Obrazy na stronie
PDF
ePub

adhiberi vocem creavit, ut excludatur suspicio passionis et imperfectionis in Patre (S. Hilar. de Synod. anathem. 5. cf. S. Th. contr. gent. 1. IV. c. 8); vel etiam frequentius respondebant, Filium creatum dici ratione humanitatis assumptae. Vide Patres apud Petavium 1. II. c. 1, quamvis vir doctissimus aliam deinde proponat totius huius loci interpretationem parum commodam et ex dictis non probabilem.

2 Quando iam constat Prov. VIII. 22 seq. describi hypostasim distinctam Sapientiae genitae seu Verbi, eadem doctrina etiam in locis parallellis Sap. VII. 21 seq. et Ecclesi. XXIV. 5 seq. agnoscenda est. Observetur autem hic adhuc magis quam in Prov. discrimen, cum describitur hypostasis Sapientiae in se ipsa, et cum consideratur inhabitans in populo Dei, in Salomone, in Sanctis et prophetis per legem, et per sapientiam ac charismata quae sapientiae hypostaticae sunt effectus, ne descriptiones effectuum videantur contradicere iis, quae pertinent ad hypostasim Sapientiae divinae in se ipsa. Non parum iuvabit intelligentiam horum locorum prae oculis habuisse modum, quo Patres, ut Iustinus aliique (cf. Tract. de Deo) a Verbo hypostatico, qui est λoyos simpliciter, progrediuntur ad Loyov σnepμatinos verbum seminale, quod est Verbi ipsius participatio quaedam tum naturalis tum supernaturalis in mentibus creatis, vel etiam eius effectus in sapienti dispositione et magnificentia totius universi creati.

Quod pertinet ad Sapientiam hypostaticam in se ipsa, ea describitur sicut in Prov. ita etiam in Sap. et Ecclesi. imprimis ut aeterna, omnipotens, omniscia, rerum omnium creatrix ac moderatrix. « Cum sit una, omnia potest, et in se permanens omnia innovat "; « attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter »; « horum quae sunt, est artifex (Twv vtwv TEXTIs); a scit illa omnia et intelligit »; eadem custodivit et gubernavit omnes patriarchas, Adam, Noe, Abraham, Loth, Iacob, Ioseph, Moysen; eadem populum Israel eduxit ex Aegypto, « et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem, transtulit illos per mare rubrum, inimicos autrm illorum demersit in mari" Sap. VII. 21. 27; VIII. 1. 6; IX. 11.; X. 1-19. In hoc

capite X. Sapientia iam coincidit cum Angelo Domini seu cum Domino, qui apparuit et missus erat in V. T. distinctus a mittente. Sed hoc omisso etiam diserte et immediate distinctio personalis indicatur.

Imprimis Sapientia dicitur assistere throno Dei, cum Deo creasse caelos: « (tabernaculum sanctum tuum) praeparasti ab initio, et tecum (μɛra σov) Sapientia tua, quae novit opera tua, quae et affuit tunc cum orbem terrarum faceres (παρούσα, ότε έποιεις τον κόσμον), et sciebat, quid esset placitum oculis tuis Sap. IX. 4. 8. 9. Tum Sapientia eadem omnium artifex, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, attingens ubique, expressius declaratur ut procedens et genita a Deo. « Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera... candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius. Et cum sit una, omnia potest, et in se permanens omnia innovat» etc. Sap. VII. 25-27. Omnia haec praedicata « vapor virtutis Dei, emanatio claritatis, candor lucis, speculum maiestatis, imago bonitatis evidenter idem significant sub analogiis diversis; significatio vero, ubi haec dicuntur de Sapientia aeterna et omnipotenti, non potest esse alia quam originis; hoc autem posito intelligitur distinctio per oppositionem relationis inter principium et procedentem a principio. Argumentum clarissimum pro veritate huius explicationis petitur ex eo, quod unitas naturae et distinctio personarum in N. T. eodem prorsus modo declaratur. Filius Dei est « splendor gloriae et figura substantiae eius, portansque omnia verbo virtutis suae » Heb.I.3 (1). (1) In textu graeco parallelismus apparet adhuc plenior:

[blocks in formation]

Hinc etiam Patres tum ante tum post Concilium Nicaenum hac similitudine lucis ac splendoris a luce frequentissime usi sunt ad declarandam distinctionem et consubstantialitatem Patris ac Filii. Sic Athanasius ad confirmandam Patris et Filii consubstantiabilitatem verba citat Theognosti, qui scholae catecheticae Alexandriae praefuerat ab anno 270: « Non extrinsecus adinventa est Filii substantia neque ex non exstantibus educta, sed ex Patris substantia est, ut lucis splendor, ut aquae vapor (as Tov qwTos to àяauγασμα, ὡς ύδατος άτμις); neque enim splendor aut vapor ipsa aqua vel ipse sol est, neque rursus aliquid est alienum sed est emanatio (oppaia) substantiae Patris, ita tamen, ut nullam divisionem Patris substantia sit perpessa » etc. Athan. de decret. Nic. n. 25. Vide S. Pamphilum Apolog. c. 3. et 5. (Galland. IV. p. 16. 24), et Patres alios apud Petav. 1. V. c. 8. n. 11. sq.

