Obrazy na stronie
PDF
ePub

retinere potui habenas ultro profluentium lacrymarum. Mainardus,inquam ego in Cormariensi monanasterio monachorum plurimorum nomine, non opere, prior, Remorum civitatis oriundus fui, domini hujus Brunonis aliquot annis doctrinam audivi, Deoque volente, admodum profeci. » etc.

tantum litteris, sed et bonis moribus a Brunone A de inopinato transitu ejus conturbatus sum, nec fuisse informatos, argumento est, illustres extitisse, hic modo ostendo. Ac primo quidem quam id quantum ad Urbanum veritati consonet, satis superque monstrat celeberrimi hujus Pontificis Vita, a Ruinartio conscripta, Operumque scriptoris hujus ac Mabillonii posthumorum tomo tertio inserta; quod autem ad Robertum, Lingonensem episcopum,tresque recensitos abbates, Lambertum videlicet, Petrum et Mainardum, pertinet, Robertus, cum omnes optimi Pastoris in diœcesi sua administranda partes implesset, longum hujus viginti quinque circiter annorum regimen piissimo obitu terminavit, ut liquet ex iis, quæ de laudabili hoc antistite Galliæ Christ. auctæ scriptores tom IV, col. 566, memoriæ produnt.

98. Lambertus, licet Pultariensis sui monasterii abbas esset, se tamen hujus servum et procuratorem exiguum in Titulo funebri, inter recudendos 45, quo Sancto nostro parentavit, appellat; unde sane magna ejus humilitas elucet. Petrus canonicorum Regularium S. Joannis in Vineis prope Suessionas abbas, his inter alia in Titulo Sancti funebri 79, ad Carthusiæ Calabrinæ eremitas directo, verbis utitur: «Dilectis in Christo et Deo dignis Fratribus Calabriæ, reverendis eremitis in monasterio sanctæ Dei Genitricis,semper Virginis Mariæ, Deo famulantibus, Petrus Sancti Joannis Suessionensis canonicorum regularium humilis abbas, totaque fratrum cum co degens et Deo serviens congregatio bene incepisse, melius perseverare, feliciter consummare. Audito beato fine sancti Patris vestri et magistri mei Brunonis, a cujus ore sanæ doctrinæ fluenta plerumque haurire contigit, etsi opere non complevi, de absentia vehementer tristamur; carnales evasisse angustias et requiem adeptum esse, et cum Deo vivere, prout conjecturam de munditia et perfectione transactæ vitæ, nobis satis notæ, facere possumus vehementius congaudemus. Ejus ergo memoriam tum quia mgister noster fuit, tum quia precibus ejus et vestris confidimus, tanto apud Deum efficacioribus, quanto sanctioribus hoc modo habituros promittimus triginta diebus Missas, etc. »

99. Qua sane scribendi methodo summam animi modestiam humilitatemque manifesta vir hic, multiplici laude dignissimus, uti fas est colligere ex S. Gervasii Calendario, quod de eo apud Claudium d'Ormay Historiæ Suessionensis tom. II. lib. v, cap. 13 ad 21 Martii sic habet : « Obiit Petrus abbas Sancti Joannis, vir totius honestatis, Deo et mundo per omnia laudalibis et memoriæ celebris. » Mainardus, Cormaricensis prior ac dein abbas, in Titulo funebri, quem Sancto inscripsit, Cartusianis Calabrinis ita loquitur: » Gavisus sum utique super tanti viri (Brunonis) glorioso fine, sed quia intentio indefessa mihi inerat ad eum in brevi pergere, eumque videre et audire, omnesque animi mei æstus in illum refundere et vobiscum sub ejus ducatu sanctæ Trinitati obedire, ultra quam dicere possim,

