologia, in qua hic apud Mabillonium tom. I Musei Italici, part. II, pag. 121 primo sic loquitur: « Ego et Manasses pro omnibus sociis suis concordiam fecimus,exceptis duobus, » etc.; ac deinde pag. 122 ita habet : « Quamvis nullam a prædicto Manasse et sociis speremus accusationem, eo quod ipsi, nisi forte hujus concilii occasione ad vomitum redeunt, nobiscum fecerunt concordiæ compositionem, exceptis duobus, ut dixi, Brunone et Pontio, quibus juxta præcedentem rationem respondere nec volo, nec debeo. Et si aliqui ex eis, quos concordare per MaD nassæ legationem diximus, illuc, rupta pace, profecti sunt, et contra nos quidpiam dicere volunt, recipiendum non est. »>

139. Et hæc quidem Manassis præpositi cum Manasse archiepiscopo de pace collatio, utpote post epistolam, a Gregorio ad Diensem episcopum undecimo Kalendas Septembris anno 1078 scriptam, habita, vel ipso hoc anno vel initio sequentis verosimillime evenit; ast an tunc præter Brunonem et Pontium omnes Remenses clerici, cum horum nomine Manasses præpositus cum Manasse archiepiscopo pacem iniisset, Remos pariter, uti ille jam fecerat, redierint, compertum non habeo. Dubitare interim hac de re multum me facit proxime laudala

titiæ et æquitatis a pluribus adscribatur; » ex hac autem ad Manassem epistola, cum Hugone Diensi a Pontifice communicata, et ex altera proxime dicta, quam hic ad ipsummet Hugonem dedit, Historiæ litteraria Franciæ scriptores tom. VIII, 'pag. 653 factum suspicantur, ut Hugo concilium, cujus a Manasse in Apologia sua apud Mabillonium Operis jam sæpius cit., pag. 120 mentio fit, Trecis habendum indixerit. Et sane ex verbis, e priori epistola jam recitatis, est, cur id non immerito suspicati queant videri. Verum, utcumque res hæc habeat, concilium equidem Trecis indictum (quam ob causam, ignoro) locum non habuit.

quam Gregorius ad Manassem archiepiscopum, in A et fugæ et conscientiæ scelerum, non exactioni jusconcilio Lugdunensi anno 1080 jam exauctoratum, scripsit, epistola. In hac enim Manassi archiepiscopo Gregorius præscribit, ut clericos... (Remenses videlicet, quos Manasses improbis suis moribus Remos relinquere coegerat) «qui tanto tempore pro justitia exsilium passi sunt, in ecclesia secure Deo servire permittat. » Ut ut sit, ex memorata pace, quam Manasses præpositus aliique Remenses clerici cum Manasse archiepiscopo inierant, factum conjicio ut Bruno et Pontius, quod in eam, ut recitata num. 137 e Manassis Apologia verba fidem faciunt, consentire noluerant, a Manasse præposito reliquisque Remensicus clericis, huic consentientibus, sese sejunxerint, alioque concesserint, maxime forte, quod Ebalus comes, sub cujus clientela Reciaci erant, pacem etiam cum Manasse tunc iniisset, uti suspicari me facit epistola, a Gregorio papa (adi Labbeum tom. X Conciliorum, col. 265) anno 1080 ad Ebalum scripta, in qua huic ille imperat, ut « a pestifera amicitia illus (Manassis tum exauctorati) amodo se retrahat. »

B

[ocr errors]

