Obrazy na stronie
PDF
ePub

domum ejus incipiam, et complébo. Prædixi enim ei quòd judicaturus essem do

CANON.

Ex Concilio Parisiensi. Anno 829. c. 10. l. 1.

mum ejus in ætérnum prop-Agna ex parte Christiá

ter iniquitátem, eò quòd nó-verat indignè ágerc filios suos, et non corripúerit eos. Idcircò jurávi dómui Heli, quòd non expiétur iniquitas domûs ejus victimis et munéribus usque in ætérnum.

LECTIO III.

*Ocávit ergo Heli Samué

lem, et dixit: Sámuel, fili mi? Qui respóndens, ait: Præstò sum. Et interrogávit eum: Quis est sermo, quem locútus est Dóminus ad te? oro te, ne celá veris me: hæc faciat tibi Deus, et hæc addat, si absconderis à me sermónem, ex ómnibus verbis quæ dicta sunt tibi. Indicávit itaque ei Sámuel univérsos sermónes, et non abscóndit ab eo. Et ille respóndit : Dóminus est; quod bonum est in oculis suis fáciat. Crevit autem Sámuel, et Dóminus erat cum eo, et non cécidit ex ómnibus verbis ejus in terram. Et cognovit univérsus Israel à Dan usque Bersabée, quòd fidélis Sámuel prophéta esset Dómini. Et áddidit Dóminus ut apparéret in Silo, quóniam revelátus fuerat Dóminus Samuéli in Silo, juxta verbum Dómini. Et evénit serin o Samuélis univérso Israéli.

num decus viléscit, quando renáti in Christo ea, quibus in baptismate renuntiavérunt, nec intelligere curant, nec ab his se, ut Christo polliciti sunt, abstinére sálagunt. Quòd si intellexissent, proculdubiò, adjuvante Christi grátiâ, se ab his vigilántiùs custodissent.

FERIA QUARTA. De Libro primo Regum. LECTIO I. c. 4. Actum est in diébus illis,

FA

convenérunt Philisthiim in pugnam et egréssus est Israel óbviam Philisthiim in prælium, et castrametátus est juxta lápidem adjutórii. Porrò Philisthiim venérunt in Aphec, et instruxérunt áciem contra Israel. Inito autem certámine, terga vertit Israel Philisthæis, et cæsa sunt in illo certámine passim per agros quasi quátuor millia virórum. Et reversus est pópulus ad castra dixeruntque majóres natu de Israel: Quare percussit nos Dóminus hodiè coram Philisthiim? Afferámus ad nos de Silo arcam fœderis Dómini, et véniat in médium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrórum. Misit ergo

[ocr errors]

pópulus in Silo, et tulérunt indè arcam fœderis Dómini exercituum sedéntis super Chérubim: erántque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees.

Philis

LECTIO II. Ugnavérunt ergo thiim, et cæsus est Israel, et fugit unusquisque in tabernáculum suum: et facta est plaga magna nimis; et cecidérunt de Israel triginta mil lia péditum. Et arca Dei capla est; duo quoque filii Heli mórtui sunt, Ophni et Phinees. * Currens autem vir de Bénjamin ex ácie, venit in Silo in die illa, scissâ veste, et conspérsus púlvere caput. Cùmque ille venisset, Heli sedébat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir

quit, Israel coram Philisthiim, et ruína magna facta est in pópulo: insuper et duo filii tuî mórtui sunt, Ophni et Phinees; et arca Dei capta est. Cùmque ille nominásset arcam Dei, cécidit de sella retrorsùm juxta óstium, et fractis cervicibus mórtuus est. Senex enim erat vir et grandævus et ipse judicávit Israel quadraginta annis. Nurus autem ejus, uxor Phínees, prægnans erat, vicínaque pártui et audito nuntio quòd capta esset arca Dei, et mértuus esset socer suus, et vir suus, incurvávit se et péperit; irrúerant enim in eam dolóres súbiti.

:

CANON.

Ex Concilio Parisiensi.
Anno 829. c. 54. l. 1.
Ui propter reátum suum

autem ille postquàm ingrés-pública sunt pœnitentiâ

sus est, nuntiávit urbi: et ululávit omnis civitas. Et audívit Heli sónitum clamóris, dixitque Quis est hic sónitus tumúltûs hujus? At ille festinávit, et venit, et nuntiávit Heli.

LECTIO III.

H Eli erat nonaginta et octo annórum, et óculi ejus caligáverant, et vidére non poterat. Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de ácie fugi hodiè. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi? Respóndens autem ille qui nuntiábat : Fugit, in

mulctáti,.... nec álios de sacri fontis Baptismate suscipiant, nec étiam ad percipiéndum sancti Spiritûs donum, aliórum patróni coram Pontificibus existant, donec per dignam pœniténtiæ satisfactiónem reconciliatiónem mereántur.

Si crastinâ die occurrat Festum S. Joannis Baptistæ, vel aliud Festum Duplex, et suprà, transferetur in sequentem diem: Semiduplex autem et Simplex, omninò dimittuntur.

[merged small][ocr errors][graphic][subsumed][subsumed][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »