Obrazy na stronie
PDF
ePub

mus (438) pro Brunone, quem jam cum Deo reg- A Et quia membra jacent, gemitus pro funere cessent, nare credimus.

Bruno fuit fons doctrinæ, norma veri dogmatis,
Aristotelis profunda superans et Socratis,
Supergrediens Platonem sacri domo chrismatis.
Vixit homo, plus quam homo piessus mole car-
[nea,
Vivens tamen pressit carnem,tendens ad ætherea,
Supernens mundum moribundum ob regna cœ-
[lestia.

Vivat Bruno felix cœlis cum supernis cœtibus,
Cernat Regem, cujus legem conservavit actibus ;
Vosque patres et confratres orate pro fratribus.

S. Moria Dolensis cœnobii (439).

69. Prout vestra dignatur expetere sanctitas, et nos Dolensis cœnobii fratres, fraternitatis vestræ B desolationi compassi, pro beati Patris nostri ac magistri Brunonis (440) anima devotissimarum orationum suffragia, mox, ut ejus audivimus obitum,omnipotenti Domino persolvere curavimus, ac præter cætera missarum tricennalium (441), necnon eleemosynarum suffragia annuæ sibi missæ beneficium, quod quotidie et, annuente Domino, persolvitur, paternæ devovimas dilectionis affectu. Insuper et ejus memoriam nostræ scripto matriculæ (442) commendamus, ut quotannis fraternæ devotionis affectus ad commendandum eum omnipotenti Domino, ejus lecto nomine, excitetur.

S. Michalis eremi (443).

170. Mors hominum sæva, quam nobis attulit
[Eva.

Omnibus illa nocet, ut liber iste docet.
Omnes illa terlt, regnum super omnia quærit.
Justus Bruno fuit, ut liber hic docuit.
Bruno fuit justus, simplex, humilisque, venustus,
Mors tamen ut voluit, vivere non potuit;

(488) Titulum hunc ab Andegavensis S. Nicolai monasterii monachis, aliumque ordine 151 supra datum abs abbate illorum Lamberto fuisse conscriptum, hine liquet. Nota etiam, cum nonnullorum aliorum locorum Tituli interjecti hunc inter et illum sint, fuisse binos hosce vel chartæ separatæ (adi notam 290) seorsum inscriptos, vel certe,si res secus habeat, non eo, quo in rotulo funebri communi fuere exarati, ordine editos.

C

(439) Cum nec Dolæ in Britannia Minori, nec Dolæ in Comitatu Burgundiæ cœnobium existat D sanctissimæ Dei Genitrici sacrum, indubitatum apparet, hic designari Dolense menasterium, quod in ejusdem sanctissimæ Dei genitricis honorem in Biturigibus, uti apud Mabillonium tom. III Anna. lium Benedictinorum lib. XLII, num. 12 videre licet, ab Ebbone, toparcha Dolensi, sæculo decimo fuit exstructum monachis Benedictinis, quibus tandem, ut Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. II, col. 148 docent, canonici sæculares anno 1623 fuere substituti.

(440) Quid hinc concludendum appareat, videsis Commentarii prævii num. 166.

(441) Id est, ni fallar, per triginta dies,aut etiam forte annos, celebrandarum.

(442) Vocabuli hujus significationem in nota 256 assignavi.

(443) Perantiquum hoc ordinis S. Benedicti monasterium, quod S. Michal in eremo communiter

Pro gemitu quoniam nuilus habet veniam.
Nos ergo instemus Dominumque Deum rogitemus,
Ante suam faciem, quod sibidet requiem.
S. Mariæ Lucionensis (444).

171.Fratres, qui estis in vallem, quæ dicitur Turris, notum sit omnibus vobis, quod pro domino Brunone agamus charitative septem vigilias (445) et septem missas, et panem et vinum, domino Reginaldo abbate (446) imperante.