140. Et Brunonem quidem (de Pontio enim nihil hic attinet dicere) Reciaco Coloniam tunc repetiisse, ibique in S. Cuniberti ecclesia canonicis fuisse adscriptum, vero mihi admodum simile apparet, quod in Apologia sæpissime jam laudata, quam Manasses archiepiscopus anno 1080 aut certe sub præcedentis finem scripsit, Cunibertinus canonicus exstitisse dicatur his verbis: « Bruno nec noster clericus, nec noster natus aut renatus est, sed sancti Cuniberti Coloniensis in regno Teutonicorum positi canonicus est. » Quæ verba, ut § III docui, ita verosimilius accipienda sunt, ut significent, Sanctum tum, in est, anno 1079 aut sequentis initio, cum hæc Manasses scripsit, Cunibertinæ ecclesiæ canonicum fuisse. Vorum, etsi res ita haberent, Sanctusque adeo in Galliis non amplius versaretur, a lite tamen, quam Manassi, Simoniaco antistiti, una cum aliis Remensibus clericis intentarat, non destitit. Res ex modo dicendis patescet. Pontifex, ut supra vidimus, Hugoni Diensi anno 1078 undecimo Kalendas Septembris seu XXII Augusti in mandatis dederat, ut querelis, a Manasse Remensi archiepiscopo ad se delatis, occurreret, eumque, si dicto obse- D quens esset, adjuvaret.

141. Epiotolæ autem, qua hoc Hugoni injugenbat, addiderat, uti ipsemet in hac post verba num. 136 nuc transcripta testatur,exemplar epistolæ alterius, ad Manassem scriptæ, in qua hunc, aliis nonnullis præmissis, ita tandem alloquitur: « Interim delectionem vestram ex parte beati Apostolorum principis Petri admonemus, ut, quemadmodum vobis Romæ positis constituimus, coram Diensi episcopo et Cluniacensi abbate, quibus in his vicem nostram 30mmisimus, occasionibus cunctis obstaculisque remotis, super objectis ommibus sitis respondere parati, legaliter satisfacere, canonice purificari; ne si aliud a vobis, quod absit! agatur, tergiversationi

142. Ast cum id Gregorius Pontifex didicisset, Hugoni legato suo, ut alibi ad decidendam Manassæ archiepiscopi causam concilium celebraret, injunxit. Epistola, qua id fecit, apud Labbeum tom. I Bibliothecæ Novæ miss. Chronico Virdunensi pag. 205 exstat inserta, hæcque, quæ ad nostrum hic institutum præcipue spectant, verba complectitur: « Quia vero in partibus præordinatis (Trecis nimirum) concilium celebrare non potuistis utiliter, competens arbitramur, ut aptum locum diligentia vestra inveniat, ubi, synodo congregata, Remensis archiepiscopi causa examinetur. Et quidem, si idonei accusatores et testes inventi fuerint, quod objicitur ei, canonice comprobantes, quam justitia dictaverit, sententiam dare absque hæsitatisione vos volumus. Alioquin si tales personnæ fuerint, quæ recipi rationabiliter nequeant, quoniam turpis de eo fama non solum Galliam, verum etiam fere totam replevit Italiam, sex episcopis, quorum vita non notetur infamia, assumptis sibi, si potest, excuset se, et sic purgatus, cum pace in ecclesia sua et propria dignitate remaneat. » Hugo legatus, epistala, qua tum hæc, tum alia Pontifex præcipiebat, accepta, concilium, ut loco cit. Chronicon Virdunense seu Hugo Flaviniacensis hujus auctor, rei gestæ synchronus, testatur, Lugduni indixit, atque ad id Manassem, Remensem archiepiscopum, citavit.

143. Verum hic, qui jam celebratis Augustodunensi et Pictaviensi conciliis sese sistere noluerat, nec ad Lugduni propediem celebrandum voluit accedere; cum autem,ut supra docuimus,antea Romæ, si quando ad concilium de criminibus sibi objectis responsurus a legato Apostolico vocaretur, sesi ei obsecuturum, Pontifici juratus promisissit, callide ad hunc, ut sese, quod ad indictum, a legato Lugduni concilium ire abnueret, ut cumque excusaret, dedit epistolam, qua sese timore dissidentis regni ad Lugdunense concilium, ad quod vocatus erat, ire non posse obtendit, addens etiam sese, quando tutæ essent viæ, Romam iterum petiturum, sententiamque ab ipsomet summo Pontifice pronunciante cum filiali submissione auditurum. Intelliguntur fere hæc omnia ex Gregorii ad Manassem responsoria, in qua is pontifex apud Labbeum tom. X Conciliorum col. 235 et seq., data sibi a Manasse verba minime

