Obrazy na stronie
PDF
ePub

publica hactenus, licet excusum non donatum, A earum loco initium Breviarii Vitæ Guigouis supermecumque nihilominus a Patribus Carthusianis pro summa eorum humanitate communicatum, elucubravit, num. 101 conjicit, codicem illum, quem Carthusia Parisiensis asservat, scriptum fuisse tantum post annum 1257, circa quem Carthusia hæc primum fuit fundata, necdumque Statuta Rifferii, quæ antiqua vocantur, fuerant præscripta. Verum mox affirmat, et merito quidem, quæ in eodem codice de S. Brunone tribusque primis post hunc Carthusiæ prioribus reperiuntur, litteris mandata fuisse tempore Guigonis, quinti Carthusia prioris, idque constare ex alio ordinis Carthusiensis earumdem consuetudinum codice ms., a venerando Carthusia Montis-Dei Patre priore ad eum in Carthu

scriptum, quæ Vita eadem recenti manu continnata fuit in altero folio dimidiato, quod facile deprehenditur præcedenti folio, in quo sunt elogia præfatorum quatuor priorum,» alterique sequenti, in quo prædictus capitulorum indiculus continuatus fuerat, «< intersertum fuisse. Unde patet, dictum Guigonis elogium post illius mortem in præfatum codicem fuisse interjectum » seu illatum. Hactenus, si pauca exceperis, quæ, aliis characteribus adhibitis, claritatis causa adjeci, laudatus Ordinis Carthusiani annalista anonymus. Ex his porro, aliisque supra in medium adductis est consequens, et sæpius jam memoratum, etsi etiam Guigonis quinti Carthusiæ Prioris elogium contineat, Montis Dei codicem, et

siam transmisso, qui, quæ in codice Parisiensi de B quatuor primorum Carthusia priorum elogia, quæ Sancto nostro proximisque ejus quatuor in Carthusiæ Majoris prioratu successoribu selogia occurrunt, pariter complectitur, eorumque omnium, qui in ordine nune reperiantur, antiquissimus est, utpote in Majori Carthusia exscriptus, atque in domum Montis-Dei a Gaufredo, ejusdem proto-priore, anno, quo fundata hæc fuit, Christi 1136 transportatus, uti liquet ex ipso illo codice, ad cujus calcem hæc leguntur : « Ex eremo Çarthusia olim, modo eremi de Monte-Dei ab anno MCXXXVI. » Et inferius « Gaufredus, Prior de Monte-Deihabuit ex dono domni Guigonis. >>

hic Labbeusque loco supra cit. suppeditat, ipsomet Guigone in vivis adhuc superstite, seu ante annum 1138, quo hic vivere jam desierat, fuisse conscripta. Jam vero, cum res ita sit, summam sane hæc, quorum complexum ego deinceps annalista Carthusiani anonymi plus semel jam laudati exemplo «< quatuor primorum Carthusia priorun Chranicon » appellabo, simplicique Chronici nomine jam supra distinxi, fidem apud omnes merentur, utpote in litteras conjecta ab auctore, etsi non certo noto, rebus tamen, quæ in iis narrantur, synchrono ac verosimiliter ipsomet Guigone, primævarum Carthusiæ Consuetudinum, quibus eadem præfignntur, scriptore, qui equidem, si quæ de quatuor primis Carthusiæ Prioribus aé nominatim S. Brunone in Chronico illo referuntur, non scripserit, verosimillime saltem viderit ac approbarit.

7. Quapropter ut in ipso statim Commentarii hujus limine quoddam Vitæ Sancti nostri compendium, cui tuto fidi queat, studioso lectori exhibeam, S. Brunonis elogium, Chronico illi inclusum, eaque, quæ in hoc de illo narrantur, complectens, huc modo transcribo, quale apud Labbeum loco sapissime jam cit. exstat. Sic habet : « Magister Bruno,. natione Teutonicus ex præclara urbe Colonia, parentibus non obscuris [al. additur natus], litteris tam sæcularibus quam divinis valde munitus, ecclesiæ Remensis, quæ nulli inter Gallicanas secunda