S. Petri apostoli Maliacensis (447). 172 Concedatur ei locus a Domino requiei, Quem semper coluit, vivere dum potuit.

S. Vincentii cœnobii Noliensis (448). 173. Noliensium conventum in beati Vincentii ecclesia juxta summi Patris Augustini instituta Horis regularibus psallendo attentum, visa schedula, quæ Brunonis incomparabilis philosophi obitum patefecit, tantus timor tantusque horror occupavit, quod vix debitum Officium complere prævaluit. Quis enim non obstupesceret, imo ab intimis cordis ingemisceret, cum tantum virum totius scientiæ et pene omnium clericorum lumen et fundamentum naturæ concessisse audiret? Sed quia inevitabile constat, et Salvatorem nostrum legem mortis ad horam subiisse credimus, quod in aliis lugeremus, mærorem in Brunoue gaudio mutamus.Bruno namque veram scientiam et prudentiam liberalium artium, necnon cæteras cardinales virtutes habuit et servavit, quas in bono fine consummavit. Dudum siquidem ecclesiæ sedis Remensium summus didascalus, utpote in Psalterio et cæteris scientiis luculentissimus (449) et columna totius metropolis diu exstitit. Sed quia hoc totum vere transitorium perpendit, post vitam eremiticam arctiorem et inusitamodo vocatur, in diœcesi Lucionensi situm est fuit que anno circiter 680 ab Ansoaldo, Pictavensi episcopo,fundatum. Adi Galliam Christianam auctam tom. II, col. 1418.

(444 Hæc abbatialis olim ecclesia, sanctissimæ Dei Genitrici sacra, quam in cathedralem Joannes XXII, Papa anno 1317 evexit, sæculo octavo est antiquior, uti liquet ex iis, quæ de ea memorant Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. II, col. 1404 et seq.

(445) Provocis hujus significatione adi notam 255. (446) Hic abbas inter Goffridi, Lucionensis abbatis, qui anno 1091 obiit, successores primus recensetur in Chronico Malleacensi. Adi Galliæ Christianæ auctæ Scriptores loco proxime citato.

(447) Celeberrima hic indubie designatur Malleacensis seu Malliacensis jam a sæculo decimo exstructa sanctoque Petro sacra abbatia,quæ in episcopatu Picta vensi sita olim fuit postque ipsamet a Joanne XXII Papa episcopalis facta est. Adi iterum Galliam Christianam auctam tom. II, col. 1362,et binis seqq.

(448) Hoc ordinis S. Augustini coenobium, quod olim Malleacensis, nunc Rupellensis diœcesis est in Chronico Malleacensi ms., uti Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. II, Col. 1595 docent, anno 1068, al. 1069 ædificari cœptum fuisse legitur.

(449) Ad Commentarium, quo Sanctus omnes Davidis Psalmos dilucide exposuit, hic alludi videtur. Adi Cnmmemarium prævium num. 694.

tissimam eremum in transmarinis partibus expe- A suscepi rotulum istum (454). Legi in eo, beatam,

[blocks in formation]

Lux cleri, fruitur nunc lumine cœlicolarum.
Est etenim tali condignus honore potiri,
Qui vitam vita cœlestem duxit in ista.
Delirat plane, cor habet rationis inane,
Quisquis testatur secus, aut aliud meditatur,
Ut narrat, chartam nobis qui detulit istam.
Si de terrena sibi quidquam fæce cohæsit,
Illud ab hoc tergat, qui mundi crimina purgat.
Alius ejusdem.

175. Lux fuerat, mundo Bruno dum vixit in isto, Sed modo relucet, quia cœli sede relucet. Novit Psalterium (452), sed nunc canit organa sur[sum,

Edocuit multos, nunc cernit in æthera sanctos,
Doctor doctorum nunc unus cœlicolarum.
In terris doctor, nunc Christo plaudet in alto
Funde preces ergo pro nobis, inclyte Bruno,
Et nos econtra nitemur reddere vota.
Nam cupimus tecum cum Christo vivere sursum,
Et decimo cuncti flagitamus in ordine poni.

