Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quam certo Concilium per illud « ex substantia Patris n voluerit expressam naturam non modo in Patre, sed naturam eandem ut communicandam in Patre et communicatam in Filio, patet etiam ex altera declaratione, ubi damnantur, qui dicunt, Filium esse « ex alia substantia vel essentia ». Nemo Arianorum umquam dixit, Filium esse ex alia substantia vel essentia ut ex principio producente quam a Patre, imo in hoc constituebant discrimen Filii a ceteris creaturis, quod ipse sit immediate a Patre productus operatione, quam appellabant generationem, creaturae aliae sint factae a Filio. At vero quia Filius est a Patre ut a causa efficiente, ideo aiebant illum esse « ex alia substantia seu essentia», tamquam principio formali constituente, h. e. habere aliam essentiam non autem essentiam Patris. Quare in damnatione huius haeresis sicut illud « ex substantia Patris n immediate designat naturam ut est in Patre, et adsignificat naturam eandem ut est in Filio genito; ita alterum, quod Filius non est ex alia substantia vel essentia », immediate significat, naturam Patris unam eandemque esse etiam naturam Filii tamquam principium formale. Proinde hac condemnatione definitur, non aliam sed Patris substantiam esse in Filio (1), et propterea Filium esse ex substantia Patris ut principii generantis. « Et ex substantia Patris est, et ipse Filius substantiâ est Filius »; « Verbum ex substantia Dei (Patris) est, nec ipsum est diversae naturae » (TεpoεIDES); « nisi forte impii audeant iterum contendere, aliam esse substantiam Filii, et aliud esse lumen quod est ex Patre in Filio, ut lumen quidem in Filio sit unum cum Patre, ipse vero secundum substantiam sit alienus utpote creatura; sed hic est manifesto Caiphae et Samosateni sensus, quem Ecclesia damnavit » Athan. 1. c. n. 22. 23. 24.

(1) Nicaenam Synodum in hoc anathematismo (§ regus útoσTaosN; ǹ ουσίας φασκοντας είναι... τούτους ἀναθεματίζει ἡ καθολικη και αποστολικη Εκκλησια) pro eodem habuisse ουσιαν et ὑποστασιν, assumo velut certum (vid. Petav. 1. IV. c.1. n. 5 sqq.; cl. Newman disert. IV. ed. Romae 1847 et alios ibi citatos). S. Basilium ep. 125. n. 1. respondendo Sabellianis non satis commode discrimen defendisse inter duas has voces Concilii, fatetur etiam alter cum Garnierio editor Operum Basilii Maranus (ad T. III. Praefat. §. 1).

Porro quoad rem ipsam nihil sane aliud dicitur per hanc declarationem, « Filium esse pocvacy Patri », quam si dicatur Filius Dei Patris, genitus a Patre, Pater Deus et Filius Deus, Pater et Filius unum sunt etc., dummodo haec sensu proprio intelligantur: « hoc est illud quoovoc quod fides antiqua pepererat « Aug. contr. Maxim. 1. II. c. 14. n. 3. At praestantia illius formulae in hoc ipso sita est, quod rationem filiationis, generationis, deitatis, unitatis, clarissime enuntiat constitutam in communicatione essentiae divinae a Patre in Filium. Exinde op.covotov mansit tessera certissima fidei catholicae adversus haereses contrarias negantes sive unitatem naturae in distinctis personis, sive distinctas personas in unitate naturae. (Vide Patres apud Petav. 1. IV. c. 5. n. 4. sqq.).

THESIS IX.

Unitas naturae in distinctis personis

tam a Concilio Nicaeno quam a Patribus subsequentibus intellecta est unitas singularitatis.

Absurda est calumnia, Patres Nicaenos et SS. Doctores subsequentes usque ad S. Augustinum non agnovisse unitatem numericam seu singularitatis in natura divina, sed sicut in personis ita in natura distinctionem docuisse. Demonstratur enim fides ac professio unius numero naturae in distinctis personis tum ex communi principio, quod Nicaeni Patres ipsique Ariani supponebant ut certum extra contro» versiam, tum ex statu quaestionis inter Catholicos declarato in Synodo » Alexandrina sub Athanasio, tum ex diserta doctrina Patrum, qui fidem in Nicaeno Concilio definitam adversus haereticos vindicarunt."

