Obrazy na stronie
PDF
ePub

personam non solum indeterminate relatio principii et procedentis a principio, sed determinate relatio Patris et Filii esse docetur. Dicitur in Scripturis Pater proprius Filii Io. V. 18; Filius proprius Patris Rom. VIII. 32; Filius verus 1. Io. V. 20; Filius unigenitus (povoyevns); unigenitus a Patre Io. I. 14; III. 16. etc. (cf. supra p. 10. 11). Pater non est nisi ut principium, Filius ut terminus productionis illius singularis ab omnibus aliis modis productionum distinctae, quae dicitur generatio. Animadvertatur autem, quod ratio haec Patris primae, ratio Filii secundae personae ita propria est, ut hac sola inter se realiter distinguantur, quod in toto hoc tractatu saepe demonstratum est. Porro hac ipsa ratione Patris ac Filii distinguuntur a tertia persona, quae nec Pater est nec Filius, licet et ipsa sit procedens. Hinc tum ubi singillatim nominatur, tum in connumeratione trium personarum designatur ut procedens quidem, sed non procedens tamquam Filius, adeoque modo distincto a generatione : « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » Matth. XXVIII. 19. cf. III. 16. 17; 1. Io. V. 7; « ego (Filius) mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre (meo) procedit Io. XV. 26; Spiritus Patris vestri » Matth. X. 10; « misit Deus Spiritum Filii sui» Gal. IV. 6; « Spiritus Domini super me n Luc. IV. 18; « Spiritus Dein Rom. VIII. 14. etc.; « Spiritus Christin Rom. VIII. 9; 1. Pet. I. 11. etc.; a Spiritus Iesun Act. XVI. 7.

[ocr errors]

"

2. Sicut sola secunda persona est terminus generationis h. e. Filius, ita etiam diserte in Scripturis modus processionis solius secundae personae praedicatur esse generatio. Haec diserta praedicatio continetur iam in appellatione propria, qua designatur notio distinguens Filii unigeniti, unigeniti a Patre. Tum expresse declaratur Filius Dei proprius, quia est per aeternam semper completam generationem. «Novissime diebus istis locutus est nobis (Deus) in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius (χαρακτηρ της ὑποστασεως αυτου)... sedet ad dexteram maiestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus (yevouevos).... Cui enim dixit aliquando Angelorum: Fi

(γενομενος)..

lius meus es tu, ego hodie genui te; et iterum: ego ero illi in Patrem, et ipse erit mihi in Filium... Ad Filium autem (dicit): thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi... Et tu in principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli » etc. Heb. I. 2-10. Tam in Psalmis II. 7; XLIV. (XLV). 7; CI. (CII). 26, ex quibus verba desumpta sunt, quam ab Apostolo haec dicuntur de Christo Filio incarnato, is autem non est alius quam Filius aeternus, quamvis in tempore factus sit homo. Unde hic homo i. e. haec persona quae est etiam homo, est Filius Dei genitus ab aeterno, est Deus creator coeli ei terrae. Quibus positis verba: «Filius meus es tu, ego hodie genui te », necessario intelligenda sunt de hac persona, quae est Deus homo. Secundum incisum explicat rationem, qua sit Filius, videlicet quia est genitus a Patre. Qui est splendor gloriae Dei Patris, Deus creator coeli et terrae, Filius non potest esse nisi aeternus, ergo et generatio aeterna est. Particula igitur hodie non initium generationis sed incommutabile nunc aeternitatis exprimit, quo generatio semper est in actu completo. Ad hunc hominem tamen specificative ut homo est, verba pertinent in tempore, non quia genitus est in tempore, sed quia genitus ab aeterno incipit in tempore esse homo. Unde primum in incarnatione verificatur de homine: « ego hodie (i. e. aeterno incommutabili actu) genui ten, ut verba sumuntur Heb. V. 5; et eodem modo vera sunt de hoc homine in resurrectione, simulque rationem continent resurrectionis, quo modo verba sumuntur Act. XIII.33. (Cf. cl. P. Patrizi de Interpret. SS. SS. 1. I. n. 36).