S. Pauli apostoli Cormaricensis (453). 176. Dominis et fratribus meis, Deo omnipotenti in monasterio Sanctæ Mariæ de eremo, quæ Turris dicitur, servientibus,Mainardus uti mundo,frui Deo. Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo secundo Kalendis Novembris

(450) Qui titulum hunc scripsere, non sat novisse videntur, quo loco Turritana, in quam tandem Sanctus, Gallia relicta, sese abdidit, eremus sita sit; neque enim hæc, uti hic innuunt, in transmarinis partibus ratione Galliarum sita est. Sed forte per errorem, a librariis profectum, transmarinis, pro transalpinis hic scribitur.

(451) Monasterii nempe Noliensis seu potius, ut Galliæ Christianæ auctæ Scriptoribus loco proxime citato exaratur, Nioliensis; ut ad scholam, quam isthoc monasterium pro more lunc usitato instituebat, spectent indubie bini Tituli proxime hic subjecti.

(452) Alludi iterum hic videtur ad concinnatum a Sancto in omnes Davidis Psalmos Commentarium, aut certe ad eximiam plane, qua enituit,horum intelligentiam.

(453) Hoc ordinis S. Benedicti monasterium, quod in dioecesi Turonensi situm est, sæculo octavo in S. Pauli apostoli honorem fuit exstructum, uti in Gallia Christiana antiqua tom. IV, pag. 299 docent Sammarthani fratres.

(454) Qui ergo epistolam encyclicam, mortis S.

ut puto, animam suavissimi magistri mei Brunonis sæculi hujus vaporem transitorium perseverando in vera charitate efflavisse, pennisque virtutum cœlestia regna subiisse. Gavisus utique super tanti viri glorioso fine,sed quia intentio indefessa mihiinerat ad eum in brevi pergere, eumque videre et audire omnesque animi mei æstus in illum refundere, et vobiscum sub ejus ducatu sanctissimæ Trinitati obedire, ultra quam dicere possim, de inopinato transitu ejus conturbatus sum, nec retinere potui habenas ultro profluentium lacrymarum. Mainardus, inquam, ego in Cormariensi monasterio monachorum plurimorum nomine, non opere, Prior (455), Remorum civitatis oriundus fui, domini huB jus Brunonis aliquot annis doctrinamaudivi,Deoque volente,admodum profeci, profectusque mei grates domino Brunoni et si in hac vita reddere non potui, nunc saltem animæ illius exhibere statui. Habebo itaque illum omnesque in Christo dilectores ejus in memoriali meo, quandiu spirare potero, universosque convictores meos, filios ac fratres spirituales ad idem opus pro posse meo provocabo, excitabo, promovebo, preces, oblationes, eleemosynas pro eo non aliter, nec minus, quam pro meipso offeram Deo,Trinitati, quandiu fuerit spiritus in naribus meis.

C

D

S. Salvatoris mundi sanctique Gildasil conf.
Dolensis (456).

177.Quoniamproomnibus,hominibus, quos sancta virgo mater Ecclesia per aquam et Spiritum sanctum peruniversa mundi climata ab omni errore et primo originali peccato emundans per dies regenerat, debet fideliter ad Dominum oratio fundi, maxime pro illis precum instantia orationumque perpes memoria debet ab omni catholico adhiberi, quorum adjutorio et beneficio credimus posse adjuvari.Quocirca, hujus excellentissimi viri Brunonis audita a Domino vocatione,tria officia in conventu pleniora statuimus peragere. Anima ejus requiescat in pace.

Brunonis nunciam, circumtulit, Cormaricense monasterium non adiit, nisi cum jam annus a S. Brunonis obitu aliquandiu esset elapsus; quare existimo illum Angliæ loca sacra, quorum supra exstant funebres de S. Brunone Tituli, prius adiisse, ac tum demum trajecisse in Northmanniam, e qua deinde ad Cormaricense cœnobium aliaque loca sacra vicina sese contulerit.

