Obrazy na stronie
PDF
ePub

eam non narrant, imo narrare possunt aut de- A
bent juxta propositum suum, nam omnes parum de
sancto Brunone, et nihil de illius conversione ha-
bent, ut videre est supra, si unum excipias Guiber-
tum de Novigento. Et nihilominus audet Launoius
pronuntiare, « vix ullum reperiri figmentum,quod
« validius juxta ét frequentius confutetur, » cum
e contrario nihil sit invalidius auctoritate negativa
qua utitur, tot testimonia producens, nihil adver-
sus veritatem hujus historiæ testificantia.

sim priorum Chronici auctor, et Carthusianus Majorevensis itidem anonymus, quorum alter (adi num. 12 et seqq.) certo ante annum 1313, alter anno 1298, uti ipsemet affirmat, scriptioni manum admovit. Paulo plura, huc facientia, Carthusianus noster anonymus, qui annalium ordinis sui librum quartum hactenus non vulgatum contexuit, suppeditat. Verba tamen ejus huc transcribere visum non est, quod pauca jam adducta, quod probandum erat, sufficienter evincant. Nec hoc tantum ex illis habetur, verum etiam Gersonem, contra hac Launoius in sua de vera causa secessus S. Brunonis in eremum Dissertatione cap. 2 præterea vult, primum non fuisse, qui anno circiter 1420 feralem de infausto Parisiensi doctore narrationem, aut, quemadmodum hanc vocat, fabulam,

Ad alia modo, quæ sequenti § discutienda. mox dixi, progrediamur.

§ XIX. Quid contra prodigiosam anastasim, qua doctus Parisiensis, sese damnatum, publice e feretro denuntiarit, universale scriptorum omnium, qui, integro primo et forte etiam secundo post rem gestam sæculo labente, floruerunt, silentium valeat, et an, hoc stante, certam illam aut etiam verosimilem possint efficere testimonia antiqua supra adducta.

320. «Quod autem addit, et frequentius confule«tur, si considerentur ex iis scriptoribus,» quos citavit. « plures, qui seorsim eamdem narrationem «<et narrationis appendicem evertunt,» id certe verum non apparet ex discussione, quam de scriptorum eorum auctoritatibus superius fecimus, cum B aliquandiu jam ante confictam, in litteras miserit. ne unus quidem eorum seorsim, nec conjunctim dictam narrationem, aut ejus appendicem evertat, sed nec tantisper concutiat. » Hactenus Carthusianus anonymus, volens nimirum, argumento negativo contra Launoium, qui ei nimium attribuit, nullam omnino vim inesse, ac proin prodigiosam doctoris anastasim scriptorum antiquorum de hac silentio non tantum non negari, sed nec ulla ratione concuti, nedum convelli. Verum contra hanc roboris non nihil habere præcipuorum e laudatis a Launoio scriptoribus antiquis silentium, jam supra edocui; quantum autem scriptorum prorsus omnium, qul, integro primo et forte etiam secundo post rem gestam sæculo labente, floruerunt, silentium contra eamdem valeat, § sequens aperiet, uti etiam an Launoius in conclusione, de qua hic, celebrem de doctoris damnati spectaculo narrationem, e solo auctorum, quos laudat. silentio pro falsa merito habeat,et velut commentum ac fabulam explodat conclusione decima et ultima de qua ut nonnulla ante hic adhuc dicam, instituti mei ratio exigit.

[ocr errors]

