Obrazy na stronie
PDF
ePub

fecturam dimisit; quod proinde, si post annum A » Ejus doctrina tot factos esse sapientes, quot mens

demum 1030, ut Bailletus vult, natus sit, anno
ætatis suæ vigesimo quinto aut certe vigesimo sexto
fecerit. Quare, cum simul, antequam hoc faceret,
multis jam annis, ac proin duodecim saltem aut
quindecim, scholas Remenses rexisset, censequens
erit, ut celeberrimarum harum scholarum præfectu-
ræ jam inde ab anno æstaiis suæ duodecimo, aut ad
summum quinto decimo, quod nemo sanæ mentis
admittet fuerit admotus. Brunonem autem multis
annis scholarum Remensium præfecturam. prius-
quam hanc abdicaret, gessisse, ex iis, quæ Marlottus
Historia metropolis Remensis lib. 1, p. 115 scribit,
simulque ex iis, quæ de anno, quo Sanctus præfectu-
ram illam dimisit, jam dicta sunt, dilucide conse-
quitur: Brunonem enim scholarum Remensium ca- B
put seu rectorem jam inde ab anno 1036 constitutum
a Gervasio archiepiscopo fuisse, loco cit. is scriptor
tradit, nec multum a vero eum aberrare, ex infra
dicendis de tempore, quo Bruno Remis docere pri-
mum inceperit, dilucide patescet. Sanctum interim
Remensibus scholis diu præfuisse, aliunde in ante
cessum nunc probo. Atque ad hoc quidem opportune
hic succurrit, qui e funebribus Sancti Titulis septua-
gesimus tertius est supra centesimum. In hoc enim
Nolienses monasterii S. Vincentii canonici Regulares
qui, «< visa schedula, quæ Brunonis incomparabilis
philosophi obitum patefecit,» ingemuere, diu hunc
Remensium scholarum præfecturam gessisse, diser-
tis verbis affirmant, ita loquentes: «Bruno... veram
scientiam et prudentiam liberalium artium, nec non
cæteras Cardinales virtutes habuit et servavit, quas
in bono fine sonsummavit. Dudum siquidem ecclesiæ
sedis Remensium summus didascalus, utpote in
psalterio et cæteris scientiis luculentissimus, et co-
lumna totius metropolis diu exstitit.

C

44. Ad hæc Sanctum, cum Remensium scholarum præfectura sese abdicavit, non viginti quinque dumtaxat aut viginti sex annorum, quod, ut dictum, ex Bailleti opinione consequitur, sed provectioris ætatis fuisse, in Vita Urbani II papæ, Mabillonii et Ruinartii Operum Posthumorum tom. III inserta, pag. 6 et 7 posterior eibinis hisce scriptoribus efficacissime e variis funebribus Sancti nostri Titulis probat. Verba ejus proinde, Titulos simul, e quibus partim hæc D deprompta sint, suo singulis numero apposito, designans huc transcribo. Sic habent. «< Hunc (S. Brunouem videlicet) « Gemmam sophiæ » appellant (Titulo 74) canonici sanctæ Mariæ Blesensis; «Lucem ecclesiarum » (Titulo 82) monachi Bellovacenses sancti Luciani; « Clarissimum sophistam>>> (Titulo 107) Miciacenses sancti Maximini; « Docto>> rem doctorum » (Titulo 77) Bernacences; «< Ma>>gistrorum decus, remigium turbæ Remensis » (Titulo 109) Parisienses sanctæ Mariæ Majoris ecclesiæ canonici; hunc « Doctrinæ præbuisse undam gen» tibus et cleris,» alunt (Titulo 114) sancti Gervasii Valesienses; « Cunctos superasse toto in orbe magistros «< (Titulo 64) sancti Timothei Remenses;

» nescit » (Titulo 131) sanctæ Mariæ Spulingenses; et monachi sancti Nicolai Andegavensis, « Ejus <«< doctrinam toto fulgere in orbe, » unde ejus « Sequaces » esse optant (Titulo 78) canonici cathedralis ecclesiæ sanctæ Crucis Aurelianensis, Nimius essem in cæteris ejus elogiis recensendis. At omittere non licet canonicorum Andegavensis ecclesiæ cathedralis sancti Mauricii testimonium, quo Brunonem asserunt magistrum fuisse non puerorum aut minorum clericorum, sed virorum gravium et jam doctorum, qui sub eo divina, id est, Theologiam addiscebant. Quod sane arguit, eum jam tunc maturæ ætatis fuisse, cum Remis ante suum secessum doceret. >>