Adhuc magis definite declaratur generatio ex substantia Patris Ps. CIX (CX). 3. (1), ut hic Scripturae locus communi

(1) Psalmus nemine Christiano diffitente est de Messia; constat enim id praeter evidentiam intrinsecam ex citationibus ipsius Christi Domini et Apostolorum Matth.XXII. 44; Act. II. 34. 35; Heb. I. 13; V. 6; VII.17 cf.1 Cor. XV. 25; Heb. X. 13. Commatis 3" de quo agitur verba hebraica sunt:

[ocr errors][merged small]

In nostra Vulgata legitur ita : « Tecum principium (i. e. principatus) in die virtutis tuae, in splendoribus Sanctorum ex utero ante

Patrum consensu semper intellectus est, et nominatim adhibitus per plura continenter saecula in demonstrationibus dogmaticis adversus Arianos. (Vide SS. Patres apud Petav.

luciferum genui te». Eodem modo habent LXX. et versio syrica, quae fluxerunt immediate ex textu hebraico. Quoad rei summam sensu conveniunt versio Hieronymi, Aquilae, Symmachi, Theodotionis, sic dicta V.et VI, de quibus consule Epiphanium (haeres. 65. n. 4. T. I. p. 610). Hieronymus vertit: « quasi de vulva orietur tibi ros adolescentiae tuae », et eodem fere modo habent reliquae commemoratae (apud Epiphan. 1. c.). Hieronymus certe ipsemet in Mich. V. 2. (T. VI. p. 489.) cum ceteris Patribus locum Psalmi interpretatur absque ulla ambiguitate de aeterna generatione Filii Dei. Patres qui hoc loco aeternam ex substantia Patris generationem Filii enuntiari certum ac ratum habuerunt, adfert Petavius 1. c. viginti gravissimos, quibus alii plures facile addi possent. Nec puto ullum ex Patribus Ecclesiae reperiri, qui huic communi interpretationi contradicat. Quodsi enim pauci aliqui uterum hic Virginis intelligunt, at sensus sit: ego (Pater aeternus) ex utero Vir. ginis (in incarnatione) genui te, non est putandum, eos quoad rei summam a reliquis dissentire. Generatio quippe Verbi aeterna est, quae sicut numquam incepit ita numquam desinit, non quidem sicut in humanis tamquam actus imperfectus tendens ad terminum, sed ut actus perpetuo completus habens immanentem terminum semper productum. Unde in ipsa incarnatione Deus-homo generatur ab aeterno Patre per communicationem divinae naturae. Ergo illi doctores interpretando uterum Virginis nondum propterea locum intelligunt de generatione Christi secundum humanam naturam, sed intelligunt generationem aeternam a Deo Patre; verumtamen eam considerant in Verbo incarnato, quemadmodum re ipsa in Psalmo Messias, Verbum scilicet incarnatum, dicitur ante luciferum genitus. Veteres ita hoc loco intelligentes Virginis uteram nominari possunt Iustinus dial. cum Tryph. n. 63; Tertullianus contr. Marc. V. 9; Hesychius in h. 1. Revera ab hisce doctoribus non excludi sed includi generationem aeternam, ostendit etiam interpretatio a Tertulliano alibi data (contr. Praxeam c. 7 et 11), ubi in textu Psalmi simpliciter intelligit descriptam generationem divinam « de vulva cordis Patris aeterni. Imo ipse Eusebius, qui in commentario h. 1. videtur intellexisse generationem ex matre, in Demonstr. Evangelica 1. IV. c. 14. p. 176 coll. 179 sequitur communem interpretationem de generatione divina. Consensus itaque Patrum et traditio exegetica ita constans est et universalis, ut secundum principia hermeneuticae catholicae (Conc. Trid. sess. IV. decrt. de usu ss. librorum) falsa haberi debeat interpretatio recentiorum, qui textui subiiciunt sensum omnino alium, ut in eo de generatione Filii Dei nulla amplius sit mentio. Quod aiunt, verba hebraica sensum Vulgatae nostrae non pati, id antiqui interpretes non viderunt, nec inspectis verbis demonstrari potest. Ad litteram verba

[ocr errors]

"

de Trin. 1. V. c. 7. n. 4. 5; Didac. Ruiz disp. IV. sect. 1). Cum verbis Psalmi: « ex utero ante luciferum genui te », parallela est declaratio Ioannis: «unigenitus Filius, qui est in sinu Patris n ὁ μονογενης υιος ὁ ὢν εις τον κολπον του πατρος Ιο. Ι. 18. (cf. supra p. 222. 223). Pariter sicut « in principio Verbum erat apud Deum », ita Sapientia hypostatica ab eo cuius est Sapientia expressa, dicitur ab aeterno parturiri, generatione possideri, concepta esse, primogenita ante omnem creaturam etc. Prov. VIII. 22. sq.; Ecclessi. XXIV. 5. (vide thes. VII).

