Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

IN PRIMIS VESPERIS.

Quatuor primi Psalmi de Dominica cum Psalmo 116.

Ant. Apiéntia ædificávit 6. F.sibi domum, excidit colúmnas septem: immolávit victimas suas miscuit vinum, et propósuit mensam suam. Prov. 9.

Ant. 8. G. Fáciet Dóminus. exercituum ómnibus pópulis in monte Sion convivium pínguium, convívium vindémiæ, pinguium medullatórum, vindémiæ defœcátæ. Isa. 25.

Ant. 1. A. Super fruménto et vino erit ánima eórum quasi hortus irriguus, et ultrà non esúrient. Jerem. 31.

Ant. 3. g. Quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans vírgines? Ibid.

Ant. 4. E. Immundus non vescétur his quæ sanctificáta sunt: sed mundátus vescétur de sanctificátis, quia cibus illius est. Levit. 22.

CAPITULUM. 1. Cor. 11. Ratres, Ego accépi à Dómino quod et trádidi vobis; quóniam Dóminus Jesus in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducáte; hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur; hoc fácite in meam commemoratiónem.

[merged small][ocr errors]

HYMNUS. Thomæ Aquinat.

PANGE, lingua, gloriósi

Corporis mystérium,
Sanguinisque pretiósi,
Quem in mundi prétium
Fructus ventris generósi,
Rex effúdit géntium.

NOBIS datus, nobis natus
Ex intacta Virgine,
Et in mundo conversatus,
Sparso verbi sémine,
Sui moras incolátûs
Miro clausit órdine.

IN suprémæ nocte cœnæ
Recumbens cum fratribus,
Observátâ lege plenè
Cibis in legálibus,
Cibum turbæ duodénæ
Se dat suis mánibus.

VERBUM caro, panem verum Verbo carnem éfficit: Fitquesanguis Christi merum; Et si sensus déficit, Ad firmándum cor sincérum, Sola fides sufficit.

TANTUM ergo Sacraméntum Venerémur cérnui; Et antiquum documéntum Novo cedat rítui: Præstet fides suppleméntum

Sénsuum deféctui.

GENITORI, Genitóque
Laus et jubilátio,

Salus, honor, virtus quoque,
Sit et benedictio;
Procedénti ab utróque
Compar sit laudátio. Amen..

y. Inebriábo ánimam Sacerdótum pinguédine; . Et pópulus meus bonis meis adimplébitur; allelúia. Jer. 31.

Ad MAGNIFICAT, Ant. 8. G. Angelórum escâ nutrivisti pópulum tuum, et parátum panem de cœlo præstitisti illis sine labóre, omne delectaméntum in se habéntem, et omnis sapóris suavitátem : substantia enim tua dulcédinem tuam, quam in filios habes, ostendébat. Sap. 16. Orémus.

Eus, qui Ecclésiam tuam pretióso Córpore et Sánguine tuo mirabiliter réficis; fac ut coléstis participatióne mystérii de te vivere discat in terris, et tecum vivere mereátur in cœlis; Qui vivis.

AD COMPLETORIUM.

Ant. 8. G. Memória mea in generatiónes seculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sitient; allelúia. Eccli. 24.

HYMNUS.

ECCE quem vetus figúris adumbravit suis;

[ocr errors]

Labis expers en Sacerdos,
Quem Deus non réspuat;
Quæ Deum placáre possit,
En Deo par hóstia.

SPIRITU sancto perúnctus
Christus unde dicitur,
Quam sibi finxit paréntis
Virginis carnem sinu,
Hanc crucis lubens sub ara
Immolat Deo Deus.
SUMMA laus Deo parénti,
Qui creávit ómnia;
Summa sit Nato, redémit
Qui suo nos sánguine;
Flámini par, cujus almo
Confovémur hálitu. Amen.
Ad NUNC DIMITTIS, Ant. 5.
a. Allelúia, Gustáte, et vi-
déte, allelúia; quóniam suá-
vis est Dóminus; allelúia,
allelúia. Ps. 33.

Orat. Illúmina, in Psalt. AD OFFIC. NOCTURNUM. Invitat. Jesum, panem vi* Venite, adorémus.

læ, Joan. 6.

Hâcnocte Invitatorium repetitur integrè ad singulos *. Ps. Venite.

HYMNUS. Thomæ Aquinat.

ACRIS Solémniis juncta sint gaúdia, Et ex præcórdiis sonent præcónia : Recédant vétera, nova sint ómnia,

Corda, voces, el ópera. NOCTIS recolitur cœna novíssima,

Quâ Christus créditur agnum et ázyma Dedisse frátribus juxta legítima

Priscis indúlta pátribus.

POST agnum typicum, explétis épulis,

Corpus Dominicum datum discípulis,

Sic totum ómnibus, quod totum singulis,

Ejus fatémur mánibus. DEDIT fragilibus Córporis férculum,

Dedit et tristibus Sánguinis póculum,

Dicens: Accipite quod trado vásculum;

Omnes ex eo bibite.

SIC sacrificium istud instituit, Cujus officium committi vóluit Solis Presbyteris, quibus sic cóngruit,

Ut sumant, et dent céteris.

PANIS angélicus fit panis hóminum,

Dat panis cœlicus figúris términum :

O res mirábilis! mandúcat
Dóminum

Pauper, servus, et húmilis.
TE trina Déitas únaque, pós

cimus,

Sic nos tu visita sicut te cólimus,

Per tuas sémitas duc nos quò téndimus

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

dixi Dómino, Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges.

Sanctis qui sunt in terra ejus, * mirificávit omnes voluntátes meas in eis.

Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum; * pósteà acceleravérunt.

Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus; nec memor ero nóminum eórum per lábia mea

Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei* tu es qui restitues hereditátem meam mihi.

Funes cecidérunt mihi in præcláris; * étenim heréditas mea præclára est mihi.

*

Benedicam Dóminum, qui tribuit mihi intelléctum; insuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei.

[ocr errors]

Providébam Dóminum in conspéctu meo semper ; quóniam à dextris est mihi ne commovear.

Propter hoc lætátum est cor meum, et exultávit lingua mea : insuper et caro mea requiescet in spe :

[ocr errors]

Quóniam non derelinques ánimam meam in inférno ; nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.

Notas mihi fecisti vias vitæ, adimplébis me lætitiâ cum vultu tuo : delectatiónes in dextera tua usque in finem.

« PoprzedniaDalej »