accipiens, hisce illum, quæ huc potissimum fa- A Diensi, concilii Lugduni celebrandi tempore jam ciunt, acriter increpat : « Immemor promissionis instante, obtulit. tuæ, qua Romæ te supra corpus beati Petri obligasti, aliam excusationem obtendis, timore videlicet dissidentis regni ad Lugdunense concilium, ad quod vocatus es, venire non posse. In qua re quantum excusatio tua nutet, liquido valet perpendi...

[ocr errors]

144. « Cum omnia viæ illius pericula, si qua sunt, tutissimis et securissimis ductoribus posses transire, Lugdunensi scilicet archiepiscopo et Lingonensi episcopo, qui fraterna te charitate tractarent, et sine omni formidine ad prænominatum perducerent locum...Quod si forte ad prædictum concilium non iveris, aurem debitæ obedientiæ matri tuæ Romanæ Ecclesiæ, diu te supportanti nou inclinaveris; si B quid contra te Diensis cum consensu religiosorum fratrum nostrorum egerit, non solum sententiam in te prolatam non immutabimus, verum etiam apostolica auctoritate firmabimus. Quod si fraternitati tuæ videbitur prolatæ sententiæ rationabiliter posse obviari, volumus te magis coram vicario nostro, Diensi videlicet episcopo,aliisque religiosis in patria illa, ubi accusatorum et defensorum major copia invenitur, rationes tuas exponere, quam Romam per tot labores et difficultates, ubi utrumque deest, frustra spejudicii quærere. Interea fraternitatem tuam ex parte omnipotentis Dei per auctoritatem beati Petri monemus, ut, si te in hac causa culpabilem cognoscis, potius quam aliquo sæculari ingenio te excusandum existimes studeas animam tuam per dignos pœditentiæ fructus liberare. »

145.Vehemens sane urgensque erat hæc pontificis oratio: Verum Manasses, nihil hac motus, concilio, brevi post,ut videbimus, Lugduni celebrato,sese non stitit, ad Hugonem Diensem, illius præsidem, misisse contentusApologiam,sæpissime suprajam laudatam, atque a Mabillonio tom. I Musei Italici, part. I, pag. 119 et octo seqq. publici juris factam, in qua, postquam, quæ in causa sua tum Augustoduni, tum Romæ gesta essent, compendio exposuit, rationes diversas, ob quas Lugdunum ad concilium venire non posset, in medium adducit seu prætexit.Et hæ in speciem justæ sunt, talesque, ut, si Manassis archiepiscopi minus, quam sit, nota foret vitæ ratio, sententiam in eum, credi posset, injuste, præcipitanter atque ex invidia, ut Noviomenses clerici in scripta quæ apud Mabillonium tom. I Musei Italici, part. II, pag. 128 et binis seqq. exstat, ad Cameracenses epistola ferri aiebant, latam fuisse; veræ tamen pleræque non sunt, sed tantum a Manasse inventæ seu confictæ, ut solita calliditate ac astutia, qua, uti Gregorius papa apud Labbeum tom. X conciliorum, col. 199, loquitur, « inducias, ut subterfugeret, quærebat, » judicium ecclesiasticum,in causa sua ex canonum præscripto ferendum, aut eluderet aut declinaret; a quo quantopere abhorreret,argumento etiam sunt amplissima dona,quæ,ut ab eo subcundo sese præstaret immunem, Hugoni