B

100. Quibus verbis profecto vehementissimam, qua tenebatur, S. Brunonem, si diutius hic in vivis fuisset superstes, adeundi ejusque vestigia sequendi animi propensionem commonstrat;nec dubitandum apparet, quin vir ille, qui voluntatem ad austerum sanctumque a Brunone, magistro olim suo, institutum vivendi genus inclinatam adeo habuit, virtutum exercitio animum sedulo excoluerit. Tales fuere S. Brunonis discipuli, quos proinde hic virtute ac morum probitate non minus quam perituris mundi scientiis verosimillime informarit. Etad hunc forte Sancti commendandum maxime in docendo modum alluserint in suo qui, inter recudendos locum 61 obtinet, funebri Tilulo Remenses S. Dionysii monachi ita de ærunone canentes :

Quattuor ut fontes, ex una parte meantes,
Quos paradisus habet, mundi per regna fluentes,
Exundant terras, sic hic, quos imbuit, ornat,
Implet et informat, inflammat, dirigit, armat,
Cudit et illustrat, et adhuc regit, excolit, aptat.
Syderis instar erat cunctis, quos ipse docebat.

101. Nec solis verbis, doctrinam simul et virtutem spirantibus, efficiebat Sanctus, ut tum hanc, tum

Cillam avide haurirent disc puli; verum etiam ad id eximia morum honestate, rarisque virtutibus, quæ tum in eo eluxere, non parum conferebat. Et morum quidem honestas, qua tum Bruno sese reddidit conspicuum, in Titulo funebri 66, qui Ecclesiæ cathedralis S. Mariæ Laudunensis, in archidiæcesi Remensi sitæ, est, ita celebratur :

[blocks in formation]

losophus, ubi ed subditur: « Quis enim non obstupesceret, imo ab intimis cordis non ingemisceret, cum tantum virum, totius scientiæ et pene omnium clericorum lumen et fundamentum, naturæ concessisse audiret ?» Quibus Nauclerus (in Chronographia vol. H. Generat. 37) conformia scribens, beatum Brunonem philosophiæ atque Sacræ Pagina doctorem clarissimum, scholasticorumque Parisiis (hiene umquam Bruno docuerit, infra inquiram) doctorem dissertissimum appellavit. Ne autem arbitretur quis huic sancto doctori linguam eruditam defuisse, qua sciret sustentare eum, qui lassus est, verbo; accipiat ex Titulo 64 sanctorum martyrum Timothei et Appolinari, in quo sic legitur:

me possunt, quæ in Brunone cluxerunt, «sapientia, A conventus Nioliensium vocatur incomparabilis phifacundia, gravitas a fastu aliena, morum suavitas et integritas, doctrina irreprehensibilis, vita denique exemplaris, ad cujus ideam probi quique efformari et suos componere mores non refugerent. Harum virtutum corollarium hic succincte perstringere tibet ex ejusdem Titulis funebribus, non quidem earum, quæ in eo post conversionem abundantius et perfectius enituere, sed virtutum tantummodo, quibus in sæculo adhuc positus orbi irradiavit.» Hæc præfatus rem ipsam mox aggreditur. Verba ejus, Titulis funebribus, quos citat, numeros simul, quibus singuli inter edendos distinguuntur, apponens, huc transcribo. Sie habent: «Ejus (Brunonis nempe) sapientiam, doctrinam et vitam exemplarem commendat Titulus 112 sancti Petri Neocastrensis his paucis, sed succidis, versibus: »

Quo vixit pago, vivens permansit imago
Veræ justitiæ, doctrinæ, Philosophiæ.

« 103. Et in Titulo 31 ecclesiæ Sanctæ Mariæ Carnotensis:

Ecclesiæ murus Bruno fuit haud ruiturus,

Nam bonus atque piæ mentis, fuit, atque sophiæ
Doctor erat verus, etc.