[ocr errors]

I. Concilium Nicaenum et Patres fidem eiusdem Concilii secutos non unam sed tres numero naturas divinas, specifice tantum unam, docuisse atque ita tritheismum invexisse, asseruerunt Curcellaeus, Cudworthus, Clericus (cf. Maran. op. cit. 1. IV. c. 29); eandem sententiam unitatis specificae Patribus tribuerunt Petrus Faydit et post illum alius quidam in Germania monachus Placidus Stürmer (cf. Wirceburgens. T. II. n. 357); quod vero omnem admirationem superat, nostra aetate Ant. Günther nobis narrat SS. Gregorium Nazianzenum (forte voluit dicere Nyssenum) et Basilium nominatim unitatem docuisse specificam naturae divinae (Propaedeutica ad specul. theol. T. II. p.365,366).

At vero 1. quamvis consubstantialitas (to ucovalov) possit praedicari sensu analogo etiam de creaturis, atque in eis non supponat pro numerica sed pro specifica unitate naturae in distinctis hypostasibus; in Deo tamen non potest supponere aliam quam numericam unitatem divinae naturae in personis distinctis. Per se enim significat unitatem naturae in pluribus distinctis, quin determinet rationem unitatis sive numericae sive specificae. Sed cum in creaturis haec unitas esse non possit nisi multiplicatione naturae in multis, in Deo autem naturae multiplicatio repugnet, hinc ex ipsa ratione intrinseca subiecti de quo praedicatur, to pocvacy determinatur ad suppositionem numericae vel specificae unitatis. Est haec eadem ratio omnium nominum, quae a creatis transferuntur ad designandas perfectiones divinas, ut scilicet in hac translatione oporteat excludere omnes imperfectiones, quas nomina eadem in creaturis adsignificant (Tract. de Deo). Quicumque ergo docet Filium Deo Patri consubstantialem, vel retinet ipsum dogma fundamentale totius revelationis imo conceptum ipsius rationis lumini evidentem de unitate Dei non multiplicabili, tum vero ipsâ praedicatione consubstantialitatis enuntiat unam numero naturam in personis distinctis; vel subverso dogmate ipsoque rationali conceptu unitatis Dei in polytheismum incidit. Atqui hoc alterum de Nicaenis et subsequentibus Patribus supponere est absurdissimum; et certe nemo Christianus in verbis Concilii« Filius est Patri consubstantialis, meliori iure suspicari potuit polytheismum, quam in verbis ipsius Christi Domini: «ego et Pater unum sumus ». Ergo in tessera ipsa consubstantialitatis evidenter enuntiatur unitas numerica naturae in personis distinctis.

2. Id convincitur ex ipso disputandi modo Arianorum adversus professionem consubstantialitatis. Duo supponebant ut certissima et ab omnibus Catholicis admissa, primo quidem Deum proprio sensu non esse nisi unum, tum secundo Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse tres personas distinctas; at his principiis indubitatis addebant tertium, quod Catholici pernegabant, generationem proprie

dictam et consequenter consubstantialitatem distinctorum nullam esse posse nisi divisione et propagatione seu, quod perinde est, multiplicatione naturae. Hinc illi arguebant, professione tou opoovaiou incidendum esse in alterutrum errorem, quem utrumque etiam Catholici condemnarent, vel scilicet retenta unitate naturae divinae esse cum Sabellianis negandam distinctionem Patris et Filii, vel retenta hypostaseon distinctione esse affirmandam scissionem et multiplicationem divinae naturae, ut accidit in generationibus humanis. Ita iam argumentabatur Arius in epistola ad suum Episcopum Alexandrum, et ita deinceps obiiciebant Eunomius et alii frequenter: « si quis contentiosus urgeat, consubstantialem esse Filium dicens, una certe deitas sectionem admittens in dualitatem evadet » ( γεγονεν εις δυαδα apud S. Cyrill. Thesaur. 1. IX. T. V. P. I. p. 68.).