146. Audi apud Labbeum tom. 1 Bibliotheca Nova mss. pag. 205 et seqq. Hugonem Flaviniacensem: «Dum igitur..., inquit, locus concilii apud Lugdunum constitutus esset, Remensis etiam archiepiscopus (Manasses scilicet) juxta tenorem litterarum (Gregorii papæ nempe, quarum partem num. 142 recitavi) ad idem se purgaturus invitaretur concilium, posito domno Hugone apud Viennam pro corporis curatione, nuntii præfati archiepiscopi venerunt ad eum, multis et maximis precibus et muneribus ad hoc cum flectere cupientes,et ob id ei in præsenti trecentas purissimi auri uncias, domesticis quoque ejus preciosa donaria offerentes, insuper et celamentum, ne ulli mortalium id proderent, jurare volentes, cum sex episcopis, quos ipse Remensis eligeret de suffraganeis suis, ei, ut se purgaret, concederet, remota inquisitione Infamiæ Addentes etiam, quod nec sperare poterant, sed tamen nihil intemptatum relinquere volebant, quod si ei solo [soli] concederetur facultas se purgandi, inæstimabiles thesauros auri, et qui etiam numerum excederent, se juraturos,et insuper sacramentum,ne qui hoc proderent. Quod totum virilis ejusdem legati animus respuit. Et quia inexpugnabilem ejus erga pecuniam animum vidit, timens sibi, concilio interesse noluit. » Atque hinc modo etiam, etsi res aliunde, ut constat, minime constaret, manifestum fit, justissime C a Sancto nostro (in cujus idcirco honorem fusius hæc prosequi hic libuit) aliisque ecclesiæ Remensis clericis, qui cum eo Remis excesserant, multorum criminum insimulatum Manassem fuisse. Quod si enim hic reus non fuisset, si objecta diluere apte potuisset, utquid tanto conatu, tantis donis, tantis fraudibus judicium, in concilio a viris integerrimis minimeque suspectis ferendum,declinare stududuisset? Sed rei seriem prosequamur.

D

sane

147.Cum tempus concilio Lugduni celebrando præstitutum advenerat, Bruno et Pontius, uti e Manassis verbis, num. 137 recitatis, colligitur, aliique ecclesiæ Remensis clerici,hosque inter, ul apparet,etiam Manasses præpositus, concilio sese sistentes, eadem quæ antea in concilio Augustodunensi, accusationum contra Manassem archiepiscopum capita exposuère, Patresqne, hisce auditis, ac lecta etiam,ut verosimile apparet, quam ad eos ex dictis Manasses miserat, Apologia, nec tamnn, quas in hac ille, quod ad concilium non accederet, prætexebat, excusationibus admissis, Simoniacum antistitem, tum quia,ut loquitur loco proxime cit. Hugo Flaviniacensis, «se purgare noluit, tum quia audientiam Eduensis, Pictaviensis et ipsius Lugdunensis (concilii nempe) subterfugit, synodali judicio» exauctoravere, hancque in illum prolatam sententiam ad Pontificem approbandam ac confirmandam misére. Accidit id, unde etiam celebrati concilii tempus liquet, inter anni 1080 tertiam Januarii diem et anni ejusdem septimam decimam Aprilis.

Epistola enim supra ex parte huc transcripta, qua apud Labbeum loco cit. Gregorius papa Manassem, ut ad concilium Lugduni celebrandum se conferat, instantissime hortatur, «Tertio Nonas Januarii,Indictione tertia, quæ ex dictis annum 1080 designat, data notatur aliaque epistola, qua itidem apud Labbeum tom. Conciliorum proxime cit., col. 241, latam in eodem concilio contra Manassem sententiam idem Gregorius confirmat, Indictione pariter tertia seu anno 1080, septima decima Aprilis die, ut notæ chronicæ,quas infine exhibet, fidem faciunt, fuit conscripta.