(455) De hoc S. Brunonis piissimo discipulo videsis Commentarium prævium num 97, 99 et seq. (456) Hoc olim ordinis S. Benedicti monasterium quod sedecim leucis ab Avarico Biturigum ad In drum fluvium in diœcesi Bituricensi situm est, ab Ebbone, castri Dolensis principe memoratique ad not. 439 cœnobii cognominis auctore, pro abbate et monachis Ruyensis S. Gildasii monasterii, Northmannorum, Aremoricam, in qua hoc situm erat, sæculo nono et decimo incipiente foede vastantium, furorem fugientibus, fuit fundatum; qui autem id factum fuerit; Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. II, col. 153 et binis seqq. exponunt, uti etiam qui tandem monachis canonici sæculares anno 1623 fuerint ibidem substituti.

S. Mariæ Tropeiensis Ecclesiæ (457).

178. Unde Deo gratus fuit Bruno, inde beatus.
Quem si laudarem, non hunc pro laude bearem.
Reddo Deo grates, quod habebat tot bonitates,
Quod possunt dici lingua sapientis amici.
Inde cutis colli teritur præ pondere rolli,
Rolligeri collum nequit ultra collere rollum (458),
Quo tot cum tantis scribuntur et aula Tonantis.
Et sol cum luna, stellarum cursus et una
Lux, polus, aer, humus, mare, tartara, sulphura,
[fumus.
Lividus, obscœnus foetensque putredine plenus;
Quæ plaga Plutonis procul est a sorte Brunonis.

A Ampla fuit charta, nunc parva videtur et arcta;
Qua sors, qua fatum, qua scribitur omne creatum,
Atque creatoris sine tempore tempus honoris.
Cujus in hac vita vitæ fuit hic eremita,
Quam pius et mitis, simplex, sine agmine litis.
Dicere si nossem, non est, quo scribere possem.
Intus et a tergo jam pellis scribitur ergo.
Ultra quid dicam? Jam nescio dicere quidquam.
Sed tamen, ut crescat benedictio, dico quiescat.
Pace dico datus, cum sit super astra locatus ;
Si tamen in fossa fiat caro pulvis et ossa,
Non obiit, vivit, patriam redeundo petivit.
Vivere, quæ Bruno vivit, possimus in uno (453).

APPENDIX

SEU SUPPLEMENTUM AD GLORIAM SANCTI POSTHUMAM.

§ I. Veneratio Sancto, Beatis jam ascripto atque B etiamin finemtemporis lapsu ordinis suiprovinciam, ad ecclesiam S. Stephani translato, in Calabria exhibita, frequentiaque ad ejus invocationem miracula patrata, quorum aliquot, annum 1600 prægressa, recensentur.

1. Postquam sacrum Brunonis, Beatis a Leone X papa, uti in commentario prævio § 47 docui, anno 1514 ascripti, corpus e Turritana, in qua jacebat reconditum, sanctissimæ Dei Genitricis Ecclesia ad Turritanam itidem S.Sthephani ecclesiam ipso dicto anno 1514 fuisset translatum, singularem, qua in sanctum ordinis sui institutorem ferebantur, venerationem Carthusiani universim omnes, ac nominatim Turritani magis ac magis non uno manifestavere indicio. Ac primo quidem, Turritanum S. Stephani monasterium, unice tunc, primavo S. Mariæ et S. C Stephani nomine mutato, S. Stephani de Bosco seu de Nemore appellari solitum, sub cujus etiam tum, non secus ac hodie, nomine Turritana (adi Commentarium prævium num. 733). S. Mariæ ecclesia totumque ædificiorum,ad Turritanam eremum spectantium, complexum veniebat, non S. Stephani modo, ut Leo X papa (adi Comment. prævium num. 755 et seq.) statuerat, sed, ad sancti illius martyris nomen nomine S. Brunonis adjuncto, S. Stephani et S. Brunonis domum in sancti Patris sui honorem deinceps appellavere, eumdemque