322. Ex adductis a Launoio contra luctuosam doctoris Parisiensis historiam esse nonnullos, qui huic nonnihilsilentiosuoofficiant,quatuor§§proximeprægressis edocui. Nunc dispiciendum, quid contra feralem illum eventum universale illorum omnium,ac C maxime eorum, qui, integro primo ac forte etiam secundo post rem gestam sæculo labente, seu, cum hæc nondum litteris mandata fuisset, floruerunt, scriptorum antiquorum silentium valeat. Launoius Dissertationis suæ sæpissime jam laudatæ locis non paucis mirandum illud memoratuque, si accidit, dignissimum prodigium, veluti indubitatam falsitatem, anilem fabulam, putidumque commentum traducit, idque unice, quod a scriptoribus antiquis, quos laudat, litteris commendatum non sit. Verum an recle? Neutiquam sane, uti ex tis. quæ num. 258 modo dixi, satis patet, ampliusque ex iis, quæ jam nunc dicturus sum, patescet. En unum alterumve, ut alia omittam, exemplum, quo, quæ facta traduntur nec tamen a scriptoribus synchronis litteris consignata reperiuntur, fabulis continuo commentisque accensenda non esse, docemur, Benedictus XIV papa de servorum Dei beatificatione et beatorum canonizatione lib, mn, cap. 10. num. 3, circa finem ita memoriæ prodit : « Fama erat, sanctos Faustinum et Jovitam, patronos Brixianæ urbis, in armis aureis apparuisse ad ejusdem tutamen adversus Nicolaum Picininum, Mediolanensium copiarum præfectum, ipsam obsidentem ac maxima vi oppugnantem. Sed a plerisque dubitabatur de miraculo hujus insignis apparationis, silentibus videlicet historici: Brixianis æquævis, illudque narrante Elia Capreolo, qui octoginta integris annis post solutam obsidionem decessit et fabulosa quædam suis com

321. Ultimo itaque,uti hac vult,ex unanimi auclorem omnium, quos adduxit, silentio sequitur, « post annos a condito Carthusianorum ordine ducentos quadraginta et amplius, fictam esse illam de doctoris vel canonici Parisiensis anastasi narrationem, quæ S. Brunonem in eremum impulerit. Hic est, » inquit, «palus terminalis, quo hæc narratio defixa retinetur, hæc esi temporis epocha, quæ nullum fabu- D larum vindicibus tergiversandi locum relinquit. Famosa ergo de doctore, qui publice e feretro sese damnatum, vociferatus sit, naratio post annum demum 1324, utpote ad quem a condito primum Carthusianorum ordine seu ab anno ex dicendis 1084 effluxere anni omnino 240, ab otiosis hominibus tuerit conficta, si Launoio assentiendum hic sit, Verum narrationem illam, si reipsa, quod an factum sit ex infra dicendis statues, fuerit conficta, diu ante dictum annum 1324 confictam esse, necesse est. Eam enim jam ante hunc annum litteris prodidere scriptores nonnulli antiqui, §§ 11 et 12 recensiti, acin primis quidem, ut reliquos missos faciam, Carthusianus anonymus quinque primorum Carthu

194

mentariis inseruit; cum opera et studio cardinalis A quod militat, vel magis, vel minus, prout rerum tem

Angeli Mariæ Querini binæ litteræ inventæ sunt Ludovici Fuscareni ad sanctum Laurentium Justinianum, tunc patriarcham Venetiarum, quæ rem totam in aperto ponerent. >>

porumque adjuncta fuerint, vero efficiat absimile; ad quod, ni argumentis negativis locum nunquam esse velis, non requiritur, ut certum, sed tantum ut verosimile sit, rem a scriptoribus antiquis, qui perierint, memoriæ proditam non fuisse; hoc autem habetur, si certo sciatur, a nullis scriptoribus antiquis, modo adhuc exstantibus, litteris consignatam inveniri, quorum aliqui aut unus saltem alterve verosimiliter tales sint, ut eam, si fuisset, scituri, scitamque commemoraturi fuissent. Accipe alterum modo rei, quæ accidit, nec tamen a scriptoribus synchronis memoratur, exemplum.

323. Etenim cum quatuordecim annis post Brixiam ab obsidione liberatam Fuscarenus ejus civitatis administrationem suscepisset, sibi a Veneto senatu demandatam, biduo post aditam provinciam rumor increbuit, consilium initum fuisse a quibusdam religiosis viris inde asportandi Venetias corpora sanctorum Faustini et Jovitæ ; ac nisi ipse religiosos illos opportune servasset, populi ira ferroque periissent. Fuscarenus in allatis epistolis causam aperiens pii furoris, qui mentes Brixianorum incenderat, hæc habet: « Memores sunt, cum circumvallati, B petiisse ac porro impetrasse S. Franciscum Assisia