Secundum haec etiam intelligi debent, quae leguntur Ecclesi. XXIV, si forte ibi per se sensus videatur minus expressus. Sapientia, per quam creatum est universum, a qua omnis sapientia gentium, a qua praecipue Lex et Testamentum et caerimoniae et sapientia populi Dei, haec divina Sapientia ait de se ipsa: « ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam... ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam » Ecclesi. XXIV. 5. 14, quae manifesto parallela sunt celebrationi Sapientiae Prov. VIII. 22: « Dominus possedit me in initio viarum suarum... ante colles ego parturie bar ». Eodem ergo modo de Sapientia hypostatica et genita intelligenda sunt.

CAPUT II.

DOCTRINA TRADITIONIS DE UNITATE NUMERICA NATURAE DIVINAE IN PERSONIS REALITER DISTINCTIS.

THESIS VIII.

Communis fides christiana saeculo IV ineunte in distinctas personas unius divinae naturae demonstratur ex historia haeresis Arianae eiusque condemnatione in Concilio Nicaeno.

• Communi fide a Patribus tradita ante Concilium Nicaenum sae- culo IV. ineunte Ecclesia profitebatur unum Deum unamque divinam naturam in tribus distinctis personis, secundum quam fidem velut definitio clarissima adversus novam haeresim in Conc. Nicaeno consti» tutum est symbolum, Filium esse Patri consubstantialem. »

I. Quae fuerit universalis ac constans fides Ecclesiae tempore, quo Arius suam doctrinam primum protulit, apparet 1 ex modo, quo haeresis Ecclesiae denuntiata est et denuntiatio suscepta. Quando primum Arius suam sententiam palam aperuit, Alexander Episcopus Alexandrinus ad Alexandrum Constantinopolitanum (ut inscribitur apud Theodoretum) (1), et ex Concilio Alexandriae habito ad universi orbis Episcopos litteras dedit, quibus haereticum universae Ecclesiae denuntiavit, eiusque novitatem contra fidem traditam iuxta genuinum sensum Arii exposuit, ne fraude et fucatis. vocibus ipse cum suis tum adhuc paucis foederatis haeresim tegere et ita alicubi in communionem ecclesiasticam obrepere posset. Nihil enim dubitabat Alexander eiusque Concilium, quin cognito Arii sensu, negantis unam Verbi naturam cum Patre, ab universis ubique terrarum Episcopis tamquam impius damnaretur. « Multa habens dicere, inquit ep. ad Alexandrum (apud Theodoret. H. E. 1. I. c. 3. T. III. p. 531), supersedeo, quod molestum putem pluribus admonere doctores unanimes. Ipsi enim a Deo edocti estis non ignorantes, hanc quae adversus ecclesiasticam pietatem nuper se extulit, Ebionis et Artemae doctrinam esse et aemu

(1) Ex contextu apparet, epistolam fuisse datam ad plures Episcopos, inter quos utique fuerit Alexander Byzantii. Cf. cl. Heffele Hist. Conc. T. I. p. 238.

lationem Pauli Samosateni, qui in Synodo et iudicio, qui ubique sunt Episcoporum, ab Ecclesia est eiectus etc. Queritur, quod Arius et adhuc pauci eius sectatores « totam apostolicam gloriam calumniantes » divinitatem Christi negando impiam Iudaeorum et gentilium de Christo opinionem confirmant » ib. p. 525. In altera epistola ad universos Episcopos scribit Alexander cum suo Concilio: « multae quidem etiam ante hos exstitere haereses, quae plus aequo audaces in dementiam lapsae sunt. Hi vero omnibus suis sententiunculis molientes subversionem divinitatis Verbi, utpote propinquiores Antichristo quodammodo illas iustificaverunt; quapropter condemnati et recisi sunt ab Ecclesia. Dolemus quidem hos, qui et ipsi doctrina Ecclesiae olim imbuti erant, iam ab ea descivisse » etc. (Opp. Athanas. T. I. p. 399). « Quis umquam, exclamat, talia audivit? aut quis nunc audiens non obstupescat et aures obstruat, ut ne talium verborum sordes auditum contaminent? » etc.ib.p.398.

Consensum universalem manifestum reddiderunt Episcopi iam ante Concilium Nicaenum litteris scriptis ad Alexandrum, ut ipse testatur in ep. ad cognominem Constantinopolitanum (1), cum non nisi paucissimi iique ipsi sub vocibus. ambiguis haeresim dissimulantibus Ario faverent; maxime vero consensus clarissime patuit in ipso Concilio. « Episcopi qui plus minus trecenti convenerant, inquit Athanasius, mansuete ac perhumaniter ab iis postularunt, ut suae doctrinae rationem redderent et pias demonstrationes. Qui ut loqui coeperunt, digni condemnatione habiti sunt, ipsique inter se altercabantur, et videntes inextricabilem suae haeresis absurditatem muti permanebant... Abolitis itaque vocabulis ab illis excogitatis Episcopi contra eos exposuerunt sanam et

(1) Istos, fratres carissimi et fide nobiscum consentientes, aversati una nobiscum contra insanam eorum temeritatem adiungite suffragia non aliter ac alii collegae nostri, qui indignabundi adversus eos mihi scripserunt epistolas et libello contra eos edito subscripserunt, quae omnia per filium meum Apionem diaconum ad vos misi, epistolas scilicet (Episcoporum) totius Aegypti et Thebaidis, Lybiae ac Pentapolis, et Syriae et Lyciae et Pamphyliae, Asiae, Cappadociae et regionum finitimarum » etc.

« PoprzedniaDalej »