5. Ita fere quantum ad substantiam laudatu annalista Çarthusiensis anonymus, qui præterea, S. Brunonis elogium, in codice suo antiquissimo des scriptum, elogioque, quod Labbeus loco supra cits exhibet, apprime, uti ex ejusdem scriptoris dictieruitur, consonum, cui, ejusdem sancti elogio,quos. Launoius e codice Parisiensi excerpsit, unum essed paucis additis, atque idem, affirmat, trium dein aliorum priorum, Londuininimirum, Petri Franci, seu Francisci, et Joannis Tusci, qui proxime post S. Brunonem Çarthusiam rexerunt, elogia integra, quæ et ipsa cum eorumdem elogiis, apud Labbeum loco supra cit. exstantibus, adamussim congruunt, e codice suo antiquissimo transcribit, ac mox, ne quis hujus, quod elogium, Guigoni adornatum, adnotato etiam hujus obitu, qui anno 1137 contigit, pariter contineat, antiquitatem supra adstructam D est, canonicus et scholarum magister, relicto sæforsan neget, ita prosequitur : « Hæc ibi de quatuor primis Çarthusiæ prioribus,statimque in eodem folio (verso scilicet) sub finem alterius (secundæ nimirum) paginæ eodem charactere, quo totus codex exaratus est, nulloque interjecto linearum spatio, sequebatur indiculus capitulorum consuetudinum Guigonis, qui in tribus paginis sequentibus continuatus fuerat.

6. « Sed postea priores lineæ hujus indiculi, quæ residuum alterius paginæ primi folii immediate, ut mox diximus, post breve elogium Joannis Tusci (quarti Çarthusia Majoris prioris) complebant, a recentiori manu, quæ nihilominus videtur vetustissima, obliterate (id est expunctæ) fuerunt, e

culo, eremun Carthus æfundavit, et rexit sex annis. Qui, cogente papa Urbano, cujus quondam præceptor fuerat, Romanam perrexit ad curiam, eumdem Papam solatio et consilio in Ecclesiasticis negotiis juvaturus. Sed cum tumultus et mores curiæ ferre non posset, relicta solitudinis et quietis amore flagrans, relicta curia, contempto etiam archiepiscopatu Rhegiensis ecclesiæ, ad quem, ipso Papa volente, electus fuerat, in Calabria eremum, cui Turris nomen est, successit [al. melius, secessit], ibique, laicis et clericis quamplurimis adunatis, solitariæ vitæ propositum, quandiu vixit, exercurt. ibique defunctus humatus est post egressum Carthutsiæ undecimo plus minus anno. »

anno 1727 transmisit.

8. Elogium hoc in Commentarii hujus decursu A alumnus, concinnavit, atque ad decessores meos usui non raro erit; notandum autem de cætero est, quatuor ultimas ejus voces, etsi in Carthusia Parisiensis codice, e quo illud Launoius in Dissertationem snam supra laudatam intulit, non inveniantur, retinendas tamen esse, cum et a Labbeo in codice Remensi S. Remigiii, et ab Annalium Carthusiensium libri quarti hactenus non vulgati auctore anonymo, tum in jam supra memorato codice, reliquis omnibus antiquiore, tum etiam in aliis, uti is ipsemet testatur, fueriut repertæ, exigique ad sensus complementum videantur. Ad alterum e duobus Chronicis, quod plura adhuc de S. Brunone suppeditat, quodque quale sit, et quando scriptum, hic etiam discutiendum, jam progredior.Aliud hoc non est, quam Carthusiani opus seu tractatus, de quo in B sua de Carthusianorum initiis Dissertatione num. 57 et aliis pluribus Joannes Columbi, Societatis nostræ sacerdos, fuse disserit, recte ibidem num. 61 probans, Tractatum illum concinnatum non fuisse a Guillelmo de Elbura seu de Yporegia, aut, si mavis, ab auctore tractatus de Origine et veritate perfectæ religionis, sive is revera, ut Columbi putavit, Guillelmus de Elbura sit, sive Boso, decimus septimus Carthusia Majoris prior, ut pluries jam laudatus annalista anonymus, qui Carthusiensium Annalium librum quartum hactenus non vulgatum scripsit, num. 55 contendit, seque postea probaturum promittit.