>> inclusi fame laborarent, ultima experirentur peri>>cula, visos ab hostibus tutores sanctissimos aureis » armis Brixiam tueri : quo miraculo attonitus Nico>> laus Picinimus, dux fortissimus, potiundæ urbis >> spem perdidit, supplicii petendi, aurumque ha» bendi aviditatem remisit. Quas ob res difficilius » his corporibus carerent. » Fuscareni epistolæ integræ insertæ sunt in epistola prædicti cardinalis typis edita et ad Patrem Cyprianum Benagliam abbatem et præsidem generalem congregationis Cassinensis data. Post quæ idem doctus cardinalis hæc ad rem subdit: << Superest tandem, ut una mecum fa>>tearis, argumentum, quod negativum critica artis >> magistri vocant, quoque aliqui ex ipsis haud ita ra»ro abutuntur ad convellendam monumentorum >> ecclesiasticorum auctoritatem, facile accidere » posse, ut omni ipsum auctoritate destitutum com» periatur. Certe triumphare illud quam maxime >> videbatur in subjecta huic epistolæ materia, nam >> veterum scriptorum silentium eo vehementius in >> eamdem torqueri poterat, quod plures modo >> suppetant commentarii, Brixianæ obsidionis tem» pore de obsidionis illius rebus conscripti.

324. « At quam vanus foret ille triumphus detecta >> a me Fuscareni litteræ ostenderunt. Undenam, » per Deum immortalem, certo divinare se posse, » confidet criticorum illorum natio, priscis illis » monumentis, quibus ipsi præcipiti ausu bellum >> indicunt, testimonia hujuscemodi olim defuisse, » cum tot sæculorum lapsu, forte malo fato, aut » omnino interierint, aut in tenebris adhuc deli» tescant? » En sane præclarum facti exemplum, quod, etsi revera acciderit, ab auctoribus tamen synchronis memoriæ proditum non invenitur. quodque idcirco semper aut pro falso habitum, aut certe in dubium revocatum fuisset, nisi Fuscaremi litteræ, quæ lucidissimum ei testimonium perhibent, ab eminentissimo cardinale Querino detectæ fuissent; qui interim hinc argumenti negativi vim nimium elevare videtur. Etsi enim hoc non sufficiat, ut quidlibet, cui opponitur, a vero pronuntietur alienum, id tamen (adi num. 258) roboris sibi non rara habet adjunctum, ut factum, contra

C

D

325. Ab Honorio tertio, summo pontifice, celeberrimam indulgentiam, quæ « Porciunculæ » dicitur,

tem, nulli prorsus scriptores, synchroni, imo ne ipsi quidem, qui vitam ejus omnem ac gesta ex instituto diligentissime descripserunt, Thomas Celanus et S. Bonaventura. Hinc sæculo sexto decimo potissimum non defuerunt, qui indulgentiam illam S. Francisco ab Honorio unquam fuisse concessam, vel animo obfirmato negarint, vel saltem in dubium revocarint, hac insuper ratione ad id impulsi, quod disciplinæ usibusque, qui S. Francisci ætate in ecclesia viguerunt, indulgentiæ tam amplæ, quam sit Portiunculana, concessio minime congrueret. Verum sæculo proxime elapso ex antiquis codicibus in lucem tandem (Adi operis nostri tom. II Octobris, p. 887 et sequenti) fuere prolata testimonia, quadraginta circiter post obitum S. Francisci annis, cum indulgentia illa jam tum, quod nullæ de ea litteræ pontificia exstarent, in dubium revocata aut etiam negata a nonnullis fuisset, a B. Benedicto Aretino, per ipsum S. Franciscum in ordinem olim admisso, atque a Raynerio de Mariano, hujus Benedicti socio, reddita, quibus hi ambo, dictam indulgentiam et per S. Franciscum petitam et ab Honorio tertio concessam fuisse, e narratione, sibi hac de re a fratre Masseo de Marignano, qui præsens adfuerat, facta, testantur. Accessit potissimum et testimonium aliud, quo Petrus Zalfanus (videsis eumdem operis nostrit. II Octobris, p. 890) testatus est, sese in ecclesia Sanctæ Mariæ de Portiuncula præsentem adfuisse, cum in ea S. Franciscus, septem astantibus episcopis, acceptam ab Honorio indulgentiam promulgaret. Tria porro hæc testimonia dubitare non amplius sinunt, quin insignis illa indulgentia et per S. Franciscum reipsa fuerit petita, et eidem per Honorium concessa, et tamen rei hujus, ut jam dictum, nulli prorsus scriptores contemporanei ac ne ipsi quidem Francisci biographi, ut ut res omnes, ab eo gestas, calamo diligentissime complexi, meminerunt; quod sane argumento est perquam valido, continuo consequens non esse, ut res, quæ a scriptoribus contemporaneis non memorantur, indubie falsæ sint. 326. Jam vero, cum pronum admodum sit, ut res, quæ, etsi gestæ, a scriptoribus contemporaneis non memorantur, silentio etiam a sequioris ævi seripto