«Et post in versiculis scholaribus Titulo 32 eadem non solum prædicantur, sed et magnitudinis animi ejus testimonium perhibetur, cum ibidem dicitur:

Flos erat hic Patrum, solamem, gloria fratrum, Veri sectator, divinæ legis amator, Semita justitiæ, fons hic et origo sophiæ, Lux speculum mundi, rerum sublime cacumen, Labentum bacutus, miserorum dulce levamen. Nec mens fracta malis, nec erat nimis alta secundis. «His adstipulatur Titulus 150 Sanctæ Mariæ Bajocensis ecclesiæ :

Solamen fratrum, sanctæ virtutis amator, Morum corrector justus, pia spes miserorum, Justitiæ rector, custos ut ubique bonorum; Moribus ornatus; vas et plenum pietatis, Fortiter armatus clypeo veræ probitatis. >>104. Sed nullus sapientiam ejus ita commendavit ac Lambertus abbas Sancti Nicolai Andegavensis, qui in suo Titulo 131 sic loquitur :

..... Brunonis sapientia tanta refulsu,
Inter Francorum sydera solus ut hic
Esset cunctorum flos, et fons philosophorum :
Flos speciosus erat, fonsque profundus erat.
Ex hoc manavit sapientia tanta per orbem,
Ut quos imbueret, philosophos faceret.

<< Quanta fuerit ejus ingenii sublimitas, licet ex scriptis ab eo libris ante conversionem possit innotescere, attestantur etiam variarum ecclesiarum Titituli inter quos sic habetur in Titulo 66 Sanctæ Mariæ Laudunensis :

Bruno, decus cleri, decus et prudentia mundi,
Dum fuit in terris, florebat acumine mentis,
Dum fuit inter nos, florebat, et documentis.
«105. Et in Titulo 173 ecclesiæ beati Vincentii

B

C

D

Hujus Doctoris fuit hæc vis cordis et oris,
Ut toto cunctos superaret in orbe magistros.
Huic se tota dedit sapientia totaque sedtt
Hujus in arcanis dives penetralibus hospes.
Quod dico, novi, mecum quoque Francia novit,
Et totus novit per climata quatuor orbis.

» 106. Nec solum verbo, quod parvum fuisset, sed exemplo alios docebat, ut ex quibusdam Titulis discimus sic enim legimus in Titulo 120 ecclesiæ Sancti Audomari :

Exemplum miseris mortalibus esse solebas,

Ut colerent Christum, quem semper, Bruno, colebas. Et in Titulo 124 Sanctæ Mariæ Atrebatensis : Rectæ Bruno viæ dux et origo sophiæ

Non aliter docuit, vivere quam studuit. » Hactenus laudatus Carthusianus anonymus; licet autem in omnibus, quos laudat, Titulis funebribus ad virtutes rarasque animi dotes, quarum Sanctus tunc, cum adhuc docendi munus obiret nedumque sæculo nuntium misisset, specimina dederit, fortassis non alludatur, in plerisque tamen id fieri, dubium non est, quemadmadum consideranti patebit. Ut ut sit, Sanctum equidem tum, cum scholarcham adhuc seu scholarum præfectum ac rectorem Remis ageret, variis virtutum exemplis, quibus, ut hasce pariter amplecterentur discipuli, partim effecerit, effulsisse, verosimillimum apparet.

107. Ita suadet tum eximia fortitudo, qua tunc improbis Manassis archiepiscopi moribus sese, contempta etiam dignitatum fortunarumque jactura, uti infra visuri sumus, opposuit, tum scripta anno 1067 aut seq. ad Gregorium VII summum pontificem ab Hugone, Diensi episcopo sedisque apostolicæ legato epistola, in qua, pluries infra adhuc memoranda, de altero Manasse, Remensis ecclesiæ præposito, simulque de Sancto nostro, qui tum scholarum Remensium præfectura sese non diu abdicarat, nondumque in eremum secesserat, hunc Hugo loquitur in modum : « Manassem..... amicum nostrum in Christo, qui in Claromontano concilio Remensis ecclesiæ male acquisitam præposituram in manu nostra dimisit, commendamus gratiæ Sanctitatis vestræ, sicut catholicæ fidei sincerum défen

sorem,et dominum Brunonem, Remensis ecclesiæ in A rum consiliorum, quæ jam tum forte animo agita

