REVERENDISSIMI AC ILLUSTRISSIMI DOMINI DOMINI PANCRATII EPISCOPI AUGUSTANI Cum hoc Supplementum ad Breviarium Romanum Festa nova, necnon novissima ab anno 1740 ad hanc usque horam complectatur, id quod multis sacerdotibus, quibus antiquiora tantum Breviaria ad manus exstant, dubitatione sublata maxime erit exoptatum, auctoritate Officii nostri editionem praesentem, quae justis Ecclesiae mandatis respondet, rite hisce approbamus. Quorum in fidem has literas sigillo nostro munitas dedimus. Augustae Vindelicorum, 21. Decemb. (Sabbato Quat. Temp.) anno Domini 1867. Dr. Laurent. Clem. Gratz, Ecclesiae cathedr. August. Canonicus, atque Vicarius in Spirit. generalis. (L. S.) OT F. Jos. Weckert, Secret. |