Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT III.

DE MODO NOSTRO CONCIPIENDI MYSTERIUM SS. TRINITATIS
PER DISTINCTIONEM ABSOLUTI AC RELATIVI.

THESIS XXI.

De identitate reali et distinctione in SS. Trinitate

per distinctionem absoluti ac relativi.

« Una summa res quae Deus est, simul habet tum rationem absoluti,

quod est una essentia divina, tum rationem relativorum ad invicem,

» qui realiter inter se distinguuntur; intrinsecae enim relationes divinae tum omnes tum singulae ex doctrina fidei sunt realiter ipsa in» finita essentia Dei. Nihilominus ipsa mysterii revelata veritas postulat, ut essentia et relatio divina, quemadmodum a nobis inaedaequate solum concipi possunt, ratione cum fundamento in re ac virtualiter distinctae intelligantur."

Ad explicandum conceptum distinctarum personarum in una essentia primum fundamentum unde progredimur, nobis est definitio Concilii Later. IV. Cap. Damnamus. «Una quaedam summa res est, incomprehensibilis quidem et ineffabilis, quae veraciter est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, tres simul personae ac singillatim quaelibet earumdem; et ideo in Deo solummodo Trinitas est, non quaternitas, quia quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia, seu natura divina, quae sola est universorum principium... Et illa res non est generans, neque genita, nec procedens, sed est Pater qui generat, et Filius qui gignitur, et Spiritus Sanctus qui procedit; ut distinctiones sint in personis et unitas in natura ».

Secundum hanc itaque definitionem a) divina essentia ipsa realiter est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, tres simul personae et quaelibet earumdem, seu divina essentia identificatur cum tribus inter se distinctis personis et cum earum singulis. b) Quatenus ea summa res formaliter est essentia seu natura divina, est omnino una non multiplicabilis, quamvis eadem identificetur cum tribus inter se distinctis, seu (ut dici solet) sit communis tribus personis inter se distinctis. Ergo hoc ipso quia una est non multiplicabilis, sub hac formali ratione naturae com

munis nec generat nec generatur nec procedit. At c) eadem summa res est Pater, et sub hac formali ratione ut Pater generat Filium; eadem est Filius, et sub hac formali ratione ut Filius generatur a Patre; eadem est Spiritus Sanctus, et sub hac formali ratione ut Spiritus Sanctus procedit a Patre Filioque. Ergo d) evidenter eadem una summa res habet formalem rationem absoluti (ut absolutum dicitur in oppositione ad relativum) (1), quia sub formali ratione essentiae nec generat nec generatur nec procedit adeoque nullam habet distinctionem, hocque ipso nullam relationem (realem) ad intra; simul vero eadem una summa res habet formalem rationem relativi, seu melius relativorum (neque enim realiter relativum sine reali distinctione et multiplicatione relativorum esse aut concipi potest), et sub hac ratione est ipsamet Pater generans et Filius genitus et Spiritus Sanctus procedens; adeoque summa res, quae sub formali ratione absoluti est unum, una essentia, unus Deus, eadem sub formali ratione relativorum est tres, qui tres unice sub hac formali ratione relativorum inter se distinguuntur. Relationes autem hae distinguentes sunt relationes originis expressae in revelatione nomine ac re Patris, Filii, Spiritus Sancti.

Doctrina eadem continetur in Scriptura, in Symbolis, in definitionibus Conciliorum, in declarationibus Patrum et in universa praedicatione ecclesiastica, ex quibus demonstravimus doctrinam revelatam, unum Deum esse Patrem, Filium et Spiritum Sanctum; unam numero essentiam et quidquid absolutum est, non multiplicari sed unum numero esse commune tribus distinctis relativis ad invicem; Patrem, Filium, Spiritum Sanctum non esse aliud et aliud sed

(1) Absolutum dicitur dupliciter de Deo, primo ens absolutum ut infinitum ac independens in oppositione ad ens participatum ac creatum vel creabile; deinde absolutum quod realiter non refertur ad alterum, adeoque in oppositione ad relativum. Hoc altero sensu semper intelligitur, ubi essentia et personae divinae comparantur. « Substantia prima dicitur absoluta quasi ab alio non dependens. Relativum autem in divinis non excludit absolutum, quod est ab alio non dependens; sed excludit absolutum, quod ad aliud non refertur. S. Th. Potent. q. 9. a. 4. ad 10.

unum idemque omnino, licet sit alius et alius sicque non unus sed tres; hoc igitur sensu tres personas esse perfectissime consubstantiales etc. « Neque Filius est Pater, quippe unus est Pater, sed hoc est quod Pater; neque Spiritus Sanctus est Filius, eo quod ex Deo est; unus est enim Unigenitus; sed hoc est quod Filius. Tria haec sunt unum deitate, et unum hoc est tria proprietatibus » ἓν τα τρια θεότητι, και το Ev тpia tais idwτnow Gregor. Naz. or. 31 (al. 37) n. 9. Proprietatibus sunt tres, videlicet sub formali ratione Patris gignentis, Filii geniti, Spiritus Sancti procedentis, quae rationes ad invicem relativae sunt, ut paulo ante dixerat Gregorius: « differentia relationis mutuae differentem ipsorum fecit appellationem ». In formula baptismi Salvator « demonstrat satis esse, si in Patris et Filii et Spiritus Sancti appellatione permaneamus, ad eius quod essentialiter est, perceptionem; quod quidem et unum est et non unum. Nam essentiae ratione est unum; ideo in unum nomen (baptizantes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti) respicere Dominus lege sua constituit: sed proprietatibus notionalibus hypostaseon in Patris et Filii et Spiritus Sancti fidem discernitur indivise distinctum et inconfuse unitum » (1) Gregor. Nys. contr. Eunom. 1. I. T. II. p. 3. At doctrina tum Patrum tum Scripturae huc pertinens ex superioribus repetenda est; hic solum de deducendo ex illa et declarando conceptu sumus solliciti.

