Obrazy na stronie
PDF
ePub

vinae a Patre, nisi ea a Patre procederet. Atqui una et eadem est missio Spiritus Sancti a Filio. Ergo etiam fundamentum necessarium, sine quo missio esse non posset, unum est in Filio mittente sicut in Patre, communicatum a Patre in Filium, virtus scilicet et actus quo spirant spiritum mittendum et missum una missione utrique communi. Quemadmodum ergo ubi dicitur: « Pater dabit vobis Paraclitum, intelligitur Pater ut simul communicans Filio actum missionis, haecque communicatio missionis exprimitur in primo nostro inciso: « ego mittam a Patre »; ita dum in secundo inciso dicitur: « qui a Patre procedit ", quod declarat rationem missionis, Pater necessario intelligitur ut communicans Filio rationem seu fundamentum missionis, quam Filius in primo inciso dicitur habere a Patre, h. e. Spiritus Sanctus procedit a Patre ut communicante Filio sicut missionem ita virtutem et actum spirationis (1). Adeoque Spiritus a Patre procedit formaliter ut ab habente Filium, eoque ipso ut communicante Filio actum spirationis.

Immo suppositis iis quae in thesi antecedenti diximus de significatione relativa nominis Spiritus Christi, Spiritus Filii, possumus ostendere, secundum modum quo hic connectitur missio Spiritus Sancti a Filio cum processione a Patre, alibi ordine inverso coniungi missionem a Patre cum processione a Filio. « Misit Deus (Pater) Spiritum Filii sui in corda vestra « Gal. IV. 6. Evidenter penes Paulum in subiecto Deus Pater includitur Filius, et in praedicato Spiritum Filii sui includitur relatio Spiritus ad Patrem, ut audivimus superius ab Athanasio : « ex Patre procedere dicitur Spiritus, quia a Verbo effulget et mittitur et datur". Plenus ergo sensus verborum Apostoli est: Deus Pater et ideo Filius cum Patre misit Spiritum Filii sui eoque ipso

(1) Non desunt viri eruditi, qui putent alium subesse modum significandi, quando dicitur processio Tuga Toυ margos ac quando dicitur ἐκ του πατρος. Hoc ergo loco, aiunt, processionem παρα του πατρός esse processionem ab eo, quod est in Patre et apud Patrem; hoc autem est etiam Filius. Res quae dicitur, est utique vera, sed modum demonstrandi ex diversa particula apa et non puto esse solidum.

Spiritum suum. Ita ergo etiam in verbis Christi penes Ioannem priori quidem inciso diserte exprimitur Filius cum Patre unum missionis principium, seu exprimitur missio per Filium a Patre; in altero autem inciso explicite enuntiatur relatio Spiritus ad Patrem Filii et includitur relatio ad Filium, sicut apud Paulum vicissim explicite enuntiatur relatio ad Filium et includitur relatio ad Patrem Filii (1).

Quoad consignificationem, ut ita loquar, Filii cum Patre conferri potest cum nostro loco aliud dictum Christi licet in re diversa. « Ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. » Hic in appellatione solus Deus verus non excluditur sed includitur Filius ut solus Deus verus (cf. supra p. 34. 35), nihilominus tamen ad maiorem claritatem adhuc coniungitur in eodem ordine Filius cum Patre (2). Eodem modo etiam in verbis, de quibus agimus: « Spiritus a Patre procedit", iam includitur Filius cum Patre ut principium Spiritus, idque adhuc expressius significatur iungendo Filium cum Patre in eadem relatione ad Spiritum Sanctum : « ego mittam vobis a Patre ».

[ocr errors]

Quando itaque dicitur: revelatio affirmativa, quod Spiritus procedit a Patre, aequivalet exclusivae, quod a nullo alio procedit; distinctione opus est: affirmatio illa est exclusio omnium, qui non sunt unum cum Patre, concedo; est alterius divinae personae exclusio a ratione principii Spi

(1)

Io. XV. 26.

Gal. IV. 6.

ἐν ἔγω πεμψω ὑμιν παρά του πατρος | ἐξαπεστειλεν ὁ θεος εις τας καρδίας ύμων το πνεύμα της αλήθειας

ὁ παρα του πατρος ἐκπορεύεται

[ocr errors]

το πνεύμα του υιου αυτου

(2) Solum ac verum Deum nominat Patrem commentitiis et falso nuncupatis diis eum opponens ut Deum verum; hic enim est orationis scopus. Opportunissime vero unum et solum cum dicit Patrem, suam quoque gloriam commemorat aiens: et quem misisti Iesum Christum. Nec enim aliter quis perfectam Patris notitiam accipiat, nisi simul et coniunctim interveniat cognitio geniti h. e. Filii. Nam simul ac aliquis cognoverit, quid sit Pater, omnino etiam Filium novit. Unum igitur et verum dicens Patrem ac Deum, non exclusit se ipsum; nam cum in illo sit et ex illo secundum naturam, verus etiam ipse est et solus in solo S. Cyrill. in Io. 1. XI. c. 5. T. IV. p. 952.

ritus Sancti, subdistinguo: est exclusio personae, quae per spirationem procedit h. e. Spiritus Sancti, concedo; est exclusio personae praeintellectae, quae spiratione non distinguitur a Patre, h. e. Filii, nego. Hoc nisi ita esset, et si valeret illa obiectio schismaticorum, dicendae essent aliae personae divinae excludi, quoties Pater singillatim appellatur Deus aut quodvis attributum divinum de eo praedicatur; sicque tandem tota haec sapientia schismatica revocatur ad principium Arianum.