C

9. Quis interim fuerit, aut quod nomen habuerit alter ille Carthusianus, qui tractatum seu Chronicon, a Columbio memoratum, contexuit, nulla ratione comperire quivi, nullumque is operi titulum præfixit; unde factum, ut id ab aliis quidem «< Chronica de exordio Ordinis Carthusiensis,» ab aliis vero « Tractatus de narratione historiæ inchoationis et promotionis Ordinis Carthusiensis » fuerit vocatum. Et apte quidem tam hoc, quam illo titulo potuit insigniri; etenim, ut laudatus Columbi (neque enim opus illud integrum ad manum habeo) num. 49 de Carthusianorum initiis docet, in duas partes diversas est divisum, quarum altera complectitur Ordinis Carthusiensis inchoationem, altero S. Brunonem proximosque ab eo quatuor Carthusia Majoris Priores,suo quosque Ordine positos, elogiisque D præterea etiam ornatos,uti, quantum ad hoc postremum, intelligo ex littéris, Colonia Agrippina ad me datis ab Augustino Albenbruck, Societatis nostræ sacerdote, cum idem opus, apud Carthusianos ibidem exstans, rogatu meo hic fuisset scrutatus. Ego id a parte præcipua, quæ quinque primos Carthusia Priores, servato, quo Carthusiam rexere, temporis ordine, exhibet, « Primorum quinque Magna Carthusiæ Priorum Chronicon » deinceps appellabo, quemadmodum etiam ante me jam factum video in ms. quæ penes me est, de S. Brunone Diatriba Chronologico-diplomatica, quam F. Michael Morckens, Ordinis Carthusiensis Coloniæ Agrippinæ

10. Vir hic religiosus, scientia non minus, ut vel solum hoc opus abunde probat, quam pietate insignis, integrum in id intulit S. Brunonis elogium, descriptum e præfato, uti id vocat aliique nihilominus aliter, ut jam docui, appellant, primorum quinque Magna Carthusia Priorum Chronico, seu antiquissimo hujus exemplari, ante annos, uti ex characteribus autumat, facile quadringentos exarato,quod in Carthusianorum Coloniensium bibliotheca asservatur, huic olim a Petro Rinckio,insigni Carthusiæ Coloniensis benefactore, donatum, integrumque ac sincerum ex collatione cum antiquissimo Carthusia Majoris exemplari deprehensum. illud ego Sancti nostri elogium, Vitæ antiquioris titulo insignitum,numerisque pro more nostro distinctum, additis etiam, ubi congruum fuerit, ad calcem Annotationibus, Commentario huic subjuncturus idcirco sum, quod scriptum aliud antiquius, in quo plura de Brunone recenseantur, non invenerim. Et lector quidem, quam multa de sancto Ordinis Carthusiensis Institutore dictum elogium suppeditet, facile id evolvendo deprehendet; quam vero idem antiquum sit, patescet ex iis, quæ de Chronici, ex quo desumptum est, antiquitate jam dicam.

11. Hoc jam inde ab anno circiter 1151 seu sub Basilio, qui Carthusiæ ab hoc anno ad annum 1173 præfuit, scriptum esse, Joannes Columbi, pluries jam laudatus, in sua de Carthusianorum initiis Dissertatione num. 57 et tribus seqq. contendit. Hanc autem suam opinionem probare nititur ex eo,quod auctor Chronici anonymus, postquam præfatus est, sese « De antiquis sapientibus et sanctis fundatoribus, ac promotoribus Ordinis Carthusiensis » tractaturum, solos in hisce Brunonem, Landuinum, Petrum, Joannem et Guigonem reponat, Antelmumque septimum et Basilium octavum Carthusiæ Priorem, qui tamen, ut dilucide ostendit,antiquis Ordinis Carthusiensis fundatoribus ac promotoribus accensendi merito sunt, silentio prætereat. Unde, cum fieri id abs illo existimet, quod hi, cum scriberet, antiqui non essent, scripsisse eum jam inde ab anno circiter 1151 sen sub Basilio, octavo Carthusia Priore, concludit. Verum quid si auctor Chronici anonymus, cum jam Brunonem aliosque quatuor mox nominatos recensuisset, quo minus Antelmum pariter ac Basilium recenseret vel morte vel aliis gravibus intervenientibus causis fuerit impeditus ? Quid si antiquarum seu primævarum Consuetudinum, a Guigone scriptarum, liber (hunc enim is scriptor anonymus sub finem Vitæ S. Brunonis edendæ pro emortuali hujus anno figendo laudat) ad modum Codicis Montis Dei antiquissimi, alicrumque plurium, qui num. 4 et 5 memorati sunt, easdemque Guigonis Consuetudines continent, solos quinque primos Carthusiæ priores in capite prætu

fecerit, tuto determinem.

lerit, hosque proinde solos ille in antiquis Ordinis A suppetit tamen præterea, quo quot annis ante id Carthusiensis fundatoribus ac promotoribus habuerit, aut certe Antelmum et Basilium, quod nec ibidem memoratos invenerit, nec aliunde forte sat cognitos habuerit, silentio prætereundos duxerit?

12. Ut ut sit,Chronicum,de quo hic, serius, quam anno circiter 1151, scriptum esse, mihi sane verosimllimum, ne dicam indubitatum, apparet. Etenim ejus auctor in Sancti nostri elogio seu Vita antiquiori num. 2 « Universitatis » nomine insignit academiam Parisiensem, quæ, etsi jam ab anno circiter 1151 societatem quamdam constituere inceperit, magistris,omni scientiarum genere instructis,ingentique ad horumlectiones confluentium discipulorum multitudine floreret, « Universitatis »> tamen nomine, quidquid contra in universitatis Parisiensis Historia Bulæus arguat, ante inchoatum sæculum decimum tertium condecorata non fuit,uti Historiæ litterariæ Franciæ Scriptores tom. IX, pag. 80 docent, atque apud omnes prope eruditos modo in confesso est. Ad hæc idem auctor, Carthusiæ Majoris,ut jam dixi,alumnus, in Vita Sancti edenda num. 20 meminit Chartularii, quod,cum scriberet, in Carthusia Majori exstiterit, quam jam inde ab anno circiter 1151 tot instrumentis, quot ad Chartularium conficiendum suffecissent, instructam fuisse, parum credibile apparet.

B

13. Et vero, cum Carthusiæ, Carthusiæ principi vicinæ, quales sunt domus Portarum, Majorævi, C Durbonis, Allionis et Vallis S. Hugonis, paulo ante annum 1250,uti ms. de Vita S. Brunonis Tractatus, a Patribus Carthusianis hujatibus mecum communicatus, num 24 prodit, de documentis suis in Chartularia, quæ integra hodieque exstant, cogendis primum solliciti fuerint, eamdem tunc et Carthusiæ Majori curam primum fuisse susceptam,verosimile evadit. Hinc porro jam consequitur,ut Chronici, in cujus hic ætatem inquirimus, auctor anonymus, utpote Chartularii, quod, cum scriberet,in Carthusia Majori exstiterit, mentionem ex dictis faciens, ante annum circiter 1250, contra ac Columbius statuit, verosimiliter non scripserit. Verum quanto quidem tempore serius chronologus ille scriptioni manum admovit?

14. Cum Guillelmus de Yporegia, cui Joannes Columbius Tractatum de Origine et Veritate perfectæ religionis in Dissertatione de Carthusianorum initiis num.55 attribuit,hunc anno 1313 ex mente ejusdem Columbii exararit; Boso autem, cui dictus Tractatus reipsa forte adscribendus, anno 1313 obierit, oportet sane, ut hic ante annum 1314 sit contextus. Quare, cum ejus auctor, quiscumque demum is sit, lucubrationi suæ (adi Joannem Columbi Dissert. jam sæpius cit., num. 55 et 61) integrum, de quo hic, primorum quinque Carthusia Priorum Chronicum inseruerit, consectarium omnino est, ut hoc auctor ante annum 1314 conscripserit. Quod quidem quamvis sat certum appareat, non