(457) Tropeia, episcopalis Calabria ulterioris civitas, cathedrali gaudet Ecclesia sanctissimæ Dei Genitrici, ut Ugellus tom, IX Italiæ sacræ col. 449 docet, sacra. Hunc adeo,maxime quod locus sacer alius, cui competere queat Titulus subjectus, non D occurrat, esse puto ipsam, quæ hac inscriptione designatur, Tropeiensem S. Mariæ ecclesiam, licet interim hanc, qui epistolam encyclicam, mortis S. Brunonis nunciam circumtulit, post reliqua duntaxat, quorum Tituli funebres præcedentes sunt, loca sacra adisse e diversis, quibus Titulus subjeclus concipitur, versiculis videatur, mirumque videri queat, tam sero eum. et non nisi, cum jamjam domum esset reversurus, adiisse ecclesiam, a Turritana

quæ Turritanam Carthusiam modo complectitur, quæque antea provinciæ Lombardiæ ulterioris nomine distinguebatur, S. Brunonis provinciam, quo nomine hodieque isthæc gaudet, nuncupavere, uti disco partim ex Morotio in Theatro chronologico pag. 226, partim ex Camilli Tutini ordinis Carthusiensis ad annum 1514 Prospectu.

2. Verum in facta monasterio suo a S. Brunone appellatione, quod parum sane fuisset, neutiquam stetit Carthusianorum, Turritanam eremum, sibi a Cisterciensibus Leonis Xpapæ jussu tandem redditam, incolentium, eximia plane erga sanctum illum Patrem suum veneratio. Quod enim (Vide recitata in Commentario prævio num. 776 verba) de sacro Brunonis capite faciendum,populo astanti,dum pretiosa ejus lipsana transferrentur, dixerat Matthæus, Carthusiæ Bononiensis prior, exsecutioni id illi mandandum curantes herma argenteo, affabre eleborato sacrum Sancti caput, seu potius hujus, qnæ penes ipsos adhuc mansit, partem inclusere. Nec contenti ita effecisse, ut pretiosum hoc pignus congrua debitaque reverentia custodiatur,haud dudumetiam,ut apparet, post annum 1514 instituere, ut quotannis, quo et apud populum incrementa caperet Sancti cultus, sacrum ejus caput, hermæ, ut dixi, argenteo jam eremo haud multum remotam.

(458) Rolli et Rolligerisignificationem in commentario prævio num. 24 suppeditavi.

(459) Futilia sane et vana, quemadmodum in Titulus Cangius affirmat, in Titulus funebribus,quiGlossario mediæ et infimæ Latinitatis ad vocabulum bus olim parentari Vita functis contigit, scripta subinde fuissse, palam est vel ex nonnullis, quæ tum in hoc, tum in aliis nonnullis supra datis de S. Brunoue Titulis funebribus occurrunt; licet interim iidem fere simul complectantur, quæ ad Brunonis tum doctrinæ, tum sanctitatis, qua statim ab obitu inclaruit, famam manifestandam conducunt.

inclusum, secundo Pentecostes festo e S. Stephani A rumque religiosorum Carthusiæ S. Stephani incolaecclesia, in qua servatur, ad ecclesiam S. Mariæ solemni ritu deferretur, postridieque ex hac ad S. Stephani ecclesiam eodem modo reportaretur. Et vero felici successu haud caruit hujus solemnitatis institutio. Non solum enim ex hac multum increvit Sancti cultus; verum etiam subinde est factum, ut, qui ad illam venerant, infirmi, S. Brunonis implorato auxilio, pristinæ sanitati fuerint restituti.

4. Ita testantur varii, qui, quæ Dominus ad manifestandam Servi sui gloriam operari tunc dignatus est, mirucula in litteras misere. Aliquot ex hisce simulque nonnulla alia, quæ aliis etiam temporibus ad S. Brunonis invocationem ante annum 1600 fuere patrata, lubet præsenti §, servato. quo contigere, ordine chronico, recensere. Ne hunc adeo perturbem, abs illis, quæ extra præfatæ solemnitatis tempus facta suut, duco initium. Surianus in suis ad S.Brunonis Vitam,a Surio scriptam, Adnotationibus pag. 319 sic scribit: « Anno 1523 prima die Februarii V. P. Jacobus Aragonensis, professus Carthusia Neapolitanæ ac prior Carthusia S, Stephani supra dicti, et cæteri monachi conventuales scripserunt capitulo generali ordinis Carthusiensis sequentia miracula, quæ tunc recens post receptam domum »> (Calabrinam nempe S. Stephani) acciderunt : Istis diebus nostris nobilis Alphonsus Toraldus Neapolitanus, frater germanus excellentis domini adami Toraldi, baronis de Badulato, valde erga S. Brunonem pie affectus, cum esset Tropeæ, quæ est urbs Calabriæ maritima, animi causa deambulans juxta