B

В

admodum validum, omnia tamen simul accepta, nunquam eam habuisse locum,verosimile sane reddunt eo fere modo, quo rationes plures, quæ ad assertionem quampiam stabiliendam concurrunt, solide hanc probalilem nonnunquam, si simul accipiantur,efficiunt, etsi interim singulæ,seorsum acceptæ, parum sint validæ, Et vero cui verosimile non appareat,nunquam habuisse locum prodigium hujusmodi, quod a scriptoribus omnibus proxime dictis silentio præteritur,quodque tamen, si accidisset, per omnium ora et calamos fuisset volitaturum, utpote simul futurum et notatu dignissimum et in opinione, quæ hic discutitur, quæque id publice coram innumera propemodum populi multitudine factum, statuit, omnibus passim notissimum?

ribus prætereantur continuo sane non est, quod tam A mentis negativis vix ullum, scorsum sumptum, sit ab his, quam ab aliis subticetur, pro falso seu pro non facto habendum, ac proin perperam Launoius prodigiosam doctoris Parisiensis anastasim, quod nec a scriptoribus contemporaneis, nec ab aliis, qui serius post rem gestam floruere, litteris consignata reperiatur, velut inane commentum anilemque fabulam explodit, a veritate omni dubio procul longissime alienam. Nec est cur pro Launoio reponas, antiqua equidem testimonia jam adducta pro indulgentia Portiunculana exstare, legitimamque, ob quam hujus mentio scriptoribus synchronis haud fiat, rationem posse afferri; etsi enim servati a scriptoribus contemporaneis ipsisque S. Francisci biographis de indulgentia Portiunculana silentii ratio non inepta, uti iterum in eodem operis nostri t. II Octobri, p. 890 videre licet, repsa adducatur, fieri tamen potest, ut tam undecimi, quo prodigiosa doctoris anastasis contigisse narratur, quam sequentis sæculi scriptores ob causam nobis ignotam hujus non meminerint: aut, si id displiceat, omnem prodigii illius luctuosique eventus mentionem omittere potuerunt, non quidem, quod legitima quadam ad id impulsi fuerint causa, sed quod in rebus, tempore suo gestis, memoriæ prodendis accurationem aut nullam fere, aut certe mediocrem duntaxat adhibuerint. Apparitionem, qua SS. Faustinus et Jovita Nicolaum Picininum, Mediolanensium copiarum ducem ejusque milites, civitatem Brixianam vi maxima obsidentes, terruerunt, litteris non mandarunt historici Brixiani æquævi, et tamen silentii hujus rationem quæ sat certo sit legitima nullam invenio afferri; unde ea, quam admisere, omissio vel ignotæ nobis causæ, vel modicæ, quam hi in temporis sui rebus adnotandis adhibuerunt, accurationi attribuenda videtur.