15. Nihil interim obstare videtur, quo minus id abs illo annis circiter quinquaginta aut etiam sexaginta ante dictum annum 1314 factum credatur : imo vero etsi quis scriptionem illam, seu Chronici, de quo hic, lucubrationem ante annum circiter 1250, aut etiam ante annum circiter 1230 figendam contenderet, falsi eum certo convincere non possem, quod, jam tum in Carthusia Majori Chartularium non exstitisse, indubitatum omnino non sit; quod tamen, ut ante neutrum hunc annum lucubrationem illam locandam, posset probari, omnino requiritur, aliis prorsus omnibus, quibus res certo evincatur, argumentis, quantum opinor, deficientibus. Atque hæc sunt, quæ pro Chronici, primos quinque Carthusiæ Majoris priores, horumque ex parte gesta ordine recensentis, ætate utcumque determinanda occurrunt. Id autem nec ante sæculum tertium decimum, nec post annum 1314 scriptum esse, ex omnibus jam dictis certum apparet; quanto autem tempore ante hunc annum factum id sit, plane incertum, nec quidquam occurrit, quo monumenti illius ætatem propius determinem.

16. Verum etsi res ita sit, subsecutis nihilominus temporibus id ita Carthusianis fuit probatum, ut, si quæ in libris, quos scribebant, vel de Ordinis sui origine vel de S. Brunone primisve post hunc quatuor Carthusia Prioribus commemoranda ex occasione habuerint, ea ut plurimum, quæ reipsa commemorarunt ex eodem excerpserint, iisdem etiam fere, quibus hujus auctor, verbis non raro usi. Ac primo quidem hos inter memorandus est, qui monumentum illud in suum de Origine et Veritate perfectæ religionis tractatum intulit, auctor supra plus semel laudatus, sive is Guillelmus de Yporegia sive Boso sit.Huic accedit Priorum Ordinis Carthusiensis chronologus, a Columbio in Dissertatione de Carthusianorum initiis num. 54 memoratus, qui, uti ibi hic scriptor indicat, horrendum, quo sese Parisiis homo redivivus damnatum publice e feretro proclamarit, prodigium iisdem plane, quibus id in quinque primorum Carthusiæ Priorum Chronico, seu in antiquiori Sancti nostri Vita, cx hoc edenda, num. 1 D et seqq. fit, verbis exponit alio etiam, quam quo hæc occurunt, operis sui loco ita memorans : » In brevi exaudita est oratio Joannis Birelli, Prioris Carthusiæ, et conventus, atque Amedeus Viridis, comes Sabaudice, filium de uxore, quæ sterilis putabatur, suscepit, qui, etiam Amedeus vocatus, nunc comes Sabaudiæ est effectus. >>

17. Ex his autem verbis consequitur, ut dictus chronologus eo temporis spatio, quod ab anno 1383 ad annum 1391 effluxit, indubie scripserit; priori enim e binis hisce annis Amedeus Viridis, posteriori vero ejus filius Amedeus itidem vocatus, e vivis, ut Columbius loco cit. docet, excessit. Hæc ipsa interim verba, jam mox recitata, in brevi Ordinis Carthusiensis Historia apud Marteneum tomo VI Scripto

rum veterum, col. 189 etiam leguntur, hæcque A binos illos Sancti biographos idem hic Ordinis Car

nihilominus ab auctore ad annum usque 1409 producitur; quam ob rem, cum Priorum Carthusiæ gesta ordine Chronico insuper exhibeat, consectarium omnino videtur, vel ut ipsum sit Carthusie.sium Priorum e Columbio mox adducti chronologi opus, quod hic ipsemet additamentis, gesta a tempore, quo prius scripserat, complectentibus, dicto anno 1409 aut etiam serius, nulla facta in iis, quæ prius scripserat, mutatione, auxerit; vel ut a scriplore altero et ex Priorum Carthusiensium laudati a Columbio chronologi opere (ipsis hujus verbis servatis intactis) et ex notitiis scriptisve aliunde acceptis eodem dicto anno 1409 aut etiam serius fuerit compilata.