45. Ita ille, qui deinde e canonicorum ecclesiæ cathedralis Andegavensis Titulo, qui inter recudendos locum 166 tenet, versibus aliquot, qui sie habent:

Ejus et eximia celebratur ubique sophia, Plusquam Maronis laudatur lingua Brunonis, Gloria Platonis vilescit laude Brunonis. Hic præcellebat doctoribus, faciebat Summos doctores, non instituendo minores. Doctor doctorum fuit hic, non clericulorum. Nam nec honestates verborum, nec gravitates Sumpsit Brunonis nisi Vir magnæ rationis. Nuncia egregiam Divina docendo sophiam, lectori exhibitis, ita mox post pauca, quæ huc minus faciunt, prosequitur: «Jam vero quis dixerit, tantum virum, quem omnes ferme Galliarum, Angliæ et Italiæ ecclesiæ veluti celeberrimum scientiarum magistrum certatim commendarunt, has laudes annos viginti aut paulo plus aut minus natum promeruisse? Quis, inquam sibi in animum induxerit, Brunonem ea ætate diu scholas adeo celebres cum tanta eruditionis et doctrinæ fama rexisse, ut post viginti (circiter nimirum) secessionis annos mors ejus tanquam omnium doctorum magistri a plerisque orbis Christiani ecclesiis celebrioribus deplorata fuerit? » Hactenus Ruinartius: et sane, cum Sanctus in tot adductis ab eo Titulis funebribus tam variis tamque profusis, quas, brevi spatio ætateque juvenili haud facile merendas, Remenses scholas docens aut harum præfecturam gerens meruerit, laudibus ornetur, argumento id est per quam valido, fuisse illum, cum hanc anno 1076 aut seq., ut dictum, dimisit, viginti quinque aut viginti sex annis majorem, ac proin ante sæculum undecimum, media sui parte jam elapsum, seu ante annum 1050 esse natum.

46. Verum quanto quidem citius id evenit? Zanotti (adi num. 26) in contexta a se Sancti Vita pag. 3 duo affert e Calabria monumentis, quæ laudat, testimonia diversa, quæ S. Brunonem nonagenario majorem obiissé, produnt. Alterum quod Epigramma vocat, quodque speluncæ, in qua Sanctus in Calabria habitarit, fuerit inscriptum, duobus constat his versiculis :

Jam nonaginta duos vitæ compleverat annos,
Cum Superos fragili carne solutus adit;

alterum, quod e ms. antiquissimo, ut ait, fuerit de- A quindecim circiter, ut supra dictum, aut saltem sumptum, de Brunone sic habet: Obiit «<< Pridie Nonas octobris anno ab orbe redempto millesimo centesimo secundo, mense octavo, ætatis su ævero anno nonagesimo secundo. » Cum ergo Sanctus, uti infra suo loco probabitur, omni dubio procul anno 1101 vita functus sit, anno circiter 1008 natus indubie fuerit, si binis illis adductis, quorum altero Sanctus, cum jam nonaginta duos vitæ annos implesset, altero, cum jam nonagesimum secundum vitæ annum ageret, obiisse traditur, testimoniis sit standum. Verum hæc e fontibus adeo antiquis, ut fidem indubiam mereantur, profecta mihi non videntur : licet enim alterum e ms. antiquissimo Zanotti indicet depromptum, quantæ tamen antiquitatis hoc fuerit, non adjungit, dubitareque proinde sinit, an sæculo quarto decimo, aut etiam quinto decimo exstiterit antiquius; quod utrumque a Sancti nostri ætate est remotius, quam ut scriptis de eo tunc confectis sua queat certa constare fides.