148. Epistolam hanc integram, tum quod supra dictis lucem afferat roburque adjungat, tum quod ea Pontifex luculentum Sancti nostri in accusando Manasse æquitati testimonium præbeat, resque illius ab hoc in integrum jubeat restitui, e Labbeo loco cit. huc transcribo. His verbis concipitur : « Gregorius episcopus, servus servorum Dei, Manassæ Remensi. Sciat fraternitas tua, quod depositionis sententiam, a legato nostro Diensi episcopo in Lugdunensi concilio religiosorum virorum consilio prolatam, et nos, dictantejustitia, in Romana synodo apostolica auctoritate firmavimus. Sed tamen contra morem Romanæ Ecclesiæ nimia, ut ita dixerim, misericordia ductus, adjunctis tibi Suessionensi, Laudunensi, Cameracensi, Catalaunensi episcopis vel eorum similibus cum aliis duobus, quorum testimonnio æque confidamus, si de justitia confidis, et eos habere poteris, usque ad festivitatem sancti Michaëlis purgandi licentiam tibi indulgemus; ea videlicet conditione, ut Manassæ et Brunoni et cæteris, qui pro justitia contra te locuti fuisse videntur, rebus suis in integrum restitutis, usque ad Ascensionem Domini proximam Remensem Ecclesiam a tua occupatione ex toto liberam deseras, et Cluniacum aut Casam Dei cum uno clerico et duobus laicis, tuis stipendiis religiose victurus, secedas. »

149. Quod si facere volueris, prædicto Diensi episcopo prænuntiare procures, ut in ejus præsentia sacramento confirmes, de rebus prædictæ ecclesiæ te nihil interim distracturum, nisi quantum tibi et prædictis sociis competenter suffecerit. Clericos autem, qui tanto tempore pro justitia exsilium passi sunt, in ecclesia secure Deo servire permittas. Et quoniam laboriosum tibi fuerit ad nos usque venire, concedimus,ut coram Diensi episcopo et abbate Cluniacensi, aut, si abbatem deesse contigerit, coram Amato, prædicto modo cum prædictis testibus de infamia te expurges. Quod si huic nostræ dispensationis præcepto obedire contempseris, scias quoniam iniquitatem tuam ulterius portare non possumus, et depositionis sententiam, non solum immutabiliter permansuram, sed etiam nullam tibi audientiam in posterum relinquendam. Data Romæ decimo quinto Kalendas Maii. Indictione tertia. » Epistola hæc, Gregorium sane summa erga Manassem benignitate indulgentiaque usum esse, fidem

B

C

facit; verum hic, quæ illa præscribebat is Ponti-
fex, obfirmato in criminibus animo, non implevit.
Ac nominatim quidem nec Brunonem, nec alios
Remensis ecclesiæ clericos, quos gravissimis dam-
nis (adi num. 118 et seqq.) affecerat, in dignitates fa-
cultatesque suas, ut Pontifex epistola recitata injun-
gebat,restituit; qui vero quantum ad Sanctum no-
strum postea id factum fuerit, § sequens aperiet.
§ VIII. Qui et quando Sanctus in pristinum,aut etiam me-
liorem statum Remis restitutus fuerit, et an post suum
sub Manasse ex hac urbe discessum, aut etiam un-
quam alias Parisiis docuerit.

Manasse, exauctorato Remensi archiepiscopo, non
modo, ut jam docui, nihil omnium, quæ ei epistola,
Spræcedenti huc transcripta, Gregorius præceperat,
implente, verum etiam eo furoris delapso, ut, quem
Simoniace acquisieral, jamque tum jussi Pontificii.
tum sententiæ, in concilio Lugdunensi contra se
latæ, vi dimittere debuerat, episcopatum armis
etiam sibi servare aut certe bona ejus sibi asserere
niteretur, Pontifex, hominis impietati mature oc-
curendum ratus, quatuor diversas una eademque
vigesima septima Decembris die,non diu admodum,
ut apparet, post celebratum, in quo Manasses exauc-
toratus fuerat. Lugdunense concilium ac proin an-
no 1080 scripsit epistolas, unam scilicet ad clerum
et populum Remensem, alteram ad Hebolum,seu,
ut alibi etiam scriptum invenitur, Ébalum aut etiam
OEbalum, Reciacensem comitem, tertiam ad epi-
scopos archidiœcesis Remensis suffraganeos, ac
quartam denique ad Philippum, Francorum re-
gem.Et universim quidem litteris illis, ut Manassem
pro episcopo non amplius habentes, successorem
ei sufficerent, omnibus et singulis enixissime com-
mendabat; nominatim autem clerum et populum,
uti etiam comitem Ebalum et ecclesiæ Remensis
suffraganeos, ut Manassæ, tamquam invasori in-
justo, pro viribus resisterent, serio monebat, Phi-
lippo etiam, Francorum regi, ne, quam clerus et
populus ecclesiæ Remensis facturus erat, electio-
nem impediret, auctoritate apostolica injungens,
Epistolæ illæ omnes exstant apud Labbeum tom. X
Concil., col. 264 et tribus seqq. Prioris verba, huc
potissimum facientia, quod simul Manassem, cum
in concilio Lugdunensi exauctoratus jam fuisset,