rum relatione in præfatis suis ad Vitam S. Brunonis annotationibus narrare pergit Surianus. Primum sic habet: «Domna laura Carrala, filia ducis Niverniæ, comitissa Arenarum, cum prægnans esset, in gravissimam incurrit valetudinem, quæ cum in extremis ageret, vir ejus D. Franciscus, comes Arenarum, qui semper S. Brunonem ie coluerat, votum fecit, oblaturum se ad illius altare calicem argenteum; et tune,sicut comes ipse et comitissa testati sunt, sanata est ab illa gravi infirmitate, et tempore opportuno enixa est infantem, cui nomen S. Brunonis in baptismate imposuerunt. Et ne immemor unquam esset accepti beneficii mater, vovit vestes albas induere, qualibus indutus fuisse visus ipse S. Pater, qui in somnis ei apparuerat. >>

5. Secundum his verbis concipitur: «Anno 1322 quidam ex oppido Zimbario Squillacensis dioecesis, quatuor fere passuum millibus a monasterio » (S. Stephani nimirum) « dissito, nomine Garetus Scopa-Casa, cum uxore sua Isabella adduxerunt ad jannam monasterii unicam filiam suam, habentem spiritum immundum, cumque ad eam allatæ fuissent reliquiæ sanctorum Stephani et aliorum divorum, ut dæmon ab ea ejiceretur, sicut alias factum fuerat, et nulla spes egressionis appareret, V. P. Vicarius P. de Corduba consilium parentibus puellæ dedit, ut ad specum S. Brunonis, quæ millario a monasterio abest, eam ducerent. Quo cum pervenissent, ter flexis genibus capellam devote orantes circumierunt. Dein puella post osculum pedibus

mare super quamdam declivem rupem altitudinis Cimaginis S. Brunonis impressum hausit aliquantu

fere centum cubitorum, accidit ut, fallente pede, in præceps, capite inverso, laberetur. Qui cadens ruinosam maceriem manibus apprehendere, ne in ima corrueret, tentavit; sed ipsa eadem super eum delapsa est; unde et in eo descrimine positus S. Brunonem adjutorem invocavit, et mox aspexit monachum, vestibus albis aspectuque decorum,manum suam dexteram tenentem et ad ima loca se leniter. deducentem.

4. « Quo factum est, ut nullam ex eo casu passus sit læsionem, cum tamen ejus comites, qui ad cadentem accurrerant, exstinctum eum aut corpore confractum ex lapsu existimarent. Igitur pedester D domum est regressus, ne vehiculo quidem aut aliena opera indigens ad iter; quod beneficium maximum meritis S. Brunonis acceptum tulit. Accidit id circa annum 1122. » Camillus Tutinus idem etiam miraculum in concinnato a se ordinis Carthusiensis prospectu recenset; verum id,non ad annum circiter, uti hic Surianus, 1522, sed ad annum 1518 refert. At vero, etsi id ita sit, duo isti scriptores sese inter pugnare censendi propterea non sunt, cum Surianus miraculum illud, non districte anno 1522 innectat, sed anno circiter 1522, quæ loquendi formula trium quatuorve annorum extensionem patitur, accidisse, duntaxat scribat. Ut ut sit,miraculum illud præcessisse videtur tria alia,quæ ex Jacobi Arrogonii reliquo