47. Et vero ipsemet Zanotti ms, illud, ut ut antiquissimum, magni aut fecit: etsi enim etiam, quo ab errore chronico quantum ad annum Christi 1102, cui Sancti obitum illigat, habeatur immune, Christi annos in illo ab Incarnatione, prout hæc Nativitatem præcessit, numerari affirmet, recitatis tamen, quæ jam huc transcripsi, binis testimoniis, mox subdit, probabile non esse, Sanctum ad tantam, quanta in hisce asseritur, ætatem pervenisse, additque etiam, id ita idcirco sibi videri, quod non appareat, qui is inætate tam provecta (sic enim anno 108†, quo ex dicendis Carthusia eremum primum ingressus est, sextum supra septuagesimum ætatis suæ annum jam egisset) austerum adeo, quale tum in Carthusia Majori, tum in Calabria duxit, vitæ genus ducere, labores et ærumnas, itinerumque, quibus se dedit, incommoda sufferre potuisset. Ita fere quantum ad substantiam Zanotti, et recte sane. Atque hinc est, cur et eorum, qui Sanctum anno 1020 natum statuunt, opinio mihi displiceat: in hac enim ille, cum anno 1084 in Carthusiæ eremum secessit, annorum quatuor supra sexaginta exstiterit; qua pariter ætate rigidissimæ gravissimisque incommodis obnoxiæ vitæ, quam tunc primum fuerit amplexus, ducendæ fuisse parem, minus credibile apparet.

48. Quapropter cum Sanctus equidem, ut supra ostensum, major, quam viginti quinque aut viginti sex annis, cum anno 1076aut sequenti Remensium scholarum præfectura sese abdicavit, haut dubie exstiterit. nativitas ejus circa annum 1030 aut paulo serius hunc annum inter et annum 1040 collocanda videtnr. Ita enim, cum in Cartusiam secessit, annorum dumtaxat quinquaginta circiter exstiterit ; qua ætate plures fuisse et adhuc reperiri viros, vegetos adhuc ac robustos, durissimisque laboribus ferendis idoneos, experientia habetur compertum. Ita etiam poterit intelligi, qui factum sit, ut Bruno, cum Remensium scholarum præfecturam anno 1076 aut sequenti dimisit, hanc jam dudum. id est, annis

duodecim, imojam inde ad anno 1056, si Marlottus loco supra cit. recte notet, gessisset, eamque, qua tunc inclaruisse. a Guiberto de Novigento, auctore coævo infra sæpissime laudando, diserte asseritur, variisque in Titulis funebribus supra citatis innuitur, nominis celebritatem jam acquisivisset. Et sane Sanctum,cum Carthusiæ eremum est ingressus, quin quagenarium circiter aut eo etiam paula majorem fuisse, ac proin tempore jam assignato natum esse, utcumque etiam suadet modus, quo de eo, veluti de viro longe gravissimo, ætatisque plane maturo, serma fit tum in variis Titulis funebribus supra laudatis, tum in vita S. Hugonis, Gratianopolitani episcopi, apud nos tom I Aprilis inserta, in qua B auctor synchronus Guigo, quintus Carthusiæ Majoris prior, num. 11 de S. Brunone, ad sanctum hunc episcopum paucis diebus, antequam Carthusiam ingrederetur, veniente, ita loquitur: « Adest magister Bruno, vir religione scientiaque famosus,honestatis et gravitatis ac totius maturitatis quasi quoddam simulacrum. »

[ocr errors]

49. Accedit, in diversis ecclesiis jam tum, cum Sanctus anno 1084 in eremum secessit, celebres floruisse viros, quos hic discipulos habuisset, hosque inter Odonem de Castellione, qui anno 1088 ad summum pontificatum fuit evectus, nomenque Urbani II assumpsit. Nec hic præterire possum antiquum Carthusia Montis Dei in Picardia codicem, in quo S. Bruno septuagenarius obiisse legitur, ut Jacobus Marrinius, Carthusiæ hujus alumnus, apud Morkensium in ms. hujus Chronologica-diplomat ca de S.Brunone Diatriba, § 1 testatur; si enim codex ille recte notet, Sanctus utique, utpote anno 1101 vita functus, anno circiter 1030 natus fuerit. Verum cum de codicis illus ætate nihil vel a Martinio, vel a Morkensio additum inveniam, rem alio adhuc argumento, quod mihi omnium validissimum apparet, juverit firmasse. Sanctus verosimiliter, uti infra probabo,ante annum 1050 Berengario in philosophia magistro usus est; quare cum hanc verosimillime non prins exceperit, quam cum septemdecim circiter annorum esset, hique ab anno 1050 ordine retrogrado computatati deducant ad annum circiter 1030, D Sanctum circa hunc ipsum annum natum esse, consequitur. Atque hinc precipue simulque ex aliis supra in medium adductis probabilissimum sane apparet, Sanctum anno circiter 1030 aut paulo serius hunc annum inter et annum 1040 natum esse; quod cum sufficienter modo probatum putem, ad alia progredior.