Cur Filius processionem Spiritus Sancti explicite referat ad Patrem, quamvis ratio principii sit Filio communis cum Patre, causa est eadem, propter quam sua omnia ad Patrem referre solet (lege S. August. in Ioan. tract. 99. n. 8); ut scilicet Pater intelligatur principium sine principio (ditia пρоxataρntinn), originalis fons Trinitatis, a quo etiam Filius sicut essentiam cum omnibus perfectionibus ita et vim spiratricem (seu essentiam sub formali ratione vis spiraticis et dilectionis producentis amorem) habet generatione communicatam. Ita ipsemet Augustinus: « non frustra in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec donum Dei nisi Spiritus Sanctus, nec de quo genitum est Verbum et de quo procedit principaliter Spiritus Sanctus, nisi Pater. Ideo autem addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus Sanctus procedere reperitur: sed hoc quoque illi Pater dedit, non iam existenti et nondum habenti; sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo donum commune procederet, et Spiritus Sanctus Spiritus esset amborum » Aug. Trin. 1. XV. c. 17. n. 29.

CAPUT II.

DE EADEM PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI

DECLARATA IN TRADITIONE.

THESIS XXXV.

Demonstratio ex diserta doctrina Patrum.

Constans fides et praedicatio antiquitatis christianae de processione Spiritus Sancti a Patre et Filio tamquam ab uno principio demonstratur ex diserta doctrina et catholico intellectu SS. Patrum tum » occidentalium tum orientalium ».

Usque ad medium saeculum IV oppugnatio ex parte haereticorum et propterea etiam defensio, industrior expositio, et instantior praedicatio Ecclesiae catholicae circa mysterium SS. Trinitatis ita habebatur, ut fere restricta videretur ad personam Patris et Filii; de persona autem Spiritus Sancti simplex fides secundum doctrinam Scripturae et traditionis apostolicae in Ecclesia obtineret absque directa controversia, et ideo etiam absque subtilioribus explicationibus. Quamvis enim haeretici pugnantes contra Verbum Patris necessariâ consequentiâ omnes etiam blasphemi essent contra Spiritum Patris et Filii, directa tamen et expressa oppugnatio ac defensio versabatur circa Verbum, aeternum Patris Filium; persuasum enim erat tam catholicis doctoribus quam haereticis, fide catholica circa Filii distinctionem personalem, generationem ex substantia Patris et consubstantialitatem expugnata (si fieri potuisset), simul subversam esse universim totam doctrinam de SS. Trinitate et speciatim de persona Spiritus Sancti; vicissim vero confirmata fide tradita de Patre et Filio tutam fore fidem in Spiritum Patris et Filii, vel certe ex principiis in priori controversia universali consensione stabilitis facillime contra haereses defendi posse.

In symbolo a Patribus Nicaenis opposito haeresi Arianae post distinctam expositionem doctrinae de Patre et Filio subnectitur simpliciter professio fidei in Spiritum Sanctum α πιστεύομεν... και εις πνευμα το άγιον » absque alia decla ratione. Unde S. Basilius de definitione Nicaena ait: « hic

cetera quidem plene et accurate definita sunt, partim quidem ad emendanda quae laesa fuerant, partim ad praecavenda quae suboritura praevidebantur; doctrina autem de Spiritu Sancto transeunter posita est (εν παραδρομη κειται), nec ullam disquisitionem visa requirere, eo quod tunc nondum haec mota esset quaestio, sed sine insidiis insita esset credentium animis de eo (Spiritu Sancto) sententia (aveπβουλευτον ἐνυπαρχειν ταις πιστευοντων ψυχαις την περι αυτου διαVOL). Paulatim vero progressu impietatis mala semina, quae primum quidem ab Ario haeresis auctore sparsa deinceps autem ab iis, qui eius errores improbe susceperant, in perniciem Ecclesiarum enutrita sunt, atque consequentia impietatis (και ἡ ἀκουλουθια της ασέβειας) in blasphemiam contra Spiritum eruperunt « Bas. ep. 125. (al. 78). n. 3. Ita etiam Gregorius Naz. profitetur fidem Nicaenam, sed distinctius explicando « quae illic obiter (λews) dicta sunt de Spiritu Sancto, eo quod tunc haec nondum mota esset quaestio » ep. 2. ad Cledon. T. II. p. 94. Ceterum recte monet Athanasius, pro simplici fide, quam nondum adversus impugnatores tueri propositum sit, sufficere illam professionem in symbolo apostolico ex ipsis Scripturis transsumptam, qua credimus in unum Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum: neque etiam Spiritum Sanctum (Nicaeni PP.) a Patre et Filio alienum crèdi permiserunt, sed imo illum conglorificaverunt cum Patre et Filio in una S. Trinitatis fide, quia una est in S. Trinitate deitas » S. Ath. ep. ad. Iovin. Imperat. n. 4. T. I. p. 782 (1).

(1) De profectu intelligentiae circa doctrinam de Spiritu Sancto loquitur etiam Gregor. Naz. or. 31. al. 37. « Vetus Testamentum, inquit, Patrem aperte praedicabat, Filium obscurius, novum Testamentum vero Filium aperte ostendit, Spiritus divinitatem subindicavit; nunc autem Spiritus nobiscum versatur clariorem nobis exhibens sui manifestationem ib. n. 26.

Sed ne Gregorius praepostere intelligatur, duo animadvertenda sunt. 1. S. Doctor post adventum Christi tria tempora distinguit, ante Christi resurrectionem seu (ut ait) initium Evangelii, post resurrectionem usque ad ascensum in coelum, post ascensionem. Nomine novi Testamenti, in oppositione ad vetus Testamentum simulque ad statum Christi iam glorificati ad dexteram Patris, hoc loco intelligit tempus Christi con

« PoprzedniaDalej »