omni honestate magistrum. Digni enim sunt ambo a vobis et in his, quæ Dei sunt, vestra auctoritate confirmari, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Et ideo consultores profuturos causæ Dei et cooperatores in partibus Franciæ adhibeatis. » Cæterum idem Carthusianus anonymus proxime laudatus, fuisse a Sancta ante conversionem, seu antequam hic, perituris omnibus mundi rebus relictis, in eremum secederet, libros conscriptos, num. 104 indicat; verum, cum id non satis constet, res ne ita, an secus habeat, tunc primum examinaturus sum, cum de vita, a Sancto in Calabria eremo acta, binisque epistolis, certo ibidem ab eo scriptis, tractabo ita uno eodemque loco de omnibus operibus, quæ vel Sancti sunt, vel ei attribuuntur, sermonem instituturus.

§ VI. Nefundis Manassis archiepiscopi sui conatibus sese opponit: qui hac occasione multa passus sit, monachumque induere proposuerit.

108. Cum Gervasius, Remensis archiepiscopus, vir de ecclesia sua multis nominibus, ac præsertim, quod Remenses scholas, ante quidem celebres ac illustres,celebriores tamen illustrioresque Brunonis opera reddiderit, optime meritus, anno 1067 e vivis fuisset sublatus, vacantem hujus obitu archiepiscopalem cathedram Simoniace obtinuit seu potius invasit Manasses, generis nobilitate, non virtutum ornatu clarus, qui in veteri codice Remensi manuscripto Manasses de Gournai,ut Galliæ Christianæ a uctæ scriptores tom. IX, col. 71, testantur, vocatus invenitur. Hic, etsi per ostium in ovile ovium non esset ingressus, ita tamen promotionis consecrationisque suæ, quæ anno 1069 evenit, initio se gessit, ut, si non in omnibus, in multis saltem veri pastoris munus impleret. Tunc enim Ecclesiæ jura magna animi propensione subinde propugnasse, beneficusque in monasteria exstitisse cognoscitur ex iis, quæ de eo tum Marlotus tom. II Historia Metropolis Remensis pag. 163 et octo sequentibus, tum Galliæ Christianæ auctæ scriptores loco proxime cit. memoriæ produnt. Nec tum etiam commisit Simoniacus ille antistes, ut proborum omnium, et si interim in nonnullos ex his fuerit iniquior,odia in sese concitaret. Imo contra sedulo curasse videtur, ut etiam de viris, qui et morum gravitate et virtute essent spectabiles, bene mereretur.

109. Quam verum id sit, argumento est Sanctus noster, quem, uti ex supra dictis facile colliges, ad cancellarii ecclesiæ Remensis munus, quod Odalrici obitu vacabat, vel ipsemet promovit, vel ab ecclesiæ suæ canonicis promovendum sategit, sive interim id fecerit, quod multiplicem in Sancto scientiam morumque probitatem, præcipue ad munus illud digne obeundum requisitam, observasset, sive quod hoc modo Brunonis, viri celeberrimi,magnæque in urbe Remensi auctoritatis, amicitiam sibi conciliare unice desideraret, ne quando illum pravo

B.

C

D

bat, adversarium experiretur. Et Sanctus quidem Manasse, quamdiu id utcumque per gesta moresque hujus licuit,adhæsisse animo non omnino averso videtur,consiliisque suis,ut sat verosimile apparet,interim effecerit, ut profligatæ conscientiæ homo bona nonnulla præstiterit,et a malis quæ meditabatur, abstinuerit. Verum cum deterior in dies Manasses evaderet, beneficia ecclesiastica venderet, sacram supellectilem diriperet, multos injuste excommunicaret, clericorum, ecclesiarum ac abbatiarum bona occupare tentaret aut etiam reipsa occuparet, lupumque, ut verbo dicam, non pastorem ageret, adversarium ei omnino sese Sanctus noster præbuit, maxime forte, quod Simoniaca hominis ad sedem Remensem promotio, quam hactenus ignorasset, jam tandem palam ei facta esset. Ast cum a Manasse, si diutius Remis, ei adversans, substitisset, certissime non parum periclitaturus esset, verosimillime tum periculo sese subducendi causa, tum ne impiorum hominis gestorum, quæ impedire non poterat, testis esse cogeretur, Remos dignitate que, quas ibidem obtinebat, una cum aliquot illustriori bus ecclesiæ Remensis clericis reliquit.