§ III. Qualis Sanctus in pueritia fuerit, canonicusne S. Cuniberti, et qua ætate esset, cum litteras discendi causa Gallias adiit, et an ibi Berengarium in philosophia magistrum hobuerit. Blomenvenna in contexta a se Vita de Sancto, adhue puero, ita loquitur: Hujus a cunabulis mater sapientia lactabat infantiam, et semper in profectu ætatis proficere ad meliora edocuit. Hic

[ocr errors]

etiam, dum puer esset, nihil puerile gessit in opere, A aiunt, hunc etiam Sancti apud Labbeum elogium sed quasi futuræ religionis speciem ostentans, plu- neutiquam exprimit. rium monachorum institutor a Domino parabatur, Sortitus est autem a Domino animam bonam, laudabilem indolem, ingenium docile, memoriam tenacem, voluntatem affectuose inclinatam ad optima. » Eadem in edenda Sancti Vita habet Surius, a Blomenvenna, quem hic quantum ad substantiam ad amussim expressit, in verbis, quibus utitur, dumtaxat diversus. Atque hæc quidem omnia, etiamsi expresse vel scriptoris vel monumenti antiqui testimonio confirmari haud queant, verosimillima universim apparent; quod vero nominatim ad eximias, quibus Sanctus adhuc puer effuls erit, animi dotes pertinet, veritati sane id esse consonum, subsecuta ejus per totam vitam gesta dubitare non sinunt, luculenterque ex dicendis patescet. Verum enimvero leviora hæc sunt; graviora longe, difficultatibusque pene inextricabilibus implicata modo sequuntur. Blomenvenna verbis, proxime ex eo jam recitatis, hæc subdit: «Verum scholis Parisiensibus traditus, liberalibus artibus imbuendus, ultra coævos proficiens et inter primos philosophos habitus scholarum magister est effectus. » Sanctus ergo secundum Blomenvennam, cui Surius etiam cosonat, litteris liberalibusque artibus Parisiis, celeberrima Galliarum civitate, fuerit imbutus.

B

51. Ac Sanctum quidem litteris operam daturum ColoniaAgrippinaGallias petiisse, apud omnes in confesso est, nec ulla ratione potest revocari in dubium, uti ex dicendis quisque facile intelliget. Verum quæri hic potest, qua ætate Gallias adierit, num nallam ante in patria litteris operam navarit, num prævie S. Cuniberti canonicum non egerit, et num tandem vere Parisiensem urbem petierit studiisque suis consecrarit. Et primo quidem Brunonem in patria, antequam in Galliam proficisceretur, litterarum Grammaticæque rudimentis fuisse imbutum, verosimillimum apparet: verum an altioribus etiam scientiis? Id sane, dum locum, quo ibi Bruno studuerit, assignant, innuere videntur Historiæ litteraria Franciæ Scriptores tom. IX, p. 233. Etenim hic Sanctum non tantum in collegiata S. Cuniberti ecclesia, et litteris tam divinis quam humanis optime imbutum, et magna cura educatum fuisse, scribunt, D vecum etiam citant in margine Labbeum Bibliothecæ Novæ tom. I, p. 638, seu Sancti nostri elogium, ex hoc Labbei loco num. 7 huc transcriptum, in quo tamen ad eorum propositum nihil occurrit, quam <«< litteris tam sæcularibus quam divinis valde munitum fuisse Brunonem ; » quæ elogii verba, ut consideranti patebit, intelligenda præcipue sunt de altioribus sicentiis Philosophia et Theologia, quas Sanctus aliquando calluerit, quasque interim eum Coloniæ, antequam Gallias adiret, non didicisse, ex ætate minus provecta, qua tunc fuisse, infra probabitur, certum apparet. Quod autem ad locum, quo Sanctum Coloniæ educatum litterisque imbutum