II. Supponimus, quod alibi demonstratum est de nostro modo cognoscendi divina. Perfectiones in creaturis sunt adumbrationes et imagines perfectionum divinarum. Unde cum nos in hac vita Deum non immediate in se ipso cognoscamus, sola nobis via patet ad cognitionem Dei concludendo a magnitudine speciei et creaturae ad creatorem ἐκ γαρ μεγεθους καλλονης κτισματων αναλογως ὁ γενεσιουργος αντων Jewpeitaι Sap. XIII. 5. Absque praehabitis notionibus perfectionum, quas notiones ex consideratione creaturarum haurimus, Deus nobis maneret ignotus, nec revelationem de Deo, divinis attributis, ac personis ullatenus intelligere possemus. (Loquor de via ordinaria in praesenti ordine et praescindendo ab infusione intellectualis luminis prophetici, quod est participatio aliqua et imitatio luminis gloriae). Hinc divina revelatio descendit ad nos secundum modum nostrum, ut ex Dionysio S. Th. et reliqui Scholastici loqui solent; h. e. revelatio supponit in nobis multiplices perfectionum ideas, atque cum his connectit et ex his intelligibilem nobis reddit doctrinam coelestem de Deo rebusque divinis. (Vide thes. XIX. et Tract. de Deo). Perfectiones itaque quas secundum analogiam creaturarum in Deo vel

hebraica verti possunt: « populus tuus spontanea oblatio (cf. Rom. XV. 16) in die virtutis tuae (quando scilicet manifestas et demonstras virtutem tuam in redemptione et subiectione omnium gentium); in splendoribus sanctis ex utero matutino tibi ros nativitatis tuae. Alterum hoc incisum enuntians generationem aeternam continet rationem victoriae, quae describitur in inciso priori, eodem modo ut Act. XIII. 33. generatio aeterna continet rationem resurrectionis Christi Filii Dei.

ratione vel revelatione cognoscimus, verissime sunt in Deo licet alio modo quam in creaturis; in Deo scilicet secundum exigentiam divini Esse sunt in actu purissimo absque ulla imperfectione originaliter et exemplariter, in creaturis sunt earum adumbrationes aliquae imperfectione circumscriptae. Sic igitur res ipsa quae nomine generationis et nomine Filii de Deo nobis revelatur, proprie et citra omnem imperfectionem, quam hae rationes in creaturis implicitam habent, in Deo esse credenda est. Unde supposita revelatione quod duplex est processio in divinis, utraque quidem per communicationem naturae sed ita, ut altera sit proprie generatio altera non sit, possumus etiam pertingere ad aliquam intelligentiam huius differentiae, quoniam ratio propria generationis, qua ab aliis omnibus processionibus distinguitur, est nobis in creaturis satis comperta; haec autem processio quae in creaturis est ac dicitur generatio, respondet generationi in Deo non quidem secundum rationem identicam (univoce), attamen secundum similitudinem ac imitationem (analogice) ita, ut quoad rem significatam generatio perfectissime et maxime proprie sit in Deo, secundum aliquam divini exemplaris adumbrationem in creaturis. Cum omnis cognitio nostra de Deo ex creaturis sumatur, si non erit convenientia nisi in nomine tantum (quando eodem nomine praedicamus perfectiones in Deo et in creaturis), nihil de Deo sciremus nisi nomiņa tantum vana, quibus res non subesset. Sequeretur etiam, quod omnes demonstrationes a philosophis datae de Deo essent sophisticae... Et ideo dicendum, quod de Deo et creatura nihil praedicetur univoce; non tamen ea quae communiter (de Deo et de creatura) praedicantur, pure aequivoce praedicantur sed analogice » S. Th. de Potent. q. 7. a. 7. cf. 1. q. 13. a. 5.

His suppositis seiungendae imprimis sunt omnes imperfectiones, quas generatio quaevis in creatis implicitas habet, quae tamen non pertinent ad propriam rationem generationis per se spectatae. Modum huius praecisionis imperfectionum revelatio ipsa nos docet non solum generali doctrina de infinita perfectione Dei, sed etiam speciatim declarando gene

« PoprzedniaDalej »