lum pulveris ex eadem specu. Mirabile dictu, post sumptum pulverem spiritus infestus cæpit per viscera puellæ discurrere, ac inde immigrans in brachium ad manum tandem devenit; et, ut indicium excessus sui relinqueret, in summitate digiti unius tumore facto, latius apertis poris non sine sanguine exitum sibi providit et penitus abscessit. Tam malo hospite liberata puella cum parentibus ad monasterium regressa est, ubi Deo et S. Brunoni, liberatori suo, gratitas immensas retulit. » En modo etiam postrenum e tribus supra dictis miraculis. Sequentibus hisce apud Surianum pag. 323 verbis exponitur: «< Per eadem tempora» (annum scilicet 1523, quo trium dictorum miraculorum certius redditum fuit generale ordinis Carthusiensis, capitulum, haud multum prægressa) «in oppido Pizzone diœcesis Melitensis, sexto lapide a monasterio » (Turritana S. Stephani nimirum) « dissito, sacerdos quidam e gremio cleri sæcularis nomineSophranus Miriano, habens apostema in pectore circa vitales partes, votum nuncupavit S. Brunoni. Qui,continuo sanus effectus, sicut ipse scripto testatus est, facem cereæ [ceræ]virgineæ misit ad altare S. P. Brunonis, in qua curationis et sospitalis series legebatur. » Subdit modo hic Surianus alia miracula S. Brunonis meritis patrata, quæ, quemadmodum ait, exscripta sunt ex schedis mss. D. Nicolai Riccii

[ocr errors]

de Taberna, professi ejusdem (S. Stephani) domus,» A continentur. Hoc commectum est Neapoli 18 Novemaccuratiusque, adjectis etiam aliis nonnullis, a V.

P. Severo a Neapoli fuere digesta.

6. Verum cum primum ex his anno demum 1524 accidisse notetur, citiusque fortassis, quam hic me relaturum, in Commentario prævio num. 746 spopondi, S. Brunonis et S. Vincentii Terrerii apparitio, Aloysio Bertrano seu Bertrando S. Ludovici Bertrandi patri, divinitus oblata, evenerit, lubet hanc, antequam ullum ex iis recenseam, lectori hic, ne ab ordine chronico deflectam, exhibere. A Suriano itaque pag. 318 et seq. hunc narratur in modum : « Isdem (pater scilicet S. Ludovici Bertrandi) alia vice, defuncta prima sua uxore, pergebat ad eamdem domum (Carthusianam nempe) PortaCoeli,quæ Valentia Hispaniæ scilicet Tarraconensis B civitate, in qua commorabatur) quatuor leucis abest, religiosum habitum petiturus, atque in itinere iidem SS. Vincentius et Bruno se videndos præbuerunt, dicentes, voluntatem Dei non esse, ut religiosus fieret, sed ut ad sæculum rediret. Qui ex secunda postea ducta uxore Joanna Angela anno 1526 sustulit B. Ludovicum Bertranum ordinis Prædicatorum, qui, sanctitate et miraculis clarus, ad cœlum abiit anno 1581. » Ita loco citato Surianus, ibidem etiam addens, relationem istam a P. Joanne Madariaga part. 1 Vitæ S. Brunonis cap. 22, § 3 e S. Ludovici Bertrandi Vita, per fratrem Justinianum Antist. exarata, fuisse descriptam : quod sane, cum in hac relatio eadem reperiatur, veritati puto esse consonum. Ad miracula modo, quæ ex Nicolai Riccii schedis mss. deprompsit accuratiusque, teste ex dictis Suriano, digessit aliisque nonnullis auxit Severus a Neapoli, progredior.