52. Oportet ergo, ut scriptores illi, quæ loco cit. de re illa litteris mandarunt, unice hauserint et prolixa, quam ibidem pro se una cum Sancti elogio dum taxat citant,quamque Mabillonius Musei Italici tom.I. part. I, pag. 119 et seqq. exhibet, Manassis archiepiscopi Remensis Epistola, ad Hugonem Diensem, Sedis Apostolicæ in Gallia legatum, data, in qua ita loquitur: «Bruno nec noster clericus, nec noster natus aut renatus est, sed sancti Cuniberti Coloniensis, in regno Teutonicorum positi, canonicus est. » Et sane Sanctus, quem ex hisce Manassis verbis Coloniæ in Collegiata S. Cuniberti ecclesia canonicum fuisse, constat, verosimillime etiam, ex parte saltem, et in hac educatus, et litteris fuerit excultus, si modo jam inde ab eo tempore, quo in Galliam sese nondum contulerat, Coloniæque juvenis adhuc degebat, Cunibertinis canonicis fuerit adscriptus. Verum sunt, qui sanctum tum demum, cum anno circiter 1076 aut sequenti improbis Manassis archiepiscopi moribus Remos deserere fuisset coactus, canonicatu in collegiata S. Cuniberti Ecclesia donatum fuisse, contendunt, idque idcirco quod Sanctus anno 1079, quo præfatam epistolam Manasses scripsit, Cunibertinæ Ecclesiæ canonicus ratione obtenti in hac in adolescentia canonicatus vocari nequivisset, cum tunc beneficio hujusmodi, utpote a pturibus jam annis Ecclesiæ Remensis canonicus factus, sese haud dubie abdicasset. Res sane mihi C sat verisimilis apparet.

53. Attamen fieri potest, ut Manasses locutus fuerit de Sancto, veluti de Cunibertinæ Ecclesiæ canonico, quod, etsi non amplius tunc, aliquando tamen in hac canonicatum obtinuissét, eumque, utpote pravis suis moribus contrarium, pro canonico Remensi habere ex odio nollet; quod ut facilius credi queat, faciunt, quæ jam recitatis proxime subdit, hæc verba : « Cujus (Brunonis nimirum) societatem non magnopere affectamus, utpote de cujus vita et libertate penitus ignoramus; et quia, quando apud nos fuit, multis beneficiis a nobis in eum collatis, male et nequiter tractati sumus. » Ita quippe, ut Sancto apud Sedis Apostolicæ legatum invidiam conflet, Manasses bic loquitur. Ad hæc Sanctus a Cunibertino canonicorum collegio, in quo primum vitæ, ad canonum præscriptum exigendæ, sese dederat, Cunibertinus canonicus, etsi ad aliud canonicorum collegium jam transiisset, dici forsan adhuc potuerit, quod pro tempore, quo Remis versaretur, possessi in Ecclesia Cunibertina canonicatus fructibus dumtaxat renunciasset, ipso interim canonicatu canonicique Cunibertini titulo retento, ut ad hunc, si quando Remensi excidisset, redire potuisset. Duo certe diversa hunc in modum, maxime si legitima, ut fieri potuit, auctoritas intervenerit, beneficia possidendo in canones peccaturus Sanctus fuisse non videtur. Hisce itaque consideratis,eorum opi

nio, qui Brunonem, antequam Gallias adiret, Colo- A berrima tunc Remensi schola addixit, ut aliis in niæ in collegiata S. Cuniberti ecclesia canonicum exstitisse, autumant, non omnino improbabilis apparet, ac proin Historiæ litteraria Franciæ scriptores, dum sanctum, antequam Gallias peteret, et Ecclesiæ Cunibertinæ canonicum faciunt, et in hac fuisse educatum, affirmant, erroris indubitati arguere non ausim, licet interim contrarium æstimantium opinio probabilior appareat.

