Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
[graphic]

x

EX IIS DECERPTA

QUAE APUD SANCTAM SEDEM

GERUNTUR

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA

ET ILLUSTRATA

SEU

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta
inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa,
et alia buiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis
EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam
et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica,
quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel
ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum qui in Ecclesiae legibus
studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea
sedulo adlaborant.

EDITIO TERTIA STEREOTYPA

Volumen I.

ROMAE

TYPIS POLYGLOTTAE OFFICINAE S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EQ. PETRO MARIETTI EIUSDEM S. C. SOCIO ADMINISTRO EDENTE

MDCCCLXV

Ius proprietatis vindicabitur.

CALL

EPISTOLA

REGNANTIS PONTIFICIS PII PAPAE IX.

AD

EQUITEM PETRUM MARIETTI

CUI UTI SOCIO ADMINISTRO

OFFICINA POLYGLOTTA S. C. DE PROPAGANDA FIDE

NUPER COMMISSA EST.

DILECTO FILIO EQUITI PETRO MARIETTI

TYPOGRAPHO NOSTRO

PIUS PP. IX.

Dilecte Fili salutem et Apostolicam Benedictionem. In hac coenosa perditorum librorum colluvie, quae dum inventum artibus ac scientiae perutile in miserandam humanae societatis perniciem convertit, opes gratiamque passim comparat typographis nequam et bibliopolis; religiosi certe ac plane nobilis est animi typos, hisce contemptis, non modo non mancipare foeditati aut impietati, verum etiam opponere exitiosorum voluminum torrenti, et in religionis morumque praesidium adhibere. Id cum maiores Tuos, Teque constanter fecisse viderimus, atque ita perfecisse, ut opera Tuis subiecta praelis, sicut intrinseca utilitate, sic extrinseco quoque nitore atque emendatione passim commendarentur: industriam Tuam adhibendam censuimus et moderandae officinae, quae Nostra Congregatio Fidei Propagandae addicta utitur ad sacra et ecclesiastica volumina vulganda in variarum catholici Orbis Nationum usum. Cumque Tu placito Nostro obtemperans ipsam patriae suavitatem religiosae huius Typographiae incrementis posthabendam censueris, Nobisque iam specimen exhibueris solertiae tuae; merito postulare videris aliquod propensae in Te voluntatis Nostrae pignus. In quod sane votum Tuum eo libentius per hasce litteras descendimus, quod animos inde Tibi augendos esse censeamus, atque ita currenti calcaria addenda, ut, Te curante, typographia illa adeo fidelibus opportuna, magis magisque floreat et expectationi Nostrae plane respondeat. Id Tibi coeptoque Tuo toto ominamur animo, atque interim divini favoris auspicem et paternae in Te benevolentiae Nostrae testem Apostolicam Benedictionem Tibi peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XX maii MDCCCLXV Pontificatus Nostri Anno XIX.

PIUS PP. IX.

JUN 27 1921

PROGRAMMA

Cum inter multiplices ephemerides una plane desit, quae latine exarata solummodo insistat referendis utiliter ecclesiasticis Romanae Sedis actis, quae et referri queant et in plurium utilitatem cedant, cumque huiusmodi opus, consiliis initis, perutile esse noverimus; conscribere arbitrati sumus ad libelli formam hanc ephemeridem, quae quidem haud multa et otiosa, sed scitu dignissima, ex sapientibus Apostolicae Sedis actis contineat, et acta quae ratione materiae implexa sint, ita exhibeat, ut perexiguo labore intelligi possint ab Ecclesiasticis viris, qui Ecclesiae ministeriis assidue vacant.

Nemo enim ignorat qui paulisper in Romana Curia sit versatus, ex ingenti negotiorum mole quae iugiter Romae expediuntur, plurima esse quae utpote fidelium conscientiam attingentia, vel aliis ex causis, secreta omnino manent; proindeque huiusmodi acta, neque cognosci posse, neque referri. Plura insuper alia haberi quae licet publici fiant vel fieri possint iuris; tamen si in ephemeride scientifica cuiusmodi est praesens, exponerentur, vix utilitatem aliquam legenti afferrent. Illorum enim interest haec acta noscere, propter quos peculiariter expediuntur. Verum praeter haec, habentur et alia, quae dum sapientem Sanctae Sedis praxim commostrant, vigens Ecclesiae ius manifestant

« PoprzedniaDalej »