18. Ut ut sit, et hujus equidem operis, in quod B hæc, quod infra laudandum adhuc sit, observare libuit, auctor anonymus ex quinque primorum Carthusiæ Priorum Chronico, quod sibi præluxisse, non obscure in Prologo innuit, integrum Sancti nostri elogium, quod Vitæ antiquioris nomine edendum jam monui, paucis dumtaxat mutatis, ad verbum fere descripsit, uti etiam, quæ exhibet, aliorum quator proximorum post S. Brunonem Carthusia Priorum, uti iterum ex litteris, quas ad me Colonia Agrippina dedit Augustinus Aldenbrück, quasque num. 11 laudavi, intelligo. Nec immerito loco hoc recenseri possent non pauci alii, hosque inter Henricus Kalkar, Ordinis Carthusiensis scriptor eruditus anno 1408 e vivis sublatus, qui, cum ex occasione damtaxat de Sancto nostro egerunt, ex antiquiori illo monumento, licet ipsis hujus verbis non omnes usi, nonnulla excerpsere. Verum cum id operæ pretium non putem, ad illos progredior, qui tandem sub sæculi sexti decimi initium res omnes, a S. Brunone gestas, ex instituto pertractare sunt aggressi, scribendorum materiem, quam et ipsi non alienis, sed propriis verbis expresserint, e binis, de quorum ætate jam actum antiquis Chronicis, aliisque insuper, ut dubitandum non est, monumentis tum antiquioribus, tum recentioribus edocti.

19. Quatuor hic præcipue memorandi sunt, quos inter primum locum tenent Carthusianus anonymus et Zacharias Benedictus, Carthusiæ S. Andreæ de littore Venetiis alumnus, quorum ille stylo soluto, hie ligato, sancti Patris sui gesta est complexus. Prioris lucubratio publici juris facta est anno 1508, quo eam excuso tunc a se S. Brunonis in S. Pauli Apostoli Epistolas Commentario Bertoldus Remboldus, Parisiensis typographus. præfixit; posterioris vero, etsi ante annum 1524, quo eam ad S. Brunonis Operum, typis a sese Lutetiæ tunc editorum, calcem Judocus Badius adjecit, in lucem don prodierit, ab actore tamenjam inde ab anno itidem 1508 fuerat concinnata, uti luculenter ostendit, quam ibidem in capite præfert, Epistola dedicatoria, Francisco du Puits, Ordinis Carthusiensis Priori Generali, «Quinto Kalend. Maii 1508 » inscripta. Non diu admodum post

[ocr errors]

D

thusiensis Generalis Franciscus du Puits, Latine a Puteo, seu de Puteo aut etiam, ut ab aliis (varie enim Gallicum id cognomen Latino idiomate potest non inepte efferri) scriptum invenio, Puteanus oratione aperta solutaque, ut Corthusianus anonymus proxime memoratus fecerat, sancti Patris sui Vitam, uti Theodorus Petræus in Bibliotheca Carthusiana, Morotius in Theatro chronologico aliique docent, conscripsit; e qua item, ut iidem testantur, haud ita multo post Petrus Blomenvenna, Carthusiæ Goloniensis alumnus multisque annis moderator, auctiorem deinde, additamentis aliunde acceptis, fecit, typisque in sede sua Coloniæ Agrippinæ vulgavit.

20. Puteani lucubratio, quæ auctoris sui nomine insignita nuspiam reperitur, esse videtur ea ipsa S. Brunonis Vita, quæ anno circiter 1515 Casileæ litteris Gothicis absque auctoris nomine excusa, iteratisque deinde typis Lutetiæ una cum supra memorata Zachariæ Benedicti lucubratione metrica ad operum S. Brunonis calcem a Judoco Badio absque auctoris itidem nomine fuit adjecta, Prologum habens sibi præfixum cujus hoc initium: « Non solum Dominum in Sanctis, » etc., itaque inchoata: <«< Temporibus Gregorii septimi, Romani pontificis,» etc. At vero difficultas, quæ hic se offert, sermonis seriem interrumpere me cogit. Vitam sancti, quæ Puteanum habet auctorem, Parisiis apud Joannem Parvum prelo fuisse datam, Possevinus in Apparatu Sacro tradit; quare, cum præterea Launoius in Dissertatione de causa secessus S. Brunonis in eremum cap. 5. circa medium affirmet, in Vita, a Puteano scripta, cum anno 1082 Sancti nostri in eremum secessum componi, hicque nihilominus in Sancti Vita, Basilea excusa anno 1084 diserte innectatur erit fortassis nonnemo, qui suspicetur, Puteani hanc fetum non esse.