C

327. Quod autem ad supra laudata testimonia, quæ, silentibus licet auctoribus contemporaneis, indulgentium Portiunculanam certam efficiunt, spectat, nihil hoc ad rem facit; liquet enim vel hinc, fieri posse, ut, licet factum quoddam, re centioribus relatum, ab omnibus scriptoribus contemporaneis silentio prematur, re tamen ipsa acciderit. Quod cum ita habeat, perperam sane publice e feris, qui, sese damnatum, astantibus falsam docto- D retro denuntiarit, historiam indubie falsam pronuntiaris hac sola de causa, quod ab auctoribus contemporaneis litteris commendata non sit. Nec, quod præterea a scriptoribus aliis, qui serius floruerunt, silentio prætereatur, recte eam Launoius, ut jam dixi, indubie falsam asserit. Verum an saltem luctuosus ille eventus, quod a scriptoribus omnibus tum synchronis, tum aliis qui, integro primo el forte etiam secundo post rem gestam sæculo labente, floruerunt, silentio prematur, pro admodum dubio aut etiam pro probabiliter, seu etiam verosimiliter falso nequit haberi? Ita omnino existimo; etsi enim ex omnibus, quæ horum aliquod supra etiam adductorum de ferali historia silentium suppeditat, argu

328.Neque hic reponas,prodigiosam illam anastasim, qua doctor tantisper redivivus feralis de se judicii denuntiatione ingentem hominum multitudinem terruerit,ut ut silentio a scriptoribus æqualibus et subæqualibus sit suppressa, ab iis tamen, qui non adeo diu post hosce floruerunt, commemorari. Etenim, qui primus luctuosam hanc historiam in litteras misit, Carthusianus est anonymus, qui quinque primorum Carthusia priorum Chronicon, cujus § 1 notitiam dedi, concinnavit; hic autem, ut ibidem etiam docui, scriptioni manum verosimillime non ante annum 1250, imo forte ne ante annum quidem 1300 circiter admovit, idque proinde non prius fecerit,quam cum jam anni amplius centum et quinquaginta, imo forte ducenti post gestam seu post horribilem eventum essent elapsi. Dices quidem,scriptorem illum forte jam inde ab anno circiter 1220 aut paulo etiam citius floruisse,sibique prælucentem habuisse scriptorem antiquiorem, e quo, quæ de doctoris redivivi prodigio pulsoque hinc in eremum sancto Patre suo refert, deprompserit. Ast nec unum, nec alterum veritati consonum ullatenus apparet.Imo vero, ut ad id, quod ultimo loco ponitur, primo respondeam, scriptorem nullum antiquiorem, e quo sua hauserit, primorum quinque Carthusiæ priorum Chronici auctori præluxisse, ex ipsa, qua hic initio utitur, loquendi formula colligendum videtur. Hæc enim sic habet: «< Anno Dominicæ Incarnationis 1082 vel circa illum, dum solemne studium floreret Parisiis, etc., tale prodigium ibi dicitur accidisse. Quidam enim doctor,» etc. Quibus verbis anonymus ille chronologus indicare videtur, sese, quod subjungit doctoris redivivi, prodigium, non in scriptoribus monumentisve antiquioribus legisse, sed ab aliis, viva voce rem narrantibus, accepisse.

329. Ad hæc idem chronologus, si quid alibi e scriptoribus se prægressis acceptum in sancti nostri Vitam intulit, lectorem rei monet, imo etiam horum nomen prodit. Num 10. transcripturus, quæ de S.Brunone ejusque sex sociis in S. Hugonis Gratianopolitani episcopi Vita, a Guigone, quinto Carthusiæ priore scripta, leguntur, verba hæc præmit

tit: « Ut utar omnino verbis scriptis in Legenda A invenitur, tali sque videri potest. ut, si contigisset,

commemorata verosimiliter ab hisce fuisset, nec propterea tamen illam falsam esse, aut parum verosimilem, merito quis pronuntiarit. Fateor, sic habet: verum quid tum? Cur cædem illam, ut ut notatu dignissimam notisimamque, scriptores synchroni silentio præterierint, rationes non ineptæ apud nos tom. IV Septembris, in quo de sanctis illis martyribus a pag. 308 actum, in Comment. ad horum Acte prævio, § 7 redduntur; quod cum fieri potest, seu potius fit, argumentis negativis, quæ a scriptorum silentio petuntur, vim uullam inesse, apud omnes in confesso est.