110. Hæc omnia fere Guibertus de Novigento in Vita sua lib. 1, cap. 11 vel expresse docet, vel saltem ex eo possunt colligi.Audi, qui ibidem disserat: << Manasses quidam, inquit, post Gervasii famosissimi archiepiscopi decessum prædictæ urbls (Remensis nimirum) regimini Simoniace se intrusit, vir quidem nobilis sed nihil prorsus serenitatis,quæ prima ingenuitatem decet, habens. Tantos enim fastus ex illa novitate conceperat, ut regias peregrinarum gentium majestates, imo majestatum ferocitates imitari videretur. » Ac paucis deinde, quæ huc non faciunt, interpositis, ita prosequitur: « Is igitur (Manasses) cum milites summopere affectaret, clerum negligeret, dixisse aliquando refertur : <«< Bonus, ait, esset Remensis archiepiscopatus, si <<< non missas inde cantari oporteret. » Hujus ergo «< mores prorsus improbos, et stupidissimos habitus cum omnis honestus horreret, Bruno in ecclesiis Galliæ tunc opinatissimus cum aliis quibusdam Remensium clericorum nobilibus infamis illius odio excessit ab urbe, » Remensi nêmpe. Ita Guibertus Et Sanctus quidem eo ipso tempore, quo, ut hic ait, ex odio, sive quo ipsemet, non tam in episcopum suum, quam in pessimos ejus mores ferebatur,sive quo ab hoc ipso pro hoste habebatur, urbem Remensem deseruit, magnorum studiorum regimen seu scholarum præfecturam, cancellariique munús verosimillime, ne dicam indubie, abdicavit, aut certe, si mavis, dignitatibus omnibus a Manasse spoliatus, amisit.

111. Ast quo circiter anno et quibus comitantibus illustrioribus ecclesia Remensis clericis, ille Sancti ex urbe Remensi discessus evenit? Quo tunc sese primum contulit? Ut ad singula hæc quæsita ex ordine respondeam, Bruno certe nec ante annum

« 1:3. Sic enim ille : « Reminiscitur quippe di>> lectio tua, quod, cum ego et tu et Fulcius Mono>>culus quadam die simul fuissemus in hortulo ad» jacente domui Adæ, ubi tune hospitabar, de falsis >> oblectationibus tractaremus. » Ergo tune Bruno hospitabatur apud Adam, non utique Remis; cum enim canonicus esset ecclesiæ Remensis et scholasticus, verisimile non est, eum alieno, in hospitio mansurum fuisse. Unde conjicio, Brunonem cum amicis istis duobus Lutetiam venisse, ipsumque apud Adam hospitem domum elegisse, tumque docendi professionem resumpsisse. Ille forsitan est Adam canonicus Parisiensis, qui post Gualeramum cantor ejusdem ecclesiæ fuit circa annum 1100 et id muneris obiit ultra annum 1123. » Ita