21. Verum eadem Vita, quæ Basileæ ac deinde Parisiis apud Judocum Badium fuit impressa, ibidem apud Joannem Parvum fuerit fortassis recusa, aut, si res secus habeat, Possevinus forte in assignando Vitæ, per Puteanum concinnata, typographo errarit; quod ultimum sane mihi verosimillimum idcirco apparet, quod, facta Parisiis in bibliothecis tum publicis, tum privatis, diligentissima indagine, nulla plane, uti ex litteris ab amico inde acceptis disco, S. Brunonis Vita, quæ apub Joannem Parvum sit excusa, inveniri potuerit. Quod autem ad Launoium pertinet, Vitam is, quæ a Puteano scripta non esse, pro biographi hujus lucubratione verosimiliter per errorem acceperit, eo facilius committendum, quod, ut jam monui. Vita, a Puteano elucubrata, auctoris sui nomine insignita non reperiatur. Ut ut sit, Vitam Sancti nostri, Basilea onno circiter 1515 excusam, Puteani esse fetum, multa suadent. Primo enim tabula, prodigiosam hominis, qui se damnatum publice Parisiis declararit, anastasim, Brunonis hinc conversionem, secessum in Carthusia solitudinem alia

que nonnulla hunc prægressa repræsentans, quæ or- A verba, ut ea, quæ Puteanianæ et Surianæ Vitæ dinis Carthusiensis Statutis ac Privilegiis, Francisci

a Puteo, seu, ut brevius loquar, Puteani jussu Basileæ anno 1510 apud Joannem Amorbachium excusis, præfixa est, Basileensi Saneti nostri Vitæ pariter præfigitur.

22. Secundo verosimillimum apparet, Puteanum, utpote plurinum anno 1514 aut etiam paulo citius, ut Sanctorum albo Bruno adscriberetur, laborarit, litteris hujus Vitam tunc mandasse, eamque, cum jam illi, Leone X summo pontifice annuente, honores cœlitibus proprii dicto anno 151 cœpisssent deferri, typis haud multo post excudendam curasse. Tertio cum de vita S. Brunonis Basileensi sermo est, Puteanianam intelligi, Carthusianorum obtinet traditio, uti subministrata a Josepho Phily, reveren- B dissimi patris et capituli generalis ordinis Carthusiensis scriba, notitia me docet, certumque apparet ex Theodoro Petræo, scriptore Carthusiano supra adhuc laudate, utpote qui in suis ad Dorlandi Chio nicon Elncidationibus pag. 12 Puteani fetum vocet S. Brunonis Vitam, ad cujus calcem supra centum et sexaginta funebres, de quibus mox, tituli, seu, uti hos appellat, epitaphia adjiciuntur, quæ tanto numero soli Sancti Vitæ, quæ Basileæ excusa est, adjecta reperiuntur. Quarto acl utimo Vita, quam Blomenvenna, ut jam docui, partimex Vita, a Puteano scripta, contexuit, tantam cum Vita Basileæ excusa, uti ex utriusque collatione liquet, similitudinem habet, ut vel hanc ex illa, vel illam ex haci pro parte saltem contextam esse, sit necesse. Quare, his omnibus perpensis, nullus dubito, quin Vita, quæ Puteanum habet auctorem, ea ipsa sit, quæ anno circiter 1515 in lucem typis Basileensibus prodiit.

sunt rarius alleganda veniant, commentario huic, si quando congruum id fuerit, intexam, aut certe, si quid, quod a Vitis edenis absit notarique mereatur, suppeditent, in Annotationibus, quas hisce subjecturus sum, inobservatum haud præteribo.