54. Et hæc quidem probabilior multo erit, si ad
id, ut Sanctus Ecclesiæ Cunibertinæ canonicus esse
potuerit, provectior fuerit quam quatuordecim aut
quindecim annorum ætas requisita. Sanctus enim,
cum id circiter ætatis esset, aut adhuc junior, Co-
lonia in Galliam litteras discendi ergo profectus jam
fuisse, Remisque studuisse videtur. Funebris enim B
Titulus, inter recudendos 56, quo S. Mariæ Ecclesiæ
metropolitanæ Remensis canonici Sancto paren-
tarunt, sic habet :

Quem tenerum docuit mater Remensis alumnum,
Propositi tenuisse fidem lætata Brunonem,
Migrantem ad Dominum lacrymis precibusque salutat.
Per tenerum autem alumnum quatuordecim aut
quindecim annorum, aut etiam paulo junior ado-
lescens hic intelligendus videtur. Ita autumo tum
quod adjectivum tener, dum ætatem afficit, ad pau-
cos hanc annos per se contrahat, tum quod Sanctus
Remis litteras humaniores didicerit, annoque circi-
ter 1047 philosophiam, cum verosimiliter annorum
circiter septemdecim dumtaxat esset, Turonis audire
inceperit. Et hoc postremum quidem infra probabo;
Sanctum autem Remis humaniores litteras didicisse,
fidem facit apud Mabillonium Præfatione in sæculi vi
Bened. part. 11, num. 85 Baldricus abbas Burgu-
liensis auctor coævus; ibi enim in carmine ad Go-
defridum Remensem nondum edito de S. Brunone
sic canit:

Et tunc Remis erat, Remis quoque Bruno studebat,
Bruno Latinorum tunc studii speculum.

Hic autem per Latinorum tunc studium non philo-
sophiam aliasve altiores scientias, sed litteras hu-
maniores, quibus linguæ grammaticæque Latinæ
studium comprehenditur, verosimillime, intelligit.

C

55. Et vero Sanctum, qui, cum juvenis admodum, ut dictum, Remis studuerit, verosimillime, ante- D quam hoc faceret, nec Parisiis, nec in alia Galliarum civitate litteris operam dederit, politiori litteratura seu humanioribus litteris sese Remis excoluisse, ipsimet Historiæ litteraria Franciae scriptores locosnpra cit. non obscure docent, poesi illum æque ibidem, quam aliis scientis, ut ævi, quo vivebat, mosferebat, incubuisse, asseverantes, ut verosimillime, dum pro scientiis, a Brunone Coloniæ Agrippinæ haustis, ejus apud Labbeum exstans elogium loco supra cit. laudant, minus ex hoc, quam verbis suis indicent, deductum voluerint, aut certe, quid ex eo consequeretur, minus perspexerint. Porro Sanctus tanto ardore tantoque successu humanioribus litteris seu linguæ Latinæ studio sese totum in cele

exemplum proponeretur. Ita ex ultimo, e duobus proxime huc transcriptis Baldrici, abbatis Burguliensis, versiculis colligendum videtur: « Bruno Latinorum tunc studii speculum. » Ad hæc quantum Sanctus nominatim in poetica facultate progressum fecerit, sufficienter ostendit vel solum ab eo compositum atque tum alibi sæpius, tum Parisiis a Judoco Badio cum cæteris sancti Viri Operibus anno 1524 excusum Paræneticum ad cœlestia capessenda Epigramma, utpote in cujus versibus, ut ut ad artem omnino non exactis, ea tamen quam in aliis pene omnibus poetis sæculi XI, quo Sanctus floruit, frustra quæras, et venustas et elegantia mirifice elucet.

56. Integrum id speciminis loco huc transcribo. Sic habet :

Mortales Dominus cunctos in luce creavit,

Ut capiant meritis gaudia summa poli.
Felix ille quidem, qui mentem jugiter illuc

Dirigit atque vigil noxia quæque cavet!
Nec tamen infelix, sceleris quem pœnitet acti,
Quique suum facinus plangere sæpe solet.
Sed vivunt homines, tanquam mors nulla sequatur,
Et velut infernus fabula vana foret,
Cum doceat sensus, viventes morte resolvi,

Atque erebi pænas pagina sacra probet ;
Quas qui non metuit, infelix prorsus et amens
Vivit et extinctus sentiet ille rogum.