1076, nec post annum, qui hunc peoxime excepit, A se Brunonem Radulphum, et Fulcium Monoculum. »> Remis alio commigravit, ut proinde id vel anno 1076 vel sequenti indubie fecerit. Ac eum quidem Remis ante annum 1076 non excessisse, liquet ex charta, hoc ipso anno a Manasse Remis in abbatiæ S. Basoli favorem concessa supraque huc transcripta, quæ ita terminatur : « Bruno cancellarius scripsit et subscripsit; » post annum autem 1077 actum id non esse, patescit ex eo quod anno illo in concilio Augustodunensi,imo verosimillime etiam in Claromontano, quod huic præivit, Manassem, archiepiscopum Remensem, uti mox videbimus, Simoniæ aliorumque criminum insimularit, idque verosimillime, antequam Manassæ adversans ex urbe Remensi excessisset, non fecerit, uti suadet tum ingens discrimen, cui alioquin apud excandescentem hine,iræque impotentem præsulem sese exposuisset,ille: Verum etsi verosimillime, uti infra docebo, tum rerum subsecutarum series, ex qua Sanctum nostrum, postquam in concilio Augustodunensi Manassem accusasset, non prius ad civitatem Remensem, quam hic anno 1080 in concilio Lugdunensi exauctoratus fuisset, reversum esse, verosimillimum, imo indubium, evadit, uti ex infra dicendis quisque facile colliget.

B

112. Ad illustriores modo clericos, qui una cum Sancto, Manassem aversantes, urbe Remensi excessere, sermonem converto. Hosce quidem inter fuisse Radulphum Viridem,ad quem Sanctus epistolam infra pluries memorandam e Calabria eremo scripsit, et C Fulcium Monoculum, cujus in eadem epistola mentio fit, vero apparet minime absimile ob colloquium, quod cum hisce, eadem pariter docente epistola, de perituris mundi hujus deliciis, æternumque duraturis cœli gaudiis habuit occasione, uti apud omnes fere in confesso est, maximarum ærumnarum, quas a Manasse archiepiscopo Remensis ecclesia patiebatur; Manassem vero tunc Remensis ecclesiæ præpositum, et Pontium quemdam Sancto exstitisse in suo ex urbe Remensi excessu comites, indubitatum est, cum hi ambo una cum Brunone Simoniaci præsulis accusatores in concilio Augustodunensi alibique existerint, uti hic ipsemet apud Mabillonium Musei Italici tom. I, part. II, pag. 121 in Apologia sua supra plus semel jam laudata pluriesque infra adhuc laudanda, ex parte declarat atque ex dicendis patescet. Quod modo ad locum, quo Sanctus, Remis excedens, sese receperit, pertinet, Parisios eum concessisse, conjiciunt nonnulli, hosque inter sese imprimis offert Bulæus, qui, præterea in eam, quæ Sanctum tnnc Parisiis docendi muneri sese addixisse, statuit, opinionem propendens, in Historia Parisiensis tom. I, pag. 468 ita scribit : « Ex hoc loco (Guiberti supra huc jam transcripto) constat, Brunonem, relictis Remis, cum nobilibus quibusdam aliis clericis ecclesiæ Remensis alio commigrasse; quos quidem socios licet non nominet Guibertus, ex epistola tamen ipsius Brunonis ad Radulphum Viridem, præpositum Remensem, intelligimus, hos tres amicos simul demigras

D

Brunoni in sua ad Radulphum Viridem epistola de hospitios, quo Remis apud Adamum fuerit exceptus, sermo non sit, propterea tamen nullo modo consequens est, ut Sanctus, dum tractatum, cujus verbis a Bulao recitatis mentionem facit, de falsis mundi delectationibus cum Radulpho Viridi et Fulcio Monoculo institueret, Parisiis apud Adamum fuerit hospitatus. Quidni enim extra urbem Remensem alibi æque, quam Parisiis, hospitari tunc potuerit? Nec quidquam huc facit, quod addit de Adamo, Parisiensi canonico, cum alibi etiam viri, aut etiam, si velis, canonici plures florere tunc potuerint, quibus pariter esset Adami nomen.