331. Accedit, de celeberrimorum illorum martyrum cæde (unde, quidquid contra hanc probabilitatis

Vitæ S. Hugonis episcopi memorati; » ac deinde recitatis omnibus, quæ ad S. Brunonem ejusque socios spectant, Guigonis verbis subjungit : « Omnia. prædicta sunt verba domni Guigonis scripta in Vita S. Hugonis Gratianopolitani episcopi. » Num. 24 et ultimo ubi tempus, quo sanctus post egressum e Carthusia diem extremum clauserit, e quatuor primorum Carthusiæ priorum Chronico, antiquis Guigonis (adi num. 6) Consuetudinibus præfixo, designavit, mox subdit: «Sicut in libris Consuetudinum domni Guigonis, quæ sunt in domo Carthusia, continetur. >> Quod si itaque, quam narrat, prodigiosam doctoris anastasium e scriptoribus vetustioribus hausisset, id verosimillime etiam aut indicasset, aut hos etiam nominasset, maxime cum feralem B ex auctorum silentio oriri posset, eliditur) constare illam historiam narraturus, præmittat: << Tale prodigium ibi dicitur accidisse, » facileque ac opportunum, ut rei adeo, miræ fidem faceret, fuisset adjungere, a quibus ea dicatur seu narretur. Jam vero, cum hæc ita habeant, verosimillimum utique, ne dicam indubium, apparet, scriptores antiquiores, a quibus Parisiense prodigium memoriæ proditum fuerit, anonymo quinque primorum Carthusia priorum chronologo, seu vetustiori sancti nostri biographo non præluxisse; ut proinde hoc ex capite fidem majorem suæ de doctoris damnati anastasi narrationi nequeat adjungere. Porro cum laudatus chronologus seu sancti biographus, ut jam dictum, scriptores antiquiores, si quos ad horribilem de C doctore narrationem adhibuisset, nominaturus verosimillime fuisset, nec tamen Cæsarium nominet, consectarium fit, ut scriptoris hujus num. 211 datam narrationem verosimillime aut non viderit, aut hanc a sua existimarit diversam.

cir

330. Quod jam pertinet ad annum 1220, quo citer aut etiam paulo citius anonymus quinque primorum Carthusia priorum chronologus seu sancti nostri biographus floruerit, id ex dictis num. 12 et seqq. verosimiliter secus habet. Nec, etsi ita haberet quidquam inde, quo luctuosa doctoris Parisiensis historia sat certa aut etiam verosimilis redderetur, posset confici. Fac enim, laudatum chronologum,qui primus eam litteris commisit, anno circiter 1220 manum scriptioni reipsa admovisse sic equidem D adhuc annis circiter quadraginta et centum a re esta abfuerit ac proin temporis spatio longiori, quam ut ei fidem indubitatam conciliare queat. Quamvis enim subinde fiat, ut factum, etsi a scriptoribus, qui integro amplius post id gestum sæculo floruerunt, duntaxat commemoratum, pro verosimili, imo etiam pro certo sit habendum, id tamen, ut apparet, locum habere non potest, quando, uti hic fit, factum seu res, quæ controvertitur, est hujusmodi, ut, si contigisset unquam, ab ipsis etiam scriptoribus synchronis ac coævis verosimiliter commemorata fuisset. Ast, inquies, cædes S. Mauritii, sociorumque, legionis Thebææ militum martyrum, a scriptoribus contemporaneis memoriæ prodita non