Sic igitur cuncti mortales vivere curent,

Ut nihil inferni sit metuenda patus. Nec minus Sanctus, uti ex dicendis pronum erit colligere, altioris ordinis scientiis, quam poetica facultate sese studuit imbuere. Verum ubi hasce ac nominatim quidem philosophiam didicit? Pro civitate Parisiensi stant non modo Blomenvenna verbis num. 50 huc transcriptis, Surius in Sancti Vita, aliique Ordinis Carthusiensis scriptores non pauci, verum etiam, quos omnes nominare non vacat, alii nonnulli, ac nominatim in Universitatis Parisiensis Historia, anno 1665 a se edita,tom I, pag. 467 et seq. Cæsar Egassius Bulæus, qui, licet Sanctum Parisiis philosophiæ incubuisse, aperte ibidem non edicat, satis tamen id indicat, quique, quod reliqui non faciunt, opinionem suam, qua præterea Sanctum Parisiis docuisse, autumat, probare etiam nititur. 57. Ac ad id quidem tres conjecturas adhibet diversas, Omnium postremam, cum tantum eo tendat, ut Sanctum Parisiis, quod infra dumtaxat discutiendum, docuisse probet prætermitto, solumque duas reliquas examino. Harum posterior « petitur (verba sunt Bulai) ex auctore anonymo, qui Historiam a Roberto ad mortem usque Philippi I perduxit, quique Brunonem novit aut nosse potuit. Ille autem iis eum accenset, quos prope certum est studuisse et docuisse Parisiis. «Hoc tempore,» inquit, nempe circa annum 1060, » tam in divina, » quam in humana philosophia floruerunt Lanfran>>cus Cantuariensis episcopus, Guido Langobardus, » Manigaudus Teutonicus, Bruno Remensis, qui

ætatis suæ annum nondum attigisset. Ruit itaque et altera, qua Parisiis a Brunone philosophiam fuisse exceptam probetur, formata a Bulæo conjectura. Et vero Sanctum non Parisiis, sed Remis vel Turonis philosophiæ incubuisse, dicendum; Remis quidem, si Berengarius in scientia illa magister ei non obtigerit, Turonis vero, si obtigerit.

<«< postea vitam duxit eremiticam. » Nemo autem A demum, ut docui, 1030 circiter natus, decimum dixerit, Viros illos docuisse Remis. » Ita ille, qui, quamquam Sanctum philosophiæ Parisiis incubuisse, expresse non edicat, satis tamen id innuit, cum, Parisiis studuisse eum, prope certum esse velit, simulqué, quo rem evincat anonymi textum, quo Sanctus in philosophia floruisse, asseritur, in medium adducat. Verum unde, quæso, Brunonem non alibi quam Parisiis philosophiæ incubuisse, aut etiam scientiam hanc docuisse, certum esse potest? 58.Sane Brunonem philosophiam Remis docuisse, ex infra dicendis ac nominatim ex ipso, quod hic Bulæus laudat, Fragmento historico verosimilius apparet, ut proinde contrarium sit incertum, debeatque vel hinc Bulæi conjectura, de philosophia a Brunone Parisiis excepta, pro admodum incerta haberi; an vero de aliis, quos anonymus a Bulæo adductus laudat, certior sit, aliis examinadum relinquo, et ad alteram scriptoris hujus conjecturam jam venio. « Hæc est ex Chronici Malleacensis (verba iterum sunt Bulæi) manuscripto codice, qui servari dicitur Parisiis in bibliotheca Puteana, quique ab auctore conscriptus est circa annum 1160, et in lucem editus a Philippo Labbeo. In eo autem leguntur hæc verba ad an. 996: « Gerbertus docuit >> Fulbertum, Carnotensem episcopum. Hic iterum >> Fulbertus docuit Berengarium canonicum S. Mar>>tini. Qui item Brunonem Remensem et alios mul»tos hæredes philosophiæ reliquit. Bruno quidem >> perfectus philosophus et eremita apud Calabriam >> multorum monachorum Pater obiit in Christo. >> At ubi Berengarus eum hæredem philosophiæ reliquit? Certe ubi ipse docebat; at non legitur docuisse Remis, sed Turonis, et præsumitur docuisse Parisiis post mortem Fulberti Carnotensis præceptoris sui. Itaque verisimile est, Brunonem eum (in philosophia nimirum) Lutetiæ audivisse. »