Ut patet, tota haec doctrina et nominatim Lateranensis definitio ad duplex dogma revocari potest. Unum, quod velut fundamentum supponitur, tum lumine rationis tum revelatione innotescit, nimirum dogma unitatis et simplicitatis Dei, quod infinita essentia divina necessario una est, tum unitate quae opponitur multiplicationi, tum unitate quae opponitur cuivis compositioni non solum physicae ex partibus realibus, sed etiam metaphysicae, quae exsurgat ex diversis gradibus entitatis cum obiectiva praecisione inter se distinctis. Dogma alterum ex sola revelatione cognoscibile directe enun

(1) Τῳ μεν γαρ λόγῳ της ουσίας ἐν ἐστι.. τοις δε γνωριστικοίς των ὑποστάσεων ιδιωμασιν εις πατρός τε και ύιου και άγιου πνεύματος πιστιν δικ ρηται ἀδιαστατως τε μεριζόμενον καὶ ἀσυγχύτως ἐνούμενον.

tiatur, quod unus Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, tres personae realiter inter se distinctae.

Simplicitas divini Esse, in definitione Lateranensi ipsa velut fundamentum supponitur ad declarandum, quod divina essentia ipsa est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, atque ideo non essentia absoluta a personis inter se relativis sed tantum personae inter se realiter distinguuntur. Propter hanc identitatem essentiae unius cum tribus personis docet Concilium non esse quaternitatem (ut Ioachim Florensis Abbas obiecerat Lombardo), sed Trinitatem tantummodo personarum. Ex eadem infinita simplicitate, ut in universa doctrina Scripturae et Patrum et a Concilio iterum proposita est, porro consequitur, non posse a nobis consideratione mentis distingui ullam Dei perfectionem aut formalem rationem, quin eadem, obiective et ut in se est, includat seu melius ipsamet sit realiter infinitum Esse divinum ac entis absoluti plenitudo.

Itaque 1 tenendum est, non aliam rem esse essentiam et aliam relationem in Deo sed omnino rem eandem; attamen alia est formalis ratio essentiae et alia relationis, haecque distinctio est cum fundamento in re.

Quia nos imperfecto nostro modo cognoscendi non possumus uno conceptu complecti totam plenitudinem entis nisi omnino confuse, ideo ad distinctiorem aliquam intellectionem Dei efformandam ipsum unum Esse infinitum conamur assequi veluti per partes sub diversis inadaequatis conceptibus perfectionum, essentiae, intellectus, voluntatis, sapientiae, bonitatis etc., quibus omnibus conceptibus respondet unum Esse infinitum; realiter enim illud est et essentia et intellectus et voluntas etc. At haec omnia non est aliis et aliis perfectionibus seu realitatibus in Deo ipso realiter distinctis, sed est una infinita entitas secundum diversas velut functiones aequivalens his omnibus perfectionibus. Quod concipimus sub idea e. g. sapientiae infinitae revera est in Deo et est Deus ipse, sed eadem res obiectiva respondens huic conceptui sapientiae est etiam omnipotentia, iustitia etc., quia est ipsa entis absoluti plenitudo. Iam quod explicite concipimus sub ideis sapientiae, iustitiae et cete

rorum attributorum, id appellamus formales rationes obiectivas; operationem vero mentis nostrae in hac distinctione dicimus distinctionem rationis (subiectivae). Formales illae rationes, ut iam patet, non sunt in Deo realiter distinctae sed sunt una entitas simplicissima a nobis distinctis et inadaequatis conceptibus perfectionum apprehensa. Attamen ipsa infinitas perfectionis divinae aequivalens et supereminens in uno suo simplicissimo Esse hisce omnibus perfectionibus, ut a nobis consideratione seu ratione (vo) distinguuntur, fundamentum praebet cur ex rei veritate possimus divinum Esse sub formalibus rationibus diversis concipere; et hoc est, quod dicitur distinctio rationis cum fundamento in re. Cf. S. Th. 1. dist. 33. q. 1. a. 1. ad 3. (De his recole, quae amplissime disputavimus in Tract. de Deo).

Iam vero ex eodem principio infinitatis et inde simplicitatis divini Esse intelligitur pari omnino modo, quo dictum est de attributis absolutis, nullam esse distinctionem realem inter idem Esse sub formali ratione absoluti et sub formali ratione relativi. Eadem quippe entitas et absolutum est et relativum; nos vero nonnisi distinctis conceptibus diversas has rationes formales apprehendere possumus, haecque nostra distinctio est sane cum fundamento in re, quoniam obiective et realiter una infinita entitas simul est et absolutum et relativum, habetque functiones tum absoluti tum relativi. «Alia est ratio substantiae et relationis, et utrique (rationi nostrae subiectivae seu conceptui) respondet aliquid (ratio obiectiva) in re quae Deus est, non tamen aliqua res diversa sed una et eadem... Licet relatio non addat supra essentiam aliquam rem sed solum rationem (i. e. res eadem revera est sub alia ratione essentia et sub alia ratione relatio, et proinde sub duplici ratione concipitur cum fundamento in re), tamen relatio est aliqua res, sicut etiam bonitas est aliqua res in Deo, licet non differat ab essentia nisi ratione, et similiter est de sapientia. Et ideo sicut ea, quae pertinent ad bonitatem vel sapientiam, realiter Deo conveniunt, ut intelligere et alia huiusmodi; ita etiam id, quod est proprium realis relationis scilicet opponi et distingui (i. e. ut relativi referantur realiter ad se invicem, et hoc ipso sub

« PoprzedniaDalej »