24. Tres itaque tantum Sancti nostri Vitas diversas, quarum duæ recentiores,unaque antiquior supra memorata, nec tamen minus quam centum amplius post ejus obitum annis scripta est, recudam; quibus cum præterea varios, quos tandem gloria posthuma seu quoddam potius hujus supplementum, e diversis notitiis scriptisve collectum excipiet, Titulos funebres, sectionibus diversis, quarum quælibet plures ex his contineat, ad annotationum subinde addendarum commodum discretos, ac suis quosque numeris distinctos, e Basileensi Sancti Vita eo ordine, quo ad hujus calcem reperiuntur, adjuncturus etiam sim, lectorem modo hujus consilii mei rationem et quid horum nomine veniat, hic adhuc edoceri convenit. In more olim, etiam ætate S. Brunonis, positum erat, ut monachi, cum quis ex insignioribus monasterii sui viris obiisset, schedam seu epistolam encyclicam, mortis ejus nunciam, quæ fere membranis in longum porrectis constabat, quæque quod non plicata, sed Romanorum voluminum instar voluta esset, Rotuli seu Rolli nomine distinguebatur, per unam e suis, qui propterea Rotularius aut Polliger appellabatur, ad monasteria, Ecclesias aut personas, quibuscum erant aut societate aut amicitia C aliove singulari modo conjuncti, submitterent, pactas, ordinariasve seu statutas preces pro defuncti anima postulantes; responsoriæ autem, quæ ad hujusmodi epistolas, a personis, ad quas hæ missæ erant carmine plerumque, ac subinde etiam oratione soluta dabantur, rotuloque allato aut etiam chartæ separatæ, prout res ferebat, inscribebantur, Titulorum funebrium nomine veniebant. Hæc omnia fere aut certe non multum abludentia colliguntur ex iis, quæ Cangius, varios citans scriptores, in Glossario mediæ et infimæ Latinitatis ad vocabula Rotulus, Titulus et Brevia mortuorum in medium adducit. 23. E more itaque jam descripto religiosi Calabrinæ eremi incolæ, cum in hac S. Bruno obiisset, epis

23. Inceptum itaque de Sancti Vitis, seculi sexti decimi initio conscriptis, sermonem jam prosequor. E quatuor jam recensitis sola mihi deest, quam Carthusianus anonymus adornavit, typisque Bertholdus Remboldus Lutetiæ excudit; e tribus vero reliquis, quarum nulla, longo temporis intervallo, quo earum auctores a sancti obitu scripserunt, spectato, ab antiquitate commendari potest, solam Puteanianam, in capita et numeros de more divisam, e Basilensi primæ editionis exemplari recudam, præter- D tolam encyclicam, mortis ejus nunciam, ad Italiæ, missis aliis duabus vel idcirco, quod altera quidem ludi dumtaxat poëtici, non Vitæ, historice ac sincere scriptæ, speciem præferat, altero vero parergis superfluis, digressionibusque nimium longis ac frequentibus lectori multum ædii, voluptatis fere nihil esset allatura; ut autem Vitæ, a Blomenvenna concinnatæ, desiderium, si quis forte eo teneatur, ferri queat facilius, Vitæ, a Puteano exaratæ Vitam alteram, quæ, sæculo sexto decimo jam senescente, et ex hac, et ex auctiori Blomenvennæ lucubratione a Surio concinnata est, quæque proinde, quidquid in hac memoratu dignum occurrit, haud dubie continet, subjungam, simulque excerpta e Blomenvennæ, uti et e Zachariæ Benedicti lucubrationibus

Galliæ et Angliæ monasteria ac Ecclesias, et quidem contra morumplerumque tunc usitatum alias etiam nonnullas, quam quibuscum societate erant conjuncti, per unum e suis, uti ipsa illa epistola, suo loco proxime ante Titulos funebres etiam edenda, fidem facit, quaquaversum miserunt, plurimasque responsorias, Titulorum funebrium nomine propterea deinceps hic distinguendas, acceperunt. Fuerunt illi, uti est ms. S. Brunonis Vita, a Carthusiano Ligetensi anonymo e funebribus, de quibus hic ejus titulis præsertim contexta atque ad majores nostros a Federico Floueto, Societatis nostræ sacerdote. submissa, intelligo, in Calabrina S. Stephani eremo, cum hæc a Cisterciensibus, qui eam, sexaginta cir

« PoprzedniaDalej »