epistolamque, § præcedenti huc transcriptam, a
Pontifice accepisset, male acquisitum Remensem
archiepiscopatum armis sibi servare thesaurosve
ejus diripere, conatum adhuc fuisse, edoceant,
huc transcribo.

151-2.En illa: «Quam itaque (sententiam in Manassem in concilio Lugdunensi latam) diligenter perscrutantes et pro magnitudine iniquitatum ejus (Manassis) justissimam fuisse approbantes, eo tenore n Romana synodo confirmavimus rogatu multorum fratrum, ut, concessis sibi induciis, si posset, ad expurgandum se de objectis veniendi licentiam haberet ac liberam de se agendi facultatem; ita tamen ut interim regimine ipsius ecclesiæ cederet,

et in Cluniacensi vel in aliquo religioso monasterio A potest, posterior, citius verosimillime, quam anno degeret, ut, cujus obedientiæ quantæque humilitatis esset, probaretur. Verum (sicut vos ipsi scitis) non solum huic diffinitioni non obedivit, sed ad contemptum interdictionis nostræ ecclesiam vestram invadere ac impudenti devastatione confundere præsumpsit; utpote quam non per ostium, ut pastor, sed aliunde, ut fur et sævissimus prædo, intravit ; ad hoc scilicet, ut gregem Dominicum mactet et perdat, non ut vigilantia pastoris protegat et defendat. Siquidem adeo in immensum actuum suorum tetendit iniquitas, ut dignissime damnationi atque excommunicationi subjaceat, ita ut in perpetuum nullam restitutionis suæ spem concipere debeat. Quapropter apostolica vos auctoritate monemus, ut perversis actibus ejus in nullo communicetis, imo ut tollatur de medio vestrum, et in interitum carnis suæ tradatur Satanæ, ut spiritus salvus sit, sibi modis omnibus resistatis. Detis etiam operam, ut communi consilio parique voto, assentiente vobis prædicto confratre nostro Diensi episcopo, patrem vobis secundum Dominum eligatis. » Nec Gregorius, qui, ut hæc ejus verba fidem faciunt Manassem Remis pulsum præterea volebat, voto fuit frustratus; et enim ecclesiæ Remensis non tantum populus et clerus, sed primates in Simoniacum jamque exactoratum antistitem insurrexere, cumque ex usurpata cathedra ejecere.

1084, non evenit; serius autem etiam non evenisse, liquet ex eo, quod Rainaldus du Bellai, ut Galliæ Christianæ auctæ scriptores, tom. IX, col. 75, docent, anno 1083 ad Remensem cathedram, cum hanc post Manassem expulsum Elinandus, Laudunensis episcopus, biennio tenuisset, fuerit evectus.