11. Bulæus quidem, ut Sanctum, dum Remis abiit, Parisios statim se contulisse utcunque probet, verbis proxime recitatis etiam subjungit, «adstipulatur supra laudatus Guibertus, qui, de ejus (S. Brunonis videlicet) conversione scribens, sic ait : «< Fuit non longe ab his diebus Bruno quidam >> in urbe Remensi, vir et liberalibus instructus arti» bus, et magnorum studiorum rector, qui conver» sionis initia subjecta occasione nactus dignosci>> tur.» Quibus verbis denotare videtur, Brunonem Parisiensis et Remensis studii fuisse rectorem, quæ ab Aimoino Floriacensi monacho in Vita Abbonis dicuntur majores sapientiæ seu studiorum officina;>> verum quidni Sanctus, quod Remis tum philosophiæ, tum theologiæ, quæ majores seu altiores scientiæ sunt, studiis preæsset, magnorum studiorum rector, a Guiberto dici potuerit? Sane eum eo sensu, quo Bulæus innuit, magnorum studiorum rectorem vocatum a Guiberto non fuisse, vel ex eo liquet, quod ab ipso hoc scriptore verbis a Bulæo productis munere illo, non Parisiis, sed Remis functus fuisse indicetur, ut, consideranti patebit. Ad hæc, etsi darem, Sanctum eo sensu, quo vult Bulæus, magnorum studiorum rectorem a Guiberto appellari, hincne consequens foret, ut, cum Sanctus Remis excessit, magnorum statim studiorum rectorem Parisiis egerit hucque proinde mox a suo ex urbe Remensi discessu sese contulerit? Nemo sane, quantum opinor, id asseruerit.

B

115. Et vero Sanctum tunc, cum Remis, ut Ma- A proxime antecedentis celebratum verosimillime nassem vitaret, excessit, sese, non Parisios, sed Reciacum seu Roceium, Rocum, Roscium aut etiam (varie enim a variis appellatur) Rauciacum munitum ætate illa (adi Marlotum Historia metropolis Remensis tom. II, pag. 195, et Valesium in Notitia Galliarum ad vocabulum Rauciacum) ac celebre Campania Gallicæ ad Axonam castrum, sese recepisse, verosimillimum est. Ita mihi apparet, tum quod Manasses ecclesiæ Remensis præpositus, aliique, qui huic adhærebant, ac proin etiam Sanctus noster in præfato castro uti ex ipsiusmet Manassis archiepiscopi ad Gregorium VII Papam epistola, anno 1078 ex infra dicendis scripta hicque num. 123 ex parte saltem recitanda, colligitur, sub Ehali comitis (Reciacensis nimirum; neque enim, cui hoc quadrare queat, comitem alium,nomine Ebalum, invenio) clientela anno 1078 exstiterint, tum quod Ebalus, castri ejusdem, in quo etiam, ut apparet, domicilium fixerat dominns seu toparcha, a parte clericorum Remensium ac proin Sancti nostri contra Manassem, Simoniacum Remensem archiepiscopum, omino steterit, ut pote qui, ut pariter ex eadem epistola inlelligitur, cum Manasses archiepiscopus a sententia, contra se anno 1077 ab Hugone, Diensi episcopo sedisque apostolicæ legato, in concilio Augustodunensi lata, ad summum pontificem appellasset, reque ipsa ad hunc causam suam propugnatnrus Romam sese contulisset, Romam etiam, quo cont.ahujus molitiones Manassem præpositum aliosque clericos, ex urbe Remensi profugos, tueretur, sese contulerit. Atque ita modo et quibus comitantibus et quo anno circiter Sanctus noster ex urbe Remensi discesserit, uti etiam quo tunc sese receperit, determinatum utcumque est : rerum hic tractandarum seriem nunc prosequamur.