60. Ac horum quidem primum idcirco placet, quod Sanctum diu Remis studuisse et docuisse, et ex jam dictis et ex porro dicendis certum omnino sit; postremum vero, quod utique, si revera Sanctus, ut Chronicon Malleacense tradere videtur, in philosophia Berengarium audierit, factum id esse ibi, ubi hic docebat, verosimillimum appareat. Ut Bitaque Remisne, an Turonis philosophiæ placita Bruno exceperit, definiri utcumque queat, habueritne hic in philosophia Berengarium (magistrum, est indagandum. Ac Sanctum quidem in philosophia magistro usum esse Berengario, mea est opinio, quam ut probem, primo eos, qui illi adversantur aut certe non favent, convenio. Marlottus postquam Historiæ metropolis Remensis tom. II, pag. 135 S. Brunonem dixit præceptorem, in philosophia videlicet, nactum fuisse Berengarium, S. Martini Turonensis canonicum, statim addit, «< si chronographo Malleacensi, Brunonis coætaneo, credatur.»> Mabillonius fidei professioni S. Brunonis, quam tom. IV Veterum Analect, pag. 400 edidit, annotationem hanc præfixit: «Deoduini epistolæ propter C argumenti affinitatem subjicere visum est S. Brunonis fidei professionem, quam morti proximus edidit, damnata hæresi Berengarii, cujus discipulus fuerat, si fides est Chronico Malleacensi. » Duo itaque viri illi eruditi, Marlottus nempe et Mabillonius, quidquid Chronici Malleacensis auctor verbis num. 58 a Bulæo adductis scribat, pro indubitato non habuere, Brunonem in philosophia magistro usum umquam esse Berengario. Nec tantum rem hanc dubiam, verum etiam a vero alienam autumavit Mabillonius.

59 Hactenus Bulæus, contendens videlicet, non tantum Sanctum nostrum philosophiæ placita Parisiis excepisse, verum etiam ibidem in hisce magistro usum esse Berengario, Turonensi S. Martini canonico» viro illo ex sparso hæreseos suæ, qua realem Corporis et Sanguinis Christi in Eucharistiæ Sacramento præsentiam negavit, Calvinoque et ejus sequacibus prælusit, veneno per omnem late Euro- D pam notissimo. Verum cum Berengarius (adi Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tom. IX, pag. 140) Parisiis docuisse nuspiam legatur, sitque proinde, uti ipsemet Bulæus verbis recitatis satis indicat, an ibidem revera ille unquam docuerit, admodum dubium, cur Turonis hunc, ubi docuit, a Sancto in philosophia auditum fuisse, e recitatis Malleacensis Chronici verbis potius non intulit? Sane cum Berengarius, a Lanfranco variis disputationibus devictus, et a discipulis propterea desertus, Parisios et scholas dimittere, Turonasque repetere, ex ipsiusmet Bulæi opinione sub annum 1038 fuerit coactus, nequiit profecto Sanctum in philosophia ibidem habere discipulum, utpote qui tunc, anno

61. Etenim Præfati one in Sæculum vi Benedictinum num. 7 circa medium sic scribit : «< De hac propagatione (doctrinæ et eruditionis) agens sancti Maxentii chronographus, eam, tanquam e fonte, repetit a Girberto seu Gerberto monacho Auriliacensi, qui Fulbertum Carnotensem docuisse dicitur. Fulbertus vero, ait, ille, « docuit Berengarium >> canonicum sancti Martini : qui item Brunonem Re>> mensem et alios multos heredes philosophiæ reli» quit: » quo ex loco nonnulli colligunt, Brunonem, sacri Carthusiani Ordinis institutorem, Berengarii discipulum exstitisse. Verum præterquam quod illius Maxentiani chronographi auctoritas tanti non est, ut id adstruere valeat, certe ipsa chronographi verba longe aliter interpretanda videntur. Hæc enim verba, « qui item Brunonem Remensem » etc. non ad Berengarium referenda sunt, sed ad Fiibertum, qui Berengarium docuit,quii tem Brunonem Remen

« PoprzedniaDalej »