tum e multis in Comment. proxime cit. adductis, tum maxime e S. Eucherio Lugdunensi episcopo, qui primus illam in litteras misit, quique quamvis sæculo demum quinto floruit, e genuinæ tamen traditionis fonte, quem ipsemet assignat, sua deprompsit.At vero nec universalis silentii, quo, qui integro, amplius primo post rem gestam sæculo labente floruerunt, scriptores prodigiosam doctoris anastasim prætereunt, ratio ulla sat idonea reddi potest, nec de horrenda hac historia ex ullo monumento constat, nedum ex anonymo primorum quinque Carthusiæ priorum Chronici auctore, qui, unde illam hauserit. non edicit, nec aliunde habetur compertum. Et vero, cum hic, ut jam docui, scriptores antiquiores, e quibus hauserit, sibi prælucentes haud habuerit, quo tandem ex fonte, cui tuto fidere possimus, narrationem suam deprompsisse queat? An forte ex fama publicove rumore? Verum quam incertus hic auctor sit, nemo non novit. An ex ordinis sui traditione? Ita sane, qui Parisiensis prodigii pulsique hinc in eremum S. Brunonis historiam tuentur, existimant, ac porro, ut opinionem suam propugnent affirmare debent. Verum an illa ordinis Carthusiensis traditio genuinæ traditionis nomen mereatur, cui etiam, quanti ad asserendam prodigii Parisiensis veritatem valeat, infra discutia m, cum prævie, quod præsenti § facere constitui, examinaro, an reliqua pro Parisiensis, qui sese damnatum publice denuntiarit, doctoris anastasi §§ 11 ac 12 adducta scriptorum antiquiorum testimonia certam eam aut etiam verosimilem, stante universali scriptorum silentio proxime dicto, possint efficere.

332. Cum scriptores illi omnes narrationem suam vel ex ipsa jam discussa quinque primorum Carthusiæ priorum chronographi narratione, aliqua duntaxat in hac facta pro arbitrio mutatione, acceperint, aut certe e scriptoribus aliis, quorum etiam narratio suam isti originem debeat, indubie deprompserint, prodigio utique fidem majorem,quam, qui primus illud in litteras misit, dictus chronologus mereatur, conciliare non possunt, etsi interim,ut jam supra docui, eorum testimonia evincant, prodigiosam doctoris Parisiensis anastasim fuisse et

diutissime pluribus indubitanter creditam, et diu A nico judicium pro accurato possit haberi. Quod ut

etiam ante Joannis Gersonis ætatem, contra ac Launoius vult, litteris consignatam. Quid itaque singulorum illorum scriptorum, quos §§ 11 et 12 videsis enumeratos, auctoritas hic valeat, pluribus indagandum non est. Verum, ut ut res ita habeat, nec ratione ulla satis solida contrarium queat probari, sunt tamen, qui, quemadmodum ex Notitiis mss. penes me exstantibus intelligo, Joannis Iperii testimonium, num. 222 huc transcriptum, magni faciendum contendunt. Ita autem idcirco autumant, quod, quamvis Iperius ante sæculum quartum. decimum non floruerit, ac proin, spectato diuturno

temporis spatio, quo a præstituta Parisiensis prodi

gio epocha seu anno 1082 abfuit, certum id atque in-
dubitatum sola sua auctoritate facere non possit, B
auctorem tamen antiquiorem reique gestæ synchro-
num, e quo, quæ de hac tradit, hauserit, sibi præ-
lucentem habuerit. Quodpostremum ut æstimaretur,
effecit Marteneus prævia sua ad Iperii seu S. Bertini
Chronicon, tom. III Thesauri Anecdotorum insertum
Admonitione. In hac enim sub finem ita loquitur :
«Hinc colliges, Chronicon istud Bertinianum tanto
majorem apud eruditos promereri fidem, quo anti-
quiores habet auctores, qui sui temporis res gestas,
prout viderant, aut a testibus oculatis audierant,
scriptis mandarunt, nec mirum videri debere, a
subsecutis auctoribus tanti habitum fuisse, ut, quæ