br. 1519 (error hic cubat, estque annus, quo restitutionem illam factam, infra num. 13 invenies, 1529 substituendus) per notarium Virgilium de Buluito de Neapoli inter V. P. D. Octavianum de Mantua, Priorem tunc domus S. Stephani ac visitatorem provinciæ, et præfatum comitem, qui, ut in eo scribitur,bonam fidem cognoscens et attendens devotionem maximam, quam se gerere dixit erga monasterium S Stephani et propter reverentiam,quam habet S. Brunoni, cujus sanctæ reliquiæ in monasterio prædicto venerabiliter sunt repositæ, cujus merito et intercessionibus continuo exstitit adjutus, et præsertim in obtinenda a Domino prole, atque pro animæ suæ et prædecessorum suorum salute, certioratus prius et plene informatus de jurisdictione monasterii, ete.,sponte, et bona, pura et Libera voluntate relaxavit prædictum territorium de Ninfo, ac per fustem resignavit V. patri Priori, etc. Cujus capta fuit corporalis possessio 29 Januarii anno 1530 a præfato Octaviano Priore, præsente cum aliis monachis D. Stephano de Suriano professo ejusdem domus >>

8. Tale est primum, quod e mss. Nicolai Riccii de Taberna schedis, a Severo de Neapoli accuratius digesti atque aliunde auctis, Surianus loco supra citato refert; huic autem sequens proxime subjungit : « Circa annum 1540, cum B. Catharina Thomasia Majoricensis, postea canonica Regularis Ordinis S. Augustini in monasterio S. Mariæ MagdaClenæ urbis Majoricarum, ætatis esset annorum circiter quinque, et cum avo suo iter haberet in loco declivi juxta Carthusiam Majoricarum, apparuit ei monachus quidam in veste alba, quæ Carthusiensium est propria, qui S. Bruno fuisse creditur, quique et præ dixit, eam Christi sponsam futuram, et non, ut avus optabat, matrimonio copulandam. Alia similiter vice, antequam decimum ætatis annum attingeret,cum antrum quoddam introgressa in foveam lapsa esset, unde sine humano auxilio exire non poterat; eo deficiente, divinum imploravit, quod continuo adfuit : nam astitit ei humana specie vir augustior in veste candida, qui ejus sententia Carthusiensis videbatur. Sed S. P. Bruno, qui alias ei codem schemate apparuerat, fuerit oportet; qui et eam consolatus, ne timeret, admonuit, atque ut baculum, quem manu tenebat, apprehenderet ac firmiter teneret; quo apprehenso, facilis ei fuit ascensus e fovea, moxque ab ejus oculis subtractus est. » Hoc duplicis apparitionis prodigium, quod an Brunoni vere attribuendum sit, dubitari posse videtur, non ex Nicolai Riccii schedis, sed aliunde hausisse videtur Severus a Neapoli. Ita opinari me facit Surianus, cum ad illius calcem notet, esse id depromptum e Catharina Thomasiæ, quæ inter Prætermissos ad 5 Aprilis diem relata apud nos est, Vita, Hispanico idiomate a V. P. Bartholomæ Valperga, Carthusiæ Majoricensis monacho, conscripta, annoque 1617 Majorica typis ex

7. Primum e Suriani recensione sic habet : « Anno Domini 1524, cum esset Prior hujus (S. Stephani) domus V. P. David de Charcascolis Mediolanensis, professus Chartusiæ Papiensis, excellens dominus Joannes Baptista Carrafa de Neapoli, comes tunc Agrottariæ ac dominus Castri-Veteris necnon et Rocellæ, infirmatus est usque ad mortem, omnique medicorum auxilio destitutus cum ageret in extremis, nocte quadam per visum objectus est ipsi S. Bruno dicens: Joannes Baptista, si restituere distuleris territorium, per tuos injuste occu- D patum, domui meæ S. Stephani de Nemore, morte morieris et non vives. At ille, simili voce respondens, ait: Quod territorium, Pater? Territorium, intulit, quod vos de Ninfo dicitis, concessum mihi et successoribus meis a comite Rogerio Northmanno, et, his dictis, evanuit. Statuit præfatus comes intra se de hoc certius aliquid cognoscere, ac omnia reddere. Mirum dictu! vix hoc apud animum suum constituerat, cum melius habere cœpit et febri prorsus omnique vitæ discrimine exemptus est. Dein accersitis notario et testibus visionem retulit, ac territorium, multis jam annis occupatum, restituit, ac quam plurima alia beneficia a S. P. Brunone obtinuit, quæ latius in instrumento restitutionis

« PoprzedniaDalej »