154. Sermonem modo de Sancto nostro resumamus. Pulso, ut nunc expositum, Simoniaco antistite Manasse, Bruno Remis rediit, ibique in statum pristinum ac forte etiam meliorem fuit restitutus. Rem sic probo: Titulus funebris, ei ab ipsa cathedrali Remensi ecclesia, cujus sane præposito Manassæ pluries hic laudato canonicisque apprime notus B erat, consecratus locumque inter recudendos 52 obtinens, sic habet :

C

153. Docet id Guibertus de Novigento, auctor synchronus, jam pluries laudatus, verbis num. 110 de Manasse huc transcriptis proxime istæc sequentia subjungens : « Quem (Manassem nempe) post modum proceres, clerus atque Burgenses, cum ab Hugone (qui Diensi agnominabatur) archiepiscopo (postea scilicet facto) Lugdunensi, apostolicæ Sedis legato, viro in fenore justitiæ clarissimo, creberrimo anathemate feriretur, et ille manu militari thesauros ecclesiæ dilapidare niteretur, a sede, quam male obsederat, pepulerunt, et exilio relegatus æterno, cum se ad excommunicatum tunc temporis Henricum imperatorem ipse etiam excommunicatus contulisset, hac illacque oberrans sine communione postremo defungitur. » Ita Guibertus: licet autem, an, quod hic innuit, Manasses in excommunicatione, qua ob crimina pertinaciamque præcipue a Ponti-D fice fuerat percussus, vitam finierit, non immerito ex iis, quæ Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tom. VIII, pag. 655 et seqq. observant, in dubium queat revocari, ambigendum tamen non est quin, quod hic pariter tradit, Simoniacus ille antistes a clero, populo et optimatibus e Remensi cathedra fuerit ejectus; id enim vere factum, qui rem examinarunt,eruditi omnes unanimi consensu affirmant, nec ullum, uti in casu præcedenti fit, scriptoris synchroni aut etiam subæqualis testimonium, quod in contrarium utcumque faciat, potest afferri. Atque ea quidem Manassis expulsio, utpote epistolis, a Pontifice (adi num. 151) vigesima septima decembris anno 1080 datis, aliquanto, ut dubitari vix

Hic Pater eximius fundator relligionis
Exemplar sese fratribus exhibuit,
Dans illis formam spernendi vilia mundi
Coelestis patriæ premia dum sequitur,
Pro cujus culpa non credimus esse gemendum,
Quem jam gaudentem credimus in requie.
Nam si cui sancto requiem bona vita meretur,

Huic quoque pro meritis summa datur requies;
Qui cum multimode nostra polleret in urbe,
Solamenque suis atque decus fieret,
Cumque faveret ei fortuna per omnia, jamque
Hunc præferremus omnibus, et merito;
Namque benignus erat, omnique peritus in arte,
Facundusque satis divitiisque potens;

Omnia postposuit Christo, nudumque secutus
Christum, cum multis suscipit hunc eremus :
Propterea requiem sibi credimus esse paratam.
Si tamen ulla levis hæsit ei macula,
(Nam patet in terris nullum sine labe morari)

Hanc Deus abstergat dando sibi veniam.
155. Sanctus ergo, uti hi versiculi apertissime
produnt, eo ipso tempore, quo in civitate Remensi
auctoritate ac divitiis, maxime ei arridente fortuna,
plurimum valeret, in eremum, hisce adjectis, se-
cessit. Id autem nec tempori, quo Remis ante
suum ex hac urbe ob nefandos Manassis archiepi-
scopi mores dicessum versatus est, nec itidem
tempori, quod hunc inter et Manassis e cathedra
Remensi ejectionem intercessit, potest congruere.
Etsi enim sanctus eo tempore, quo Remis, Manas-
sem vitans,nondum excesserat, prospera ibidem for-
tuna diu usus fuerit, tum tamen, uti apud omnes
in confesso est, in eremum divitiis relictis, non
secessit; quod autem ad tempus, quod inter ejus
ex urbe Remensi discessum, anno ex supra dictis
1076 aut sequenti illigandum, et Manassis e sede
Remensi expulsionem medium cucurrit, modo
pertinet, sanctus tunc Remis versatus non est, ne-
dum divitiis ibidem floruit, uti pronum est eruere
partim ex supra dictis, partim ex Gregorii VII
papæ epistola, num. 148 et seq. huc transcripta,
annoque ex ibidem dictis 1080 data, in qua is
Manassæ archiepiscopo, in concilio Lugdunensi er

« PoprzedniaDalej »