Iam vero haec multiplicatio a Catholicis concessa fuisset, si specificam naturae unitatem in mente habuissent; tum vero quis non videt, quam facili negotio ex omnibus documentis revelationis et argumentis ineluctabilibus erroris convinci potuissent. In hanc igitur demonstrationem unitatis naturae divinae totum robur disputationis Arianorum contra Catholicos incumbere debuisset, et hanc Patres negasse in historia controversiae apparere deberet. Atqui contraria omnia acciderunt. Tam Catholici quam Ariani assumunt ut principium commune et utrimque indubitatum, Deum esse unum et proinde naturam divinam non specie sed numero unam. Et sicut Ariani ex hoc principio negant veram generationem Filii ex substantia Patris et consubstantialitatem, quia simul assumunt falsum principium consubstantiale esse non posse nisi multiplicatione naturae; ita Catholici primum demonstrant ex revelatione veram generationem et veram divinitatem Filii, tum vero assumpto principio unitatis naturae non multiplicabilis inferunt, generationem et consubstantialitatem in divinis non esse sicut in humanis per multiplicationem sed per communicationem unius numero naturae a Patre in Filium. « Scripserunt (Patres Nicaeni), Filium Patri esse consubstantialem, ut significarent, Filium non tantum similem sed similitu

dine ex Patre unum idemque esse (quod est Pater), pr, povov έμοιον άλλα ταυτον τη ὁμοιωσει... Namque in corporeis quidem quae sunt similia inter se, possunt distare et invicem longe abesse, quomodo se habent inter homines filii ad suos genitores, sicut scriptum est de Adam et Seth ex ipso genito, fuisse ei similem secundum speciem suam. Cum vero Filii Dei generatio ex Patre diversa plane sit a natura hominum, nec solum similis ille sit sed indivisibilis a substantia Patris, atque ipse et Pater unum sint, ut idem dixit, semperque Verbum sit in Patre et Pater in Verbo, sicut se habet splendor ad lucem, hoc enim et illa dictio significat; idcirco Synodus haec perspiciens recte scripsit quocvatov... Filium splendorem omnes dixerunt, ut eum proprie et sine divisione esse ex substantia, ac unitatem cum Patre declararent... Procul autem hinc absit omnis cogitatio de corporeis, sed imaginationem omnium sensuum supergressi pura intelligentia et sola mente cogitemus genuinum Filium Patris et proprie Dei Verbum et sine ulla discrepantia splendorem lucis. Sicut enim non humano modo, sed ut Deum decet, genitus et Filius dicitur et est, ita etiam cum vocem poovaios audimus, humanos sensus non debemus sequi nec divinitatis partitiones et divisiones fingendae sunt, sed tamquam de rebus incorporeis cogitantes unitatem naturae et identitatem lucis non dividamus " (την ενότητα της φυσεως και την ταυτοτητα του φωτος μη διαιρωμέν). Athan. de decret. Nicaen. n. 20. 23. 24. Vide Petav. 1. IV.c.5; Maran. de Divin. D. N. I. C. 1. IV. c. 30.

II. Iure induci solet a theologis historia controversiae de nominibus ύποστάσις, ουσια, προσωπον, in Synodo Alexandrina ab Athanasio compositae tamquam evidens demonstratio, quam indubitanter in definitione consubstantialitatis omnes Catholici intellexerint unitatem numericam divinae naturae in tribus distinctis personis.

Ut haec controversia intelligatur, aliqua animadvertenda sunt de usu philosophico horum nominum eorumque translatione in usum theologicum ad declarationem mysterii SS. Trinitatis. Philosophi dicebant čvorav seu essentiam id, quod cufusque rei definitione exprimitur (to TE IN DIVAL).

« PoprzedniaDalej »