116. Inter diversa, quæ adversus Simoniacos, acceptasque a laicis investituras Sancti nostri ætate cebrata fuere concilia, commemorandum hic venit, quod Hugo Diensis, sedis apostolicæ in Galliis legatus, Claromonte celebravit. Hic ia illo, ut Hugo Flaviniacensis in Chronico Virdunensi apud Labbeum tom. I Bibliothecæ novæ Mss. pag. 201 docet, in Stephanum, Aniciensis ecclesiæ invasorem, excommunicationis sententiam tulit; hanc autem deinde Gregorius, anno 1073, quo Indictio Pontificia xia Januario ad Decembris finem cucurrit, ad supremam Ecclesiæ ca cathedram, uti apud omnes in confesso est, evectus, duabus diversis epistolis, altera ad canonicos Aniciences, altera ad Galliarum episcopos uti apud Labbeum tom. X Conciliorum, col 164 viderc est, uno eodemque die, decimo videlicet Kalendas Aprilis, indictione decima quinta, conscriptis, confirmavit; quare, cum posterior hæc nota chronica, uti ex jam dictis de obtenti a Gregorio Pontificatus anno liquet, annum 1077 designet, consequens est, ut præmemoratum concilium, quod Hugo Diensis Claromonte celebravit, vel initio ipsiusmet anni 1077 vel sub finem

fuerit. Huic autem e castro Reciacensi, in quo cum Brunone aliisque verosimiliter ex dictis jam versabatur, præsentem se stetit Manasses, ecclesiæ Remensis præpositus, atque inter Hugonis legati manus uti hujus infra huc transcribenda epistola fidem facit male acquisita primaria ecclesiæ Remensis dignitate, quam anno circiter 1076 ob ipso Simoniaco præsule Manasse obtinuerat, sese abdicavit. 117. Hinc porro, eidem concilio etiam Brunonem, aliosque, qui cum eo Reciacum commigrarant, ecclesiæ Remensis clerico interfuisse ibidemque, quæ contra Manassem Remensem antistitem habebant accusationum capita concilio exposuisse, verosimile apparet, uti etiam in hoc, ut Manasses, de objectis criminibus sese purgaturus ad aliud proxime futurum concilium citaretur, decretum fuisse. Et vero brevi hujus sese obtulit occasio: Gregorius enim, summus pontifex, data quarto Idus Maii, Indictione decima quinta, quæ, ut jam dixi, annum 1077 designat, ad Hugonem, suum in Galliis legatum, epistola in mandatis dedit, ut, congregata episcoporum Franciæ synodo causam Gerardi, Cameracensis electi, qui post sui legitimam electionem ab Henrico rege, ignorans et hunc excommunicatum, et investituram a principibus laicis accipere, per pontificem esse prohibitum, investituram acceperat, sedulo discuteret, atque aliarum nonnullarum Galliæ ecclesiarum causas, negotiaque quæ ad harum, Ecclesiæve universæ utilitatem conC ducere visa ei fuissent, definiret, advocato etiam ad synodum pro Arvernensis ecclesiæ causa Hugone Cluniacensi abhate. Paruit pontificis voluntati Hugo, conciliumque Augustoduni indixit, idque ibi eo ipso adhuc anno 1077, quo proxime memoratam epistolam ad eum papa scripserat, celebravit.

118. Ita, qui hic erroris convinci non potest, diserte tradit Hugo Flaviniacensis, auctor synchronus, in Chronico Virdunensi apud Labbeum tom. I Bibliothecæ novæ mss. pag. 199 sic scribens: « Juxta hæc itaque mandata apostolica (a Gregorio Papa Hugoni Diensi per epistolam mox dictam data) congregata est synodus venerabilium Patrum apud Eduam sub tutela et protectione Christi Domini..... anno ab Incarnatione Domini 1077, ubi convenerunt ex Francia et Burgundia multi illustres viri. » Porro huic concilio Manasses, ecclesiæ Remensis D præpositus, itemque Sanctus noster alii Remenses clerici, qui una cum hisce Remis Reciacum sese receperant, interfuerunt, Simoniæque ac aliorum criminum accusaverunt Manassem archiepiscopum suum qui, cum citatus fuisset ad concilium, eique, spretis legati monitis ac præceptis, sese sistere neglexisset, in eum, veluti in contumacem, suspensionis sententia fuit prolata. Verum ab hac mox ad pontificem, ut apparet, appellavit Manasses, vindictaque interim, dum Romam adire posset, percupidus, ecclesiæ Remensis canonicis, accusatoribus suis, a concilio ad Reciacense, uti exjam su

« PoprzedniaDalej »