dicenda de rebus Belgicis habuerunt, ab eo accipere

non dubitaverint. >>

333. Iperius ergo, uti hic docet Marteneus, narratas in Chronico suo res ex antiquioribus, qui eas aut ipsimet viderant aut ex testibus oculatis audierant, scriptoribus accepit, hique, ut idem Marteneus in laudata Admonitione prævia etiam docet, numero tres fuere, videlicet Folquinus Bertinianus monachus, qui vetera monasterii sui instrumenta sæculo decimo in unum volumen retulit, Simon Sythiensis seu Bertinianus abbas quadragesimus secundus anno 1148 defunctus, qui Chronica Bertinianæ seu Sithiensis Ecclesiæ a tempore Roderici, id est, ab ineunte sæculo XI, quo monasterio Sithiensi Rodericus abbas præerat, ad suam usque ætatem descripsit, ac tandem anonymus, qui anno 1229 scribebat, Simonisque opus ad suum usque tempus prosecutus est. Jam vero cum unus duntaxat, nimirum Simon abbas, e tribus hisce scriptoribus, qui Iperio in contexendo Bertiniano Chronico præluxere, luctuosæ doctoris damnati historiæ, uti ex mox dictis liquet, fuerit synchronus, fuisse hanc ex illo ac proin ex auctore contemporaneo, qui eamdem saltem e testibus oculatis audiisset ab Iperio in chronicon Sithiense illatam summamque adeo fidem promereri inde conclusere. Et vero silato a Marteneo de Sithiensi Chronico, per Iperium conscripto, judicio standum sit, erit sane, cur quis, damnati historiam e Simonis abbatis opere reipsa esse ablperio depromptam,non immeritosuspicetur. Verum multum abest, ut Martenei de laudato Chro

C

pateat, unaque ex Iperii de luctuosa doctoris damnati historia testimonio nihil omnino ad hane aut certe parum admodum ponderis posse accedere, studiosus lector intelligat, subministratam a Stiltingo nostro tom. II Septembris, pag. 555, a num. 25 ad Martenei de Iperii Chronico judicium responsionem huc transcribo.

334. Sic itaque ibidem habet : « Mallem ego, ut laudatus editor (Marteneus nempe) accuratam de hoc Chronico crisim dedisset, quam laudes exaggeratas: ita enim lector studiosus melius intellexisset,

quid ex eo amplecti tuto possit, a quibus contra

cavere debeat. Certe chronotaxis plerumque vitiosa est in prioribus, hujus Chronici sæculis, ut patebit per decursum. Imo ne facta quidem relata in hoc Chronico tam certa esse tamque immunia ab erroribus, ut correctione sat frequenti non indigeat, non raro ostendere cogar. Conatur Chronici auctoritatem probare Martenius,quia Iperius secutus est Folquinum diaconum, Simonum abbatem et eorum continuatorem anonymum sæculi XIII, quem ait scripsisse anno 1229. » — « Ex quibus, inquit, «< ita >> Chronicon suum confecisse videtur Joannes Iperius >> ut eorum integras lucubrationes operi suo inseruis>>se merito censendus sit.» Ostendere id conatur verbis quibusdam allegatis quælperius de se proferre non

poterat, quaque idcirco antiquioribus attribuenda

sunt scriptoribus, quorum dicta eatenus non mutata Chronico suo Iperius inseruit. Verum vehementer suspicor, Martenium nunquam contulisse Chronicon Iperii cum tribus illis scriptoribus, a quibus eum tam multa mutuatum dicit. Certe si diligenter verba Iperii contulisset cum verbis anonymi continuatoris, qui est compilator Vitæ S.Bertini, a Mabilonio editæ, vidisset totum verborum sensum mutatum ab Iperio in facto, quod referetur in Appendice miraculorum num 25, ut ibidem observabo.

335. « Præterea si istos auctores tres diligenter contulisset et examinasset, vidisset paucissima ab iis narrari tanquam visa, sed pleraque ut longe præterita: eaque de causa non dixisset: «Chronicon » istud Bertinianum tanto majorem apud eruditos Ꭰ » promereri fidem, quo antiquiores habet auctores, » qui sui temporis res gestas prout viderant aut a >> testibus oculatis audierant, scriptis mandarunt.»> >> Inconsiderate et sine sufficienti examine hæc dicta sunt: nam pauca ex scriptoribus, qui viderant, aut facta suo tempore scripserant, hausit Iperius, saltem in primis sæculis Chronici sui longe plura ex iis scriptoribus, qui gestis, quae referebant, longe erant posteriores. Quin et plura ex aliis, quorum tantum non continuarem facit Martenius. Hæc de Iperio observanda censui, ne quis immodicis Martenci laudibus deceptus, me statim reprehendendum existimet, ubi viderit auctoritati istius scriptoris non acquiescentem.Nolim tamen debita laude. fraudare Iperium, cujus Chronicon utile et minime

